Universa pacis, bellique praesidia in mathematicis disciplinis collocari. Oratio habita ab Hercule Corazzi abbate Olivetano, ac Instituti Scientiarum mathematico, cum in celeberrimo Bononiae Archigymnasio docendae analyseos provinciam publice suscipe

발행: 1715년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Eminentiss., ac Reverendisi. Principi

S. R. E. Cardinali Cam.'

Ea es grati animi si

gnificatio tanta , quae non tibi ab Olivetana Societate debeatur, PRINCEPS EMINENTISSIME ; nulta, Puaestu

3쪽

. Ego equidem, gui non communi tantum nomine, sed privato etiam plurima debeo, nolui diutius ingratus videri. Dapue Medulo reputans , quid tibi potissmum pro multis in nos beneficiis rependere possem, aut quid eniti, quo magnam rependem di voluntatem signi carem, Bunc tribi qua moumque oboDem nomirum mittendum duxi . Non es guidem munus I nec exo is tum, gui munera Principi dare po=m ; sed tale quiddam es, unde omnes intri DXant, te illi benefecisse, qui beneficium agnoscit, s νuod ei Θac aet te raris um, debitionem publice constetur. Ceterum orationem

Hanc in patrio Arctiomnino Hab ram inter adversaria perpetuo res guissem, quod i a per se nihil habeat titterarum tace, ni Visominum

expectatique dignum. Tu cur ex at ,

-- - - - Diuilitati i

4쪽

at, in caussa es s tuis se tuetur amniciis ; tuoque, ut i pero , benescio, est penetrabit, ubi eloguentia veluti loco tuo couocata tene habitat, boc ei ad BEA TIS S I A TREM

udiorum nostrorum non modo δε- .minum, sed aesimatorem, ac judicem . Em aliquid ingens, atque i Lgue,summam obtinere in orbe terr rum potestatem sed obtinuere AnuLri: at vero cumsumma potestat ummam litterarum Iaudem conjungere, miraculo prope simile es, nec scio, an ulli antea contigerit. Sed nolo in ejus laudes discurrere, guae non modo mea , sed cujuslibet Ho-quentia majores sunt. De re veVO, PRINCEPS EMINENTISSIME , neg&e D- cui, neyue tempus patitur, ut multa dicam : dicere autem pauca de tantis virtutibus nefas is . Lute

5쪽

VI ri Jenignitate, ac patrocinio de no-δis, deque Societate nomina benem reri : nec eximi es pose nos de te, tuisque benesciis uuo rem re conticescere. Bononiae Kal. Sext. ΜDCCXV

6쪽

ORATIO

Tsi mihi cunctis ferme & artis,& naturae praesidiis destituto imperari gravius nihil poterat, quam ut Analysim Matheseos partem difficillimam publice tradendam susciperem; in magno

tamen rerum mearum discrimine vehe

menter laetor, id mihi non morosa aliqua in Urbe, sed Bononiae, non extera in Civitate, sed in Patria contigisse . Praeis terquamquod enim ipsa loci natura nostrorum hominum ingenia mitissima sunt,& ad ignoscendum prona; illud insuperaddit animos , susceptoque in munere confirmat, quod qui Patriae navat operam , non Viribus, & facultate, sed voluntate potius in suos, & pietate quadamo

7쪽

VIll)probatur . Illi profecto timeant, animumque despondeant, qui merceS nescio quas venditaturi ultro accedunt ad alienos; nullaque re praeterea, quam suis opibus, ac ingenio commendantur.

Ceterum qui naturae vinculo, & soli conjunctione civis civi prodesse debet, non- me satis officio fungi suo videatur, si vel levia in medium afferat; dummodo ea sint ejusmodi, quibus nihil possit ab eo majus expectari Θ Tametsi, ut verum fatear, qui d erat cur ego ab hoc quasi amantissimae Urbis sinu impuber adhuc avulissus celebres tota Italia Academias perlustrarem, nisi aliquid demum, multis ad hanc usque aetatem exanthiatis laboribus, ac vigiliis V collegissem, quo communi huic nostrae aliquando placerem, aut saltem non displicerem civitati δQuem quidem meum in Patriam aniamum, propensamque in bona publica voluntatem, si nihil praeterea patefac

8쪽

. . IX - ret, genus certe Ipsum, ratioque a me inita studiorum satis ostendit. Cum enim . id mihi a principio proposuissem, ut eo potissimum contenderem, . unde major huic Urbi gloria, atque emolumenta Pl ra existerent; inque omnes litterarum pamtes mentem , cogitationesque intendissem; una denique in Mathesi constiti, eique me totum tradidi; quod nusquam alibi boni civis opera collocari laudabilius videretur. Ita siquidem mihi persu deo, omnibus artibus, ac scientiis peculiares quasdam inesse Vires, ac facultates ad humani generis conservationem,& incrementum: verumtamen Mathematicas disciplinas tam longe, lateque rerum pulcherrimarum copia, & magnitudine patere , ut Omnia contemplationis , &actionis bona suis quasi terminis concludant; nihilque iis bene constitutae civitati possit esse opportunius. Ecce vobis iquid omnino sentiam de re tota; quoque B animo

9쪽

-animo Imposito mihi oneri ab Excelso Senatu primum succedam: qui jussus in re dissicillima laborare, adeo nihil immensum plane opus reformido, ut etiam dicendo augeam; eoque ingenioli mei vires, siquae sunt, conferam universas, ut magnitudinem demandatae mihi provinciae ipso statim in limine mente, verbisque complectar. Haec me scilicet offusa oculis loci majestas, auditorumque am- .Plitudo valde erigit,& confirmat; nihil .que potest esse caussae, cur timore vel levissimo percellar, ubi paratissima video incredibilis humanitatis, ac benevolem uae praesidia. Te unum dum intueor, Legate Eminentissime LAURENTI CASONE,

Naide commoveor, ac mente vix consto:

non quod vel mihi, vel cuiquam liceat de tua illa humanissimi ingenii indole, ac naturae bonitate dubitare ; sed quod audacis hominis sit, ac paene impudentis venientem ad Principem nihil afferre pro sus

10쪽

. XIγsus dignum Principe. . Ergo quemadmodum imperando, geris te non Principem, ac Dominum, sed inaudito plane benignitatis exemplo tamquam e nobis unum; ita haec audiendo, tu te paullum demitin te, nec reputa, quid pro dignitate, ac

sapientia tua dici debeat, sed quid, te

absente, de more diceretur. Tu quoque' magnum secutus exemplum, Iustitiae Vexillifer nobilissime, vosque sapientissimi Consules, Senatores amplissimi, Patriae Patres amantissimi hominem excipite publica nunc primum pericula subeun-.tem . Nec vero pluribus rogandi estis, iqui & tuemini beneficium vestrum humaniter agendo, M numquam agere cou suevistis nisi humaniter. Si artis, ac disciplinae cuiusque pretium. aestimatio ex ea praesertim,quam Rebus publicis utroque tempore afferre' possit, utilitate metienda est, quanti hanc

admirabilem disciplinam, quam, Publica

SEARCH

MENU NAVIGATION