S. Brunonis episcopi Signiensis Commentarius in 4. evangelia nunc primum editus ex ms. cod. bibliothecæ novi athenæi collegii Romani. Tomus primus 2.

발행: 1775년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

6 io S. BRUNos Is COMM3Nr. ltendimus verba , quantum verborum significata x

ι . Hic est Discipulus ille, qui tenim o uim perhibet de his . Et scripst hae , ct scimus . quia verum es

rectimonium ejus sa) . Sunt autem ct alia multa, qua

fecit Iesus , qua si scribantur per singula, nec ipsum

arbitror manaum capere eos, qui scribendi sunt, libros. Hic modus locutionis hyperbole dicitur a Grammaticis 3), quod fidem excedens interpretatur.

si Vetus tamen fuit hac opinio, Ioannem mortuum non eo ise , ut intelligere licet ex Tertulliano De anima cap. so. ex lubremio ap. Ph tium cod. 229. Augustinus quoque tract. I 24. n. a. Sed cui placet adhuc resistat, & dicat, verum esse, quod ait Joannes , non dixisse Dominum , quod discipulus ille non moritur ; sed hoc tamen ligni fi catum esse talibus ver his , qualia cum dixi: se narravit: Sc afferant Apostolum Joannem vivere, atque in illo sepulchro ejus , quod est apud Ephesum, dormire eum potius quam mortuum iacere , contendat. Aissumat in argumentum , quod illic terra sensim scatere , &quasi ebullire perhibetur ; atque hoc eius anhelitu fieri, sive

conitanter, sive pertinaciter at severet ... Quem tradunt etiam,

quod in quibusdam scripturis quamvis apocryphis reperitur, tuando sibi fieri iussit sepulchrum , incolumem fulta priuen- item : eo lue effossio, & diligentissime praeparato , ibi se tam quam in lectulo collocaisse, statimque eum et se defiinctum: ut autem illi putant, qui haec verba Domini sic intelligunt, mn defunctum , sed defuncto similem cubuisse; & cum mortuus putaretur, sepultum fui Te dormientem : & donec Christus veniat sic manere, sitamque vitam scaturigine pulveris indicare ; qui pulvis credatur , ut ab imo ad sit perficiem tumuli alcendat, flatu quiescentis impelli . Huic opinioni supervacaneum existimo reluctari &c. a Hactenus Homilia. 3 Augustin. ibid. n. 8. Hunc loquendi modum Graeco no mine , non ibium Graecarum , verum etiam Latinarum littorarum Magistri Hyperbolen vocanti qui modus, sicut hoc lo

co, ita in nonnullis aliis Divinis litteris invenitur .

622쪽

IN IOANNEΜ 6II Excedit enim audientium fidem, neque iacile cre. - ditur , quod taliter dicitur. Sic enim & David ' S de Saul, & Ionatha locutus est, quod essent aqui- lis velociores, leonibus sortiores. In his tamen non verba ipsa , sed loquentis intentionem attendere debemus . Potest autem & sic intelligi, quod, si omnia scriberentur, quae secit Iesus , mundus ipse eorum occulta mysteria, & profundas significationes ad plenum capere, & intelligere non posset. Et ideo pauca de pluribus elegit, ut facilius intelligantur , diligentius quaerantur, fide

Explicit Liber Diligentis, lucidaeque expositionis.

SEARCH

MENU NAVIGATION