장음표시 사용
241쪽
. SPECIMINA correlativa, dicitur a praedicto Coheilla,quddpopulus in siua Parochia teneatur audire verbuDei. Nec mirum , quia Parochi est praedicare verbum Dei, ergo Parochianorum est ex ipsius ore verbum Dei audire; cui enim praedicabit nisi Parochianis suis' Oves meae inquit
Supremus Pastor) vocem meam audiunt ue Ioann. Io. S ad Pastores dicit; qui vos auit, me audit. Lucae Io. Cum ergo omnes oues Christi debeant audire eius vocem, ut saluentur, &Christus non amplius loquatur ad aurem COrporis, nisi per os Pastorum gregis sui, sequitur, quod oves ipsius debeant audire vocem eius ' Pastorum, quos per Spiritum Sanctum n Itituit regere Ecclesiam suam, Episcoporui
primo, deinde Coadiutorum,quOS Parochos, seu Curatos appellamus . Idem dicendum de caeteris pi puli bligationibus ossicio Parochorum correspondentibus. Alioquin Pastor Obligatur ad aliquid erga oues, ad quod oves praestandum non tenentur 3 in quo manifesta est contradictio: nam si teneor pascere ouen rationalem , Ouis rationalis debet velle pasci
S sumere pabulum, quod illi administrare t
242쪽
S. L X X U II. De obligatione Religiosi.
i non renuntiat omnibus, quae possidet,non potest meus este discipulus . Luca
Eligiosus proprie consilium Pauli dicentis: Nemo militans Deo implicat se negotiys faecularibus . a. Tim. 2 ideo per tria vota substantialia abdicat a se praecipuam istorum negotiorum materiam, scilicet Praelaturam, & dignitatem per votum obedientiae, commercium omne in materia pro pri1 per votum paupertatis, & omnem distractionem in complacentia ad uxorem per votum castitatis , qtiae sunt potissima negotia saecularia, quibus homines in seculo manentes implicantur . Religiosus ergo nihil magis horrori debet habere, quam Praelaturam , aut dignit tem , quia per illam extollitur , cum sit professor humilitatis, & a contemplando Deo distrahitur, vacando vitae activae propter necessitatem curae alienae , cum se abstraxerit a fecit-lo,&Monasterio mancipauerit, ut liberius se totum contemplandae Veritati daret;ac per co- sequens eidem perfectius amandae, laudandae, glorificandae, & ad falutem aliorum similibus negotiis implicatorum per preces suas interpellandae, necnon eluendis proprijs peccatis Per
243쪽
38 . SPECIMINA per poenitentiam , quae in iaculo commisit per libertatem nimiam. Debet insuper Religiosus omnem temporalium bonorum solicitudinem, siue pro se, liue pro suo Monasterio a se abdi care , quia si hoc omnibus Christianis Chrisius dicat: Nolite soliciti esse, quid manducetis, quid bibatis, quo vestiamini, sed quaerite primum Regnum Dei, ct iustitiam eius, ct caetera adj-eientur vobis Moc maxime dicit Religiosis,qui secerunt votum paupertatis, quo maximὰ v luerunt se elongare a seruitio mammonae , ut toti seruirent Deo. Denique cum Religiosus non possit habere uxorem, cui placere debeat, nullius mulieris familiaritatem quaerat, ne, cui non debet, propter eius illecebras placere incipiat , & placere cupiat: sicque non tantum a Deo distrahatur propter uxoris necessitatem, sed auertatur propter mulieris cupiditatem.
Reges gentium dominantur eorum r & qui potestatem hasent super eos benefici vocantur . Vos autem non es Ego in medio vestri sum,sςut qui minutiat.
CVm Sapientia aeterna dicat, per me Reges
244쪽
Psalmista Rex: Nunc Reges intelligite: erudimini, qui iudicatis terram; seruite Dotano in t more , ct exultate ei cum tremore: Apprehendite disciplinam ne quando irascatur Dominus, crpereatis de via iusta. Psal. z. Sunt igitur R geS, ac terrae Principes , ac Potentes vasalli aeternae Sapientiae etiam Incarnatae,quia de Sapientia Incarnata loquitur David in Psalmo praedicto : inare fremuerunt gentes, crc. Vnd8.
Christus in Evangelio dicit, quod data sit illi
omnis potestas in Cario. & in terra : quod Pater dederit ei potestatem iudicium facere, quia Filius hominis est. Unde Paulus ad Philippenses loquens de Christi humiliatione usque ad
mortem Crucis , addit eam esse rationem, cur
Deus illum exaltauerit, & dederit illi nonaen, quod est super omne nomen, ut in nomine IESU omne genu flectatur, caelestium, terrestrium , & infernorum. Nec hoc mirum est , quia aequisiuit nos Sanguine suo, ac propterea eius serui sumus Omnes a minimo usque ad maximum , & nulli
alteri possiimus esse subiecti , nisi in ipso, &propter ipsum. Quemadmodum igitur Vasallus debet in omnibus Domini sui praeceptum sequi, eiusque intentionem respicere: ita Reges debent in omnibus sequi Praecepta Chrilii in Evangelio expressa, eiusque intentionem salvandorum hominum, & glorificandi Patris aeterni specta
245쪽
re, & pro viribus conari adimplere . Idcirco meminerint RegeS se non gerere arma, nec bellare legitime, nisi pro conseruanda Ecclesiae pace, pro coercendis improbis, & pro vindicandis probis , se non praeesse, ut dominentur subditis, sed ut prosint subditis: pro fine hahentes in omnibus, ut nulla pereat anima, pro qua Christus mortuus est, ut omnes glorificent Patrem,qui dedit Ecclesiae suae tales Christos, id est, unctos, seu Reges, veri Christi aemulatores,portantes gladium materialem gladio spirituali Sanctae Matris Ecclesiae subsemulentem.
Ideo debent subditi eis honorem, obedientiam, & tributum , peccantque grauiter, qui ex iis aliquod ipsis subtrahunt. Neque Subditorum est quantitatem tributi taxare, quia non est eoru necessitates publicas examinare. Quod si nimis grauentur,debent suum gravamen R si exponere, & si non audierit, suam causam
iudicio Dei remittere, & interea pro post Regi satisfacere. s. L Ix.
246쪽
S. LXXIX. De obligatione Nobilis .
Qui maior est in vobis, fiat sicut minor: & qui praeeetar est, sicut ministrator . Luca 22.
T Erus Nobilis, virtute nobilis est, & prae-V sertim ostenia in desensione EcclesK,pro. qua vel ipse, vel maiores eius sub Rege strenue decertarunt; qui idcirco gladio ipsum, aut Dpsos cinxit, in signum virtutis ab ipso , vel ab ipsis exercitat: vndὰ Nobilis dicitur quasi n scibilis propter clarorum factorum excelle tiam . Non est igitur nomen Nobilis, Nomedi vanitatis, sed virrutis: quod pauci Nobiles h nd perpendunt; quia pauci virtutem, plurimi vanitatem sequuntur, nec gladium gerunt pro defendenda Ecclesia , sed pro defendendis, εο ulciscendis seipsis de inimicis suis; vel tantiam vi Nobiles videantur, nihil nobile in corde habentes .
Portet igitur Nobilis gladium secundum sit nominis primam institutionem, & nobiliter , id est . virtuosd, ac non turpiter vivat, si que Vasallus Regis, sicut Rex debet esse V saltus Christi; de nobilitans in terris nobilitabitur in Caelis.
247쪽
Iustum iudieiuni iudicate. Donis p.
IVdex scientiam iuris habere, iustitiam am
re, eamque sine acceptione personarum , aut ullo perueris assectu administrare debet . Ad quod erit necessarium, ut caueat omnia munera siue pecuniarum a manu, siue laudum a lingua, siue operum ab obsequio et & insuper ut iustitiam omni amicitiae praeferat; adeo vi seipsum etiam condemnaret, si Iudex constitueretur in propria causa mala . Atque ne siccumbat Potentum minis, ac terroribus, debet Iustitiam non solum propriis bonis fortunae, sed etiam propriae vitae praeponere,vip id ab illa iudicandus, prout semndum vel contra illam iudicauerit. Debet praeterea in audiendis partibus, & legendis processibus diIN gens este, eumque seruare ordinem, qui semnatur in Molendino , ut qui primus venit, primus molat nisi necessitas maioris boni aliud postulet i audiendo scilicet primo eum, qui primus venie ad iudicium, & cuius processus est anterior,prius expediendo, & cuius posterior, posternis; nec plures causas recipiendo, quam rationabili tempore expedire possit, ne
248쪽
ΜORAtis ΤvTIORI s. partes ex mora damnum patiantur, vel quoa ad principale, vel quoad expensas inutiles. In Iudicio probabili debet secvadum maiorem probabilitatem plus,secundum minore minuS & secundiim aequalem aequale , Parti, vel Partibus adiudieare. Nec licet illi pro act- in dubio plus adiudicare uni, quam alteri quia iussum est regula Iudicis, non placitum.
Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi datum esset desuper . Ioannis I9.
MAgistratus est in urbe, quod Rex Ih Re
gno , sed cum dependentia, debetque curam ciuitatis habere, sicut Rex Regni, pro mouendo virtutes, corrigendo vitia pacem Reiptiblicae perturbantia; ad quod non stu- sera gladium portat. Debet iustitiam inter priuatos commutatiuam procurare: in muneribus, aut ossiciis, aut beneficiis, aut eleem synis distribuendis seruare iustitiam distributitiam; verbo dicam, debet Reipublicae bono, non suo proprio commodo studere:ideo ciues& honorem, & obedientiam, & vectigal M gistratui exhibere,& pendere debent.
249쪽
.. Thesaurietate vobis thesauros in Caelo . Vbi enim est thesaurus tuus, ibi est & cor
MErcator incepturus commercium cogit re debet, se esse membrum Reipublicae non Paganae , vel Iudaicae, sed Christianae. Et sicut membrum non est propter se, sed propter suum totum: ita cogitare debet, quod incipiat mercimonium, non propter priuatam utilitatem , sed propter Reipublicae commodum et & quantum ad se , quod non debeat se conseruare, nisi in istud commodum. Quod caetera Reipublicae membra in sitis etiam occupationibus cogitare debent, si velint esse honi Christiani ,&pro labore suo aeterna
Hoc cogitato, & firmiter proposito non a studebit auaritiae, id eli, diuitiis acquirendis, sedReipublicq iuuandae:atque ita semper mercabitur , siue vendendo, siue emendo, iusto 3erationabili pretio, nec quaeret lucrum nisi illud , quod est praeci,d necessarium, ut se, suos
que conseruet utilitati publicae. Iustum autem pretium reputabit illud , quod authoritati publica est laxatum, vel prudenti mercatorum chri-
250쪽
M ORA Lis Turro RIs. 24ς christiand viuentium iudicio determinatum praesertim in rebus ad vitae sustentationem necessarijs. Quod addo , quia in rebus meta ad voluptatem seruientibus quandoque pre
lium ita crescit iudicio amatorum, ut reS tan is
ti valeat, quanti valet amori, ut contingit in margaritis pretiosis, floribus, pietiaris, &C. Sed frequenter grauiter peccant, qui tam multum dant voluptati, ut subtrahant vitae & propriae , i de suorum , & pauperum necessitati, reddantque se soluendis debitis incapaces:
tales enim ementes,& vendentes licet com
mutauuam inter se n*n laedant, quia volentibus , & scientibus non fit iniuria; laedunt tamen cum proximo, quem excessivo pretio damnificant, peccantque contra charitatem erudem exhibendam.
Hinc pro regula statui debet Mercatoribus, quod non possint augere pro libitu , rerum , quae pretium non habent, pretium in damnum alicuius tertii, quia tale commercium cederet in malum Reipublicae . multo minus possunt fraudare illum , qui ignorat pretium. Sed heu, quam pauci Mercatores habent illam considerationem l quam multi e contra non respiciunt nisi priuatam utilitatem; & ideo innumeras fraudes, & iniustitias committunt, non attendentes iustitiam Dei, nec eius prouidentiam, sed omnia suis techiliis, industria, &viribus mensurantes. Non vident miseri,quod ῖ ni