Demetrii Zeni Paraphrasis Batrachomyomachiae : vulgari graecorum sermone scripta : quam collatis superioribus editionibus recensuit, interpretatione latina instruxit et commentariis illustravit

발행: 1837년

분량: 301페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

PAR APHRASIN

VULGARI GRAECORUM SERMONE SCRIΡΤΑ

PHILOS. DOCTOR ARTIUMQUE LL. MAG.

7쪽

VIRO ILLUS ISSIMO

LIBELLUM IIII CCE

SUMMAE VENERATIONIS AETERNAEQUE OBSERVANTIAE MONUMENTUM CONSECRAVIT .

9쪽

Prole gomena.

Ea contigit hominum linguis indoles ac natura, ut quum nihil sint nisi variae rationis humanae im gines atque sermae, in maxima diversitate perpetuam quandam similitudinem conservent. Quapropter Veterum populorum linguas, quarum notitiam e scriptis lantum monumentis haurire licet, quae non ubique lacilem habent intellectum, sed interdum rerum pariter atque verborum obscuritate laborant, e diligenti aliarum linguarum comparatione, Si non penituS, magna tamen ex parte percipi posse manifestum esLQuippe in omni linguarum studio id spectari oportet,

ut perspicuarum cognitione rerum adjuti ad ea, quae longa Saeculorum series obscuravit, facilius ill stranda animum appellamus. In quo nihil magis necessarium videtur, quam universam linguae alicujus historiam sic perquirere atque examinare, ut totum illud tempus, quo hominis instar ab exiguis orta initiis crevit, soruit, decrevit atque exstincta est. mente contemplando, non minus principii lenebras florontis

aetatis luee, quoad ejus fieri potest. illustremus, quam

10쪽

liac ad intelligendas posteriorum temporum, si iramdiu fuit, mutationes utamur. Quum autem ipsa illa lux

haud raro velut stella nubibus conleela evanescat, ideoque alia opus sit Iuce, ne caligo oriatur, multa

etiam ad florentis linguae statum perspiciendum praesidia ab iis temporibus peti queunt, quibus sermo ille jam ad interitum vergere vel muta a sigura quasi post sala reviviscere coepit. Quae si vera sunt, subit profecto mirari, cur licet multi reperiantur, qui in immortalibus antiquae Graeciae monumentis perscrutandis operam atque industriam collocent, pauci tamen

sint vel ea laboris patientia praediti vel veri studio

ita flagrantes, ut praeter admirabilia poetarum et pedestris orationis scriptorum opera, in quibus liberae

Graeciae aura et spiritus nos amat, ea quoque pra flantium ingeniorum scripta' legant, quae citeriora saecula et nostra etiam memoria apud Graecos protulerunt. Est quidem iucundius, libros eloquentia Vel - . borninque luminibus commendabiles vel poeticae vim tutis laude insignes manu Versare, quam ali OS, qui minuS Sermonis nitore conspicui sunt, praesertim Sisciamus, in his multa inveniri depravata et quae in iis emineant magnam partem imitando esse expressa, in illis vero omnia felicis naturae et excellentis ingenii vi inventa esse, ita ut aeterna sint exempla, in quae unise a POSteritas debeat inlueri. Verumenimvero manca est et impersecta linguae graecae scientia', quae per olutandis solis eorum scriptorum libris comparatur, quibus nativam dictionis elegantiam et venustatem merito tribuimus. Non enim in eorum voluminibus omnis

SEARCH

MENU NAVIGATION