Rerum Frisicarum historiae libri 10. Ad illustrem ac generosum dominum D. Ennonem, ... Autore Vbbone Emmio Frisio Grethano

발행: 1596년

분량: 431페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

x Bibliotheca Coll. Rom

4쪽

FRISI CARUM

LIBRI X.

Ad Illustrem ac generosum

mitem a Dominum Frisiiue orientadis, sc.

Ordinum FrisiaeTypographum,

6쪽

, Os C E commetarios rerum nostratium iami ante triennium editioni pararam, dc ad Ty- d, pographum Francosurtum miselam. Intere,

44 incidente impedimento, quo minus tum sta-

--tim preIo darentur, diuersiis iactati casibus,2 hic illi e adhaerescentes vix tandem ante menses aliquot ad me sunt reversi: Et ego quoque intermedio tempore sedes meas in alium locum transtuli. Vnde factum, ut qui Cica mala ni mihi in Commentariis nominati sunt, respectu sedis prioris . ac natalis soli, iam ratione domicili j praesentis Transam alant eidem mihi nominandi videantur. Quod cum perplexum me haberet denuo nunc publico permittere, dc Ty pographo tradere eosdem parantem, tandem visum, omnia relinquere eo modo,quo primum scripta,&ad typographum ante data suerunt. Itaq;&illa, quae istuc pertinent, cepistolam dedicatoriam, & alteram ei subiectam ad lectorem, & totum deniq; exemplar, quale tum fuit, sine ulla mutatione inc exhibeo. Tantum, genere, doctrina, virtute, honore amplissimi oc clarissimi viri carmen in fronte addidi: & familiarum aliquot illustrium tabulas genealogicas omisi, quae per memoratos supra exemplans cassis mihi

interierunt deniq; octavo,nono. decimo libro adiecta nonnulla, aut latius exposita. Hoc te, Lector, monere hic volui. Eundem vero etiam atque etiam rogatum volo, quisquis

es, si qua hic legis fortasse, quae minus grata erunt animo tuo, ne proptere. mihi succenseas. In rebus humanis quid quaeso prorsus, ἀναμαρlητον t quae causa hominum tam bona, in qua uon aliquando aliquid vitio eorum . qui eam

7쪽

aount, delinquatur e Mihi autem hanc personam prolata squam utinam vel nunquam sumpsissem, vel sumptam ponere mature potuissem: tot in ea deprehendo dissicultates)aut studium veri simplex &sincerum tenendum suit, aut viri boni nomen dimittendum. Q olum hoc quis ipse bonus mihi suaserati persuadebit certὶ nemo: Veritas autem etiam aduersa, fauore digna est apud bonos . A qua sicubi errare me continget in rebus vetustis& obscuris, infirmitatis id humanae eii in me, non consilii: Deum testoi . Eiusmodi ve to eriori humano qui succensendum potius quam ignoscendum puter, hunc ego parum humanum, imo iniquum , de suae conditionis aut nescium, aut immemorem puto. Vale, Lector, dciauin e tuo ad perficienda, quae restant, me subleua . . Gmningae, die x x. Febr. Anno Christi M.*X C V l.

8쪽

do , ac VVatmund, domino suo clementissimo, Ι R v M bonum laborum costiorumq; suorum rationem reddere Oportere

sapientes dixerunt. Qua-. propter mei quoq; nunc ossicij esse existimo,Generose atq; inclite Comes, domine clementissime, ut molesti aeque ac longi laboris huius, cuius nunc partem in lucem emitto, rationem aliquam reddam, &, si possim,cum bonis atque aequis hominibus omnibus tum tibi imprimis probem. Ego cum multarum gentium historias, quo me aliquis naturae impetus tulit, magno studio legislam, atq; earum res, fortunamque,quantum e lectione licuit, cognouissem coepi de rebus quoque nostratibus aliquando cogitare, & simul mirifico istarum etiam cognoscendarum,non solum quales nunc sunt, sed

9쪽

quales maiorum quoque tempore fuerunt, desiderio incendi. Turpe quippe mihi visum, qui aliena nosse studueram, nostra, quae praecipue tenere debebam, ignorare, ac quasi peregre in hac parte ciuem, domi peregrinum videri. Verum, quae ad leuandum explendumve hoc desiderium meum facerent, typis vulgata eiuscemodi monumenta nulla Omnino reperiebam: nec enim ulla extabant. Itaque, quod proximum fuit, manuscriptos commentarios de quibus audieram aliquando, a viris rerum Frificarum studiosis cong stos olim, quamuis rudes a paucisque hactenus visos circumspexi, omnemque moui lapidem , ut eorum mihi copiam quacunque ratione pararem. Quod cum tandem obtinuissem, quam gratiam praecipue viris duobus nobilibus debeo, debebuntqxae etiam ij, quibus haec nostra ingrata non erunt non so. Ium magno hos studio pcrlegi alios post alios, sincendebar quippe magis ac magis ipsa

re praesente verum etiam pene totΟS mea manu exscripsi, ut habere hinc possem memoriae iuuandae velut perpetua quaedam praesidia. Sed enim quum omnia haec, quae & legeram,

10쪽

& exscripseram, non satis cohaerere merem, esseque velut ditaluti corporis itacta membra ad diuersas namque Frisiae partes diueis commentarii pertinebant & alioqui etiam

incondita luxataque interuallis hiare, nonnulla quoque inter se non satis congruere, quaedam etiam fabulas sapere, tentaui an dispersia colligere, confusa redigere in ordinem, disrupta dissitaque interuallis contexere,dio sentientia conciliare, veris falsa abstergere, atque ita lucem aliquam rebus nostratibus quae & egregiri magnaeque per se, & tenebris istis indignae essient, afferre possem. In quo dum elaboro, paulatim plures hinc inde codices eius generis, ac diuersa annotata oportune ad me peruenere. Ita factum, ut pluribus

adminiculis subleuatus in re dissicili, & te

mere tentata velut aspirante sortuna, progrederer tamen, & magna temporuria spacia e

metirer. Verum omnis adhuc ille labor mihi priuatim, ut magis magisque in cognitione rerum nostrarum legendo scribendoque proficerem,& paucis fortasse amicis, quibus eadem mecum cupiditas esset,parabatur. .

Postea vero D m initia nonnullis ostendis

SEARCH

MENU NAVIGATION