장음표시 사용
2쪽
Philosophicae quae Bononiae est, Academiae Praesidi,
C TE R ISαUE EX EADEM ACADEMIA
yoannes Baptista Morgagnus S. P. D.
Oactus assiduis tuis jussibus atque adhortationibus , Doctissime Fusta
chi, cum neque occupationes meae, neque temporis
praescripti angustiae majus suscipiendi opus & elaborandi ullam darent facultatem, rem nuper animosiosinam seci. Leves quasdam, incomptas , longcque inter 1e disjunctas anatomicas observationes, quae aliquanto melius plura adhuc lustra , & omne fortasse tempus meis in pluteis latuissent, ex adversariis ipsis informibus in solemni, & publico Academiae nostrae conventu recitavi. Quod postquam sacere ausus sum, satis causae amplius non est visum quare Amicis aliquot earundem sorte editionem postulantibus , diutius id negare pertenderem. Etsi enim quantum ea res ab aetate, studio, meisque viribus, atque ab ipsa a x item Disitigod by Cooste
3쪽
item adversariorum ratione & videatur , & sit ali na, tam ipse intelligo, quam qui maXime; non tamen existimo, me plus ausurum , omnium judicio meas observationes subjicientem, quam ea die cum vestrae Academiae, imo Urbis vestrae gravissimis auribus easdem committere non dubitavi. Additque vim animi ad hoc audendum & alacritatem quandam incredibilem etiam illa cogitatio, quod per editionis istius ausum facultas mihi praebeatur longe optatissima agendi Vobis publice gratias pro tot imgentibus Beneficiis quibus me singuli affecistis , &ornastis universi. Namque in vestro isto Coctu florentissimo ii prope omnes connumerantur perhumani, & Eximii Viri quorum me praeceptis in solanica , in Re Anatomica, in Mechanica, in univcrsa Re Nedica optimis spectatissimisque usum esse , mcm ria teneo impermutabili. Sunt item in vestro numero Amici omnes mei, & Socius quisque suavissimus: suntque inprimis Fautores multi, & Tu quoque in his, ornatissime Eustachi, Tuique praeterca, & Starmcarii Fratres hospites mei, singulari homines virtute, & humanitate. Pcr quorum, aliorumque omnium
laudes singulatim ire cum hujus brevitas epistolae Vetet, non semper tamen quaerenti praesertim & ex ptanti ejus rei faciendae deerit locus. Porro quae, &quanta extiterunt universae in me Academiae Beneficiat quod principio adolescentulum benigne adnabserit, quod deinde instruXerit, & prope educaverit, quod Physicomedicam , atque Anatomicam prOVinciam commiserit, quod novissime ejus Institutum me nomine tenus instaurantem vere ipsa consilio, labore, dc auctolitate propria adjuverit, quod denique iis me nec opinantem Honoribu ornaverit
4쪽
qui utinam ejusmodi essent, ut pro ipsis publice,& nominati in sine magnae ostentationis specie dignas persolvere gratias possem. His tot maXimis erga me Beneficiis pro quibus & Omnibus, & Universis grarias ago quas possum cumulatissimas , illud etiam, Sodales , & Tu inprimis , Cl. Vir Praeses , adjicite, uti observationes hae meae, quae vestro jussit, & in vestra Academia sunt recitatae , Vestro Nomini ii, scriptae prodeant . Quae utinam meditationibus vestris adjutae aliquam valerent Philosophiae nostrae particulam illustrare . Sunt enim quod postremis hisce temporibus necesse propemodum est accidere )meae observationes per se parvae, tum mihi adeo esse videnturi, ut his quas publice recitavi, non cogitata quidem plura ; haec namque ferme hujus loci visa non sunt ; sed multas alias observatiunculas ex iisdem adversariis interseruerim, si sorte quae singulae parum habent ponderis, conjunctae ac conglobatae majoris aliquid momenti acquirerent. Quod i
meri non mediocriter me recreat atque confirmat,
quantum leves & pusillae sunt observationes hae meae, tantum veritati sunt consentaneae, nisi me in cad verum longa serie attente spectantem , & respectam tem mei prorsus oculi deceperunt. Quod ne fieret,& Vestrum pluribus plura ostendi , & quid singulis
Videretur, rogavi; nam haud tanti apud me inve tionis amor est , ut veritatem non magis diligam,& quacunque datur ratione perquiram. Quocirca &a Vobis omnibus, Sodales, & per Vos a Cl. Viris quibuscum litterarum habetis commercia, in magni beneficii loco etiam atque etiam peto, ut si quid in plurimis , iisdemque aptis cadaveribus soric deprehendatur contra atque a me propositum sit, id ne
5쪽
me celare velitIs. Etsi vero longe mihi potior cura est veritatis quam novitatis; & aliquid tamen operae in eo sumpsi, ut ne quidpiam pro re nova haberem atque adeo traderem quod ab aliis antea proditum esset, tum paucos meos, tum multos Amic rum libros versando, quorum nonnullam partem inobservationibus meis nomino, & quoscunque item
in hae litteratissima Civitate mihi inspicere proclive suit, qui de Re quidem Anatomica conscripti essent.
Quoniam tamen neque meae diligentiae, neque memoriae plurimum tribuo , & quosdam praeterea libros invenire nusquam licuit, sive quod vetusti, Mrari nimis sint, seu quod exteri sint, & recentes; neque enim, ut probe nostis, ob infesta milite itin ra , peregrina scripta nisi sero ad nos importantur; siqua res propterea tanquam indicta , in observati nibus his ponitur quam ante me ab aliis descriptam plane atque indubie comperiatis, ut privatim aliaS, ita nunc publice a Vobis peto, ut de illa me faciatis certiorem. Sicut enim falsa, siqua sint, primus ipse ex Adversariis delebo , sic quae sorte aliena essC, monstrabitur , suis Iubens Inventoribus reseram . Neique hujus animi luculentum specimen credo me in his ipsis observationibus praebuisse. In his enim
non pauca quae nemine unquam indicante, meo labore ac marte detexeram , postquam in Majorum exemplaribus comperi, suo quaeque Auctori, a quo nihil certe in eorum inventione adjutus sueram , cum sepe alibi , tum in tota serme Adversariorumstcunda parte volens retuli atque -restitui. Etsi enim aliquot fere singulis ipse adjeci, quae fuerant ab Inventoribus praetermisis , poteramque Nicolai Massae
auctoritate, atque exemplo eorum mihi nostris tem-
6쪽
poribus inventionem asserere quae longum jam tempus forent aut nullatenus, aut non satis etiam in morata, attamen aequum magis, piumque esse credidi, integram atque indivisam inventionis laudem Majoribus nostris referre , mihi vero aut amplificatoris, aut restauratoris, aut minus aliud aliquod nomen satis superque esse eristimare. Quae cum ita sint, nemo , Opinor, graviter seret , quod nonnullas alias res quae vulgo a junioribus inventae pi tantur, eas quoque alicubi priscis Inventoribus restituerim, horumque perspicua verba & fidei faciendae causa, & quo Amicis ea sorte a me requirentibus indulgerem , in calce lagellarum adscripserim . Illudque etiam , spero , a Clarissimis aliquot Anatomicis quos ut doctos esse video, ita ingenuos esse audio , non ita dissicile condonabitur, quod
nonnulla ab ipsis proposita in dubium aliquando
Vocem, aut pro rei natura minime approbem, cum ego caeteros ideo admonendos existimaverim , ne propter tantorum Hominum auctoritatem in errorem laberentur. Quo enim id animo secerim , vel ex ea re intelligi potest , quod illis in locis eorum nomina Virorum siluerim , quae alibi & semper protuli, & suis honoribus asseci . Quos utinam , Praeses, & Vos , Sodales , docere singulos possetis qua ego sim mente, quoque instituto, quantumque per totos hos octo annos quibus in vestra Acad mia versatus sum , in aliorum laudes , & obsequia
suerim pronus, quantum contra a reprehensionibus , quantum a quibusque contentionibus alienus.
Illud, Sodales, relinquitur ut duo per humanitatem vestram a Vobis petam. Siquem sorte audietis audire autem potestis plures nonnulla in his meis
7쪽
observationibus pacate, ingenuc, & ut sapientem hominem decet, non sine jure & ratione improbantem; eas, quaeis, apud hunc multis nominibus eraculate , tum quod prima sunt quae edideri ni , tum quod adversaria sunt: sperare Vos , me paulo aliter esse scripturum, siquando olim, non adversaria, sed librum, non prima amplius, sed ulteriora in manus omnium sim daturus. Quod si aliquos vicissim a dietis temere , & procaciter insectantes ; ut impertitos , aut Ctiam animo male affectos persaepe facere
videmus; hos vero homines ; si ego meum omni tempore Academiae ossicium praestiti , si ejusdem commoda privatis habui nccessitudinibus potiora, si Vos & singulos , & universos praecipuo semper honoro sum prosecutus ; hos , inquam , homines aut candidis & liberis vocibus , aut sola etiam , quae tanta est , vestri Nominis auctoritate, & opinione absterrete. Bene agite, & laete philosephamini.
Bononiae IV. Kal. Novembr. M D C C VI.
8쪽
Uod ex meis Adversariis Anatoniicis hodie in Academia lecturus sum, id omne divido in partes tres. In prima res aliquot ab nemine adhuc, quod sciam, traditas, in alia nomnullas res olim quidem litteris proditas, nunc autem sere obsoletas, in tertia circa res quasdam de quibus aliter ab aliis scriptum est, quid ego obse averim, qua summa potero perspicuitate , brevitate, fide pro
s. Nondum mihi contigit quemquam Anatomicum videre, duas G 6M qui Glandulas descripserit quas ego ab Ioco in quo reperi, appella ' re soleo A taenoidaeas . Singulae enim ad singulas cartilagines aryta .noides positiae sunt, forma L litterae sere consimili. Crus earum at terum quod Iongius est, stiperiori . raemi dum processui ab anterim Littex.... re parte incumbens, alte in quasdam cavi rares se se insinuat quae ab eadem parte, uti animadversum mihi est, arytaemidibus inscul. 1. ι l. puntur. Alteri autem cruri quod rhyroidem versus protenditur, sin Lix- b perius de duobus ligamentis per quae arvi aeno ides & thymides inter se connectuntur, intrinsecus attentum est, credo, ne glandula nimis aliquando humore distenta, intro protuberer, spiritumque intercupiat . Nam ea cle causa quaedam etiam veluti columella videtur en
9쪽
tructa , interdum ex cartilagineis fragmentis, alias ex solidiuscula ejusdem glandulae substantia, qua illud alterum longius crus intrinsecus pariter & secundum ejus langitudinem coercetur. Constant glandulae arytaenoidaeae ex granosa substantia ὀ livido albescente, de qua utilem obliniendo laryngi succum, maxime inter edendum, aut vociferandum, appressa epistortis , vel contracti vicini musculi enprimunt .
3. Harum flandularum eadem atque Gianduia Epiglottidis sub stantia est. Cuius hic descriptionem proponam , non uti novae hanc enim & nostris vulgo Anatomicis, S Jacobo Berengario notam ecse, video, quam iste carnem glandosam appellat sed uti glandulae non satis ὸescriptae. Haec epiglottidis dorso incumbit, non modo in. serius, veluti ab aliquo scriptum est, sed quanquam inserius crassior est, atque ibi a lateribus utrinque extat, ascendit tamen, & sub alba latens membrana, ad epiglottidem summam pertingit. EpigloNtidem crebris pertusam foraminulis delineavit Fabricius, & post fune Casserius, qui & superiorem arytaenoidem multis foraminibus peris viam sculpsit in ovibus tantum, quanquam & in bobus ita habere, di in utrisque glandulosos duchis, imo glandulosam substantiam per ea soramina transmitti, compertum habeo. Caeteriim per ista epi lottidis soramina canaliculos hujusce glandulae quam describere imitu eram, traduci, docuit Steno, quem caeteri, quotquot ego vidi, secuti sunt. Ego vero sicuti istis Fabricii, Casterii, Stenonis obse vationibus nihil verius esse, confiteor, ita oportere,ajo, aliis ut asditamentis perficiantur. Nam neque epiglottis soraminulis tantiimpervia est, sed utraque facie profundis, & inaequalibus foveis quiabus suam alt8 glandulam excipit, potissimum propius basim, excavruta & veluti corrosa est. Neque glandula suos modo canaliculos, sed& se ipsam non uno meatu a gibba epiglottidis parte transi nittit in concavam, ibique rurius se se expandit, sic ut civeas, quibus epi-glottidem etiam intrinsecus excavatam proposui, plane compleat &inaequet. Quod ergo aliqui ex Recentioribus tradiderunt, faciem epuglottidis concavam a singularibus minoribus glandulis obsideri, ii videlicet ab una eademque glandula decepti sunt. Adlicere hie po sem, quid epiglottis, eiusque glandula in bubulo atque ovillo gen re disserant ab humanis quas modo ostendebam, praelertim vero uti in canibus bino tentii & soraminulis multis pervio epiglottidis pruriete crassa glandula singulari positu includatur. Sed alia properam
q. Sunt igitur gemina Delottidis Leamenta praeter illud quod postea commemorabo. Crassa enim tunica qua radix linguae, & co
10쪽
1a ossis hyoidis super contesti sunt, duplicata, assurgit in duo Vin- T i Lit...cula, quae proximis convexat epiglottidis lateribus singula utrinque conjunguntur. Haec licet in cambus propter peculiarem situm dila ratam servare epiglottidem videantur, in nostro tamen genere nihil dubito, quin illius alterius ligamenti usum juvent , de quo infra demonstrabitur. s. Etsi vero lateralia haec epighttidis I amenta solent inquiremtium oculis ultro occurrere, minus tamen miror, ab nullis adhuc, 'quod sciam, Anatomico descripta esse. Nam neque memini legisse, Vid tamequi Labrorum evidentia adeo Ligamenta memoraverit. Porro utrum JLque labrum, & praesertim superius, subiectae in mandibulis mediis gin
givae ceu quodam vincula conmissum est, nequando labra nimis extra suum Iocum avellantur. Ligamenta haec etiam in his quae dissecui, brutis, & serpitis crassa admodum, validaque, observavi. 6. Traditur ab Anatomicis prope omnibus, ab iis vero qui pam r ila tium usus exponunt, non sine aliquo interdum consequente errore, praesumitur, motisroides, & Sternothyro des Musculos se se in basi disinis in Luti formis cartilaginis implantare. Quod scuti cum ovina, bovinave L
anatome optime congruere, sic non admodum C UenirC cum huma- q. r.
na dissectione, compertum habeo. Etenim sternothyroides postquam ejus quam dixi, cartilaginis basim attigerunt, interioribus lateribus paulatim ad exteriora inclinatis, summis apicibus ad parvam quamdam prominentiam ascendunt, quae ab uno sere Hieronymo Fabrici ne ibi ab Aquapendente, neque tamen ita diducide, indicata est. Ea non ryng. P. t. procul a supernis processibus eius cartilaginis utrinque protuberat, ς' 'eique thyropharyngaei musculi superioribus angulis illigantur. Sterno thyroides igitur tametsi tota ea parte quam ad exteriorem inclinare, supra posui, a cartilaginis basi ad eas usque prominentias ins runtur, nis tamen valentius alligantur, ut in hunc potillimum finem eae videantur factae, praesertim cum in pluribus animantibus quibus illi musculi ad thyroidis basim subsistunt, eaedem desiderentur. P, riter hyothyroides etsi ex nonnulla parte in eadem basi inseruntur, fibris tamen multo pluribus ad totum hunc tractum terminantur, quem ad tractum sternothyroides finiri, proponebam. Non sum nescius, tot inter descriptiones horum musculorum esse pauculas quae ad nostras ex parte accedant: has tamen ab illis satis discrepare, in. telliget quicunque ambas simul contendere voluerit. 7. Quoniam de his musculis sermonem habeo, non alienum esse, St/-ὴ existimo admonere, suisse ab hominibus anatomicae rei longe peritissimis nervosas quasdam inscriptiones, quales in rectis abdominis mu- dωm renim sculis, in utroque sternothyroide memoratas, quae ad eorum firmi. Λ a lud,