Dissertatio medica inauguralis, de peripneumonia vera : quam annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et nobilissi

발행: 1780년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

q. Opium.-Nobis forsan vitio vertetur, quod Itoc remediusia hic collocavimus. Ubi vero collocetur parum refert, sit modo memoria teneatur ad id, nisi phlogosi per remedia sua magna ex parte sublata, nunquam confugi debere. Cum vero tussis, reliquis signis levatis, urgere pergit, somnumque impedit, Opium somnum revocando, motusque abnormes compescendo, plurimum prodest. Nec sputum, ut nonnulli sunt opinati, supprimit. Tantum enim, ut hoc faciat, abest, ut contra promoveat copiosiusque efficiat. Ita opium ad irritationem tollendam plurimum confert, et hoc in loco, non absque causa, memo

ratur.

Alteri accommodantur et I. Sanguinis missio. Hac nihil ad tonum systematis arteriosi, qui jam nimius magnamque morbi partem constituit, imminuendum efficacius. Id adeo nonnunquam relaxat, ut effectus suos ad corporis superficiem usque diffundat, et vasa extrema, quo constringuntur spasmo liberet, ut sudor eam subsequens plane testatur. Brachio lateris affecti, si cum aegrotantis et chirurgi commodo fieri potest, sanguis detrahatur. Si non, ex utro emitti potest. Quantitas gravitati mor.

42쪽

bi viribusque aegroti accommodanda, et plerumque tam larga, quam hae patientur, esse debet. Remissio doloris spiritusque levatus, sanguine

profluente, copiae eo tempore detrahendae limites ponere possunt. Si vero haec signa non se ostendant, in detractione, donec notae syncopes incipientis accedant, perstandum. Una emissio, utcunque fuerit ampla, morbum raro tollit, et

dolor difficultasque spirandi, licet prima detractione multum leventur, plerumque, Ct non longo ex intervallo, repetunt, aeque ac antea gravia. Si res ita se habent, sanguis rursus, etiam eodem die, et forsitan aeque ac antea copiose, mittendus. Altera detractio priore nonnunqua in largior esse potest. Nonnulli enim sunt, qui, sanguine modice detracto, animo linqui consuerunt; quod tantum sanguinis, quantum inflammatio praeumonica postulat, emitti prohibet. Caeterum iidem nonnunquam detractiones subsequentes aeque largas, ac signa morbi exigunt,

melius ferre reperiuntur. Missio sanguinis pro statu signorum solo re iteranda. Quod sanguinis primis tribus diebus detrahitur, quam quod postea, magis prodest. Quatuor morbi diebu elapsis, detrahi debet. Immo, signis graviter urgentibUs, quolibet tempore, praesertim intra

43쪽

quatuordecim ab initio dies, et etiam postea, si morbus ad suppurationem non evidenter vergat. Vel, quantum potuit judicari, solutus rursus redierit, eliciatur necesse est. Quantum sanguinis quantitatem, quae tuto potest emitti, spectat, nihil pro certo assirmari potest. Pro conditione

morbi habituque aegrotantis admodum varietoportet. In adulto, cui vires sunt mediocres,

libra sanguinis detractio plena est. Quaelibet

quantitas supra viguiti uncias larga, quaelibet infra duodecim modica. Quatuor aut quinque librae spatio duorum triumve dierum detractae plerumque tantum est, quantum aegroti supra comprehenso similes tuto ferent. Si vero inteξ- valla detractionum, et totum tempuS, Per quod hae fuerint adhibitae, fuerint longa, quantitas emissa in summa major esse potest. Cum tantum sanguinis, quantum tuto emitti

posse videtur, brachio fuit detractum, aliquando

plus per cucurbitulas cruentes et scarificationem elicere valebis. Hoc autem conveniet, si dolor potius, quam dissicultas spirandi, manet aut repetit, et potissimum urget. Sanguis quam proxime partem laborantem semper mittatur. Sputum nonnunquam, morbo non longe provecto, se

44쪽

se ostendit. Si vero nihilominus signa urgere pergant, missio sanguinis minime omittenda.

Curatio morbi primos per dies non sputo, utcunque fuerit liberum et copiosam, concredenda. Tantum, morbo longe progresso, et signis magna ex parte levatis, expectorationi copiosae et liberae ex toto relinquenda. Primos per dies

morbi sputum non supprnia i

SEARCH