Constitutiones apostolicae brevia, decreta, &c. pro missionibus Sinarum, Tunquini, &c. Ad usum r.r.d.d. episcoporum, sacerdotumque à summis pontificibus, ab eminentissimis d.d. cardinalibus S. Congregationis de propaganda Fide respective in orientem

발행: 1676년

분량: 463페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

jungi , vel in jam contracto remanere possint, sive eorum alter tantum , sive etiam uterque inde oriundus , ac proprie indigena sit in locis & alias ut supra , in quibuscumque consanguinitatis vel assi nitatis gradibus jure Divino,ut sit Pra, non prohibitis ; primo excepto , & alias ut praefertur, gratis tamen dispensare posse concedimus & indulgemus - Quin etiam, quia de mixtim piogenitis , quos Mest isos Vocant , majus dubium esse accepimus cum iisdem Mesti sis , quos similiter ad hunc effectum Neophytos censendos esse decernimus in gradibus de matrimoniis contractis & contrahendis praedictis, gratis tamen, dum modo non ita facile fiat,

dispensare, &c.

52쪽

CLEMENS PAPA IX.

Ad futuram rei memoriam.

Specu LATOR Es Domus Israel, quav

est sancta Dei Ecclesia, in terris a Domino constituti, ad illa praecipue charitatis , atque vigilantiae nostrae Pastoralis studia convertimus, quae Christianae Religionis , Catholicaeque fidei propagationem concernunt; ut illis certam atque prudentem, ex solita hujus sanctae Sedis Providentia , & rectitudine, normam tradamus;& sublatis dubiis,atqueControversiis, qua inter operarios in Vineam Domini missos, in eaque sedulo laborantes, enasci, illorumque labores , & laborum fructum turbare , vel impedire possent , omnia pie, sancteque squantum Dominus donare dignatur) disponere satagamus, quo Optati surgant, benedicente Domino , fructus, ac ad maturitatem perducantur, sanctaque Mater Ecclesia uberioribus atque laetioribus indies gaudeat incremetis.Cum itaque sicut venerabilis frater Franciscus Episco pus Heliopolitanus, Vicarius Apostolicus in Regno Tunchini, cum administratione

Provinciarum Sinae huic Regno adjacenq

53쪽

Tel. rec. Alexandro PP. VII. Praedecessore nostro constitutus, & deputatus, tam suo, quam Venerabilis spariter fratris Petri

Episcopi ineriten. Vicarii Apostolici Co

chinchinae , cum administratione infra- scriptarum Provinciarum Sinae, videlicet Cechiang, Fochien, Quantumg, Chiamsi, Insulat Haynan, & aliarum Insularum, atque etiam Episcopi Metellopolitan. consecrati , aut mox consecrandi Vicarii Apostolici Nanchini in Sina, cum administratione Provinciarum Pechiin, Xansii, Xan-tung, Honan, Xens,, Coreae, & Tarrariae ab eodem Alexandro Praedecessore pariter

constitutorum , cum extensione tadmini

strationis dicti Episcopi Metellopolitan.

ad Civitatem Iuthiae , totumque Siami Regnum a nobis nuper facta, nominibus, exponi fecit, quod in dictis Regnis , dc Provinciis reperiantur diversorum ordinum Religiosi, tam a suis respectiv e Superioribus generalibus, quam a Congregatione venerabilium Fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, negotiis Propagan

dae fidei praepositorum , destinati, qui Missionibus ibidem sub directione suorum Iespective Praepositorum, aut Praefecto

54쪽

tum operam navant ; eorumque nonnulli ut necessarios operarsos multiplicarent.

aliquos ex ferventioribus Neophytis, Catechistas effecerint, illosque sibi, suaeque directioni quibusdam votis adstrinxerint: Praedicti vero Episcopi Vicarii Apostoliet

humiliter a nobis postulaverint, ut auctoritate nobis a Domino tradita, decernere' atque declarare dignaremur: Primo, an aliis

qua sit inter Vicarios Apostolicos, & Re gulares praedictos sub ordinatio, & in quibus hi ab illis dependere debeant ξ Secundo ' an Catechistae per vota Regularibus facta eximantur a Iurisdictione eorundem Vicariorum Apostolicorum Z NOS attenden- 'tes eo potissimum sine in Sinam , Tun-chinum, Cochinc hinam i Siamum, & alia vicina Regna missos , ibique constitutos esse Episcopos Vicarios Apostolicos , ut ex Christianis indigenis, seu Incolis illa rum partium instituerentur Clerici , &Sacerdotes, ac crescente fide, fideliumque numero, disciplinae Ecclesiasticae usus paulatim introduceretur ; considerantes que ex independentia plurimorum Operariorum in iisdem locis , praecipue cum ab hac sancta Sede sint remoti, oriri facile posse dissensiones , rixas, divisiones,

& schismata, in Christianae Religionis dea

55쪽

trimentum atque perniciem eruptura ἰnisi illis mature occurratur: de memoratorum Cardinalium consilio , auctoritate Apostolica, tenore praesentium statuimus , & ordinamus, quod praedicti Episcopi Vicarii Apostolici ab omnibus , de singulis Religiosis cujus ibet ordinis, Congregationis, & Instituti, etiam Societatis Iesu, in praedicta Regna, & Provincias, sive a suis Superioribus missi sint,

sive a nobis , aut a Congregatione eorumdem Cardinalium specialiter deputati , exigere possint, & debeant ut suas Patentes, seu alias quascunque eorum missionis , destinationis , constitutionis, dc depurationis litteras exhibeant, iisque qui illas exhibere recusaverint, tanquam Sedis

Apostolicae delegati prohibere, ne facultates sibi per litteras hujusmodi conce

sis exerceant : Ipsique Regulares licentiam exercendi suas facultates petere

teneantur ab iisdem Episcopis Vicariis Apostolicis, quam ipsi denegare non debeant , nisi in casu gravis causae, dictae Congregationi Cardinalium communiticandae. Porro dicti Regulares in defecta Sacerdotum secularium, non solum titulo charitatis , sed etiam justitiae, curam animarum teneantur exercere, & quat

56쪽

rius id facere recusent, a Vicariis Apostolicis ad tale munus obeundum cogi pota sint. Quotiescumque vero Regulares sub titulo Missionariorum curam animarum exercebunt, subditi sint, quoad functiones Parochiales , visitationi, dc correctioni Vicatiorum Apostolicorum , aut Provi cariorum eorumdem , juxta Constitutionem recol. me. Gregorii P P. XV. Praedecessoris pariter nostri, quae incipit : Inserutabili Dei Providentia , ctc. Anno In carnationis Dominicae M. DC. XXII. Nonis Februarii editam. Nec sine licentia eorundem Vicariorum Apostolicorum, &multo minus contra eorum voluntatem liceat Regularibus aedificare , & aperire Ecclesias, in locis , ubi ipsi, vel alii Minsonarii alterius ordinis , seu presbyteri taculares similiter Missionarii Ecclesias

habent; ubi vero apertae non sunt, pos. sint ad formam privilegiorum , de facultatum ipsis concessarum. Cum autem prae multitudine Neophytorum in una Provincia , ant Civitate , Vel prae nimia earum amplitudine unus , aut alter , qui

eis praesunt Missionarii non sussiciunt, aliique suppetunt Sacerdotes saeculares, aut Religiosi, licet alterius ordinis , quotum tamen subsidium nec ini quaerunt,

57쪽

nec oblatum recipiunt; tune habito dim- taxat respectu ad Christianorum necessitatem , possint & debeant Vicarii Apostolici praedicti Operarios multiplicare, Parochias dividere, aliaque ejusmodi facere juxta praescripta a Sacris Canonibus, MConcilii Tridentini decretis. Possint quo que iidem Vicarii Apostolici exigere a

Regularibus rationem executionis. piarum Voluntatum , quatenus ad illas exequendas deputentur. Praeterea juxta Consti-xutionem recol. me. Urbani PP. VIII.

Praedecessoris pariter nostri, quae incipit: Ex debito Pastoralis incii , ctc. si forte aliquae controversiae inter Religiosos dictaiarum partium squod Deus avertat) oriantur, memorati vicarii Apostolici , tanquam Sedis Apostolicae delegati , illas desidere , Sc terminare possint, & debeant. Si vero graviora quaedam negotia occurrerint , ea ad nos, & Romanos Pontifices successores nostros quanto citius ab iis.

dem Vicariis Apostolicis referantur , ut quod in illis statuendum fuerit, matura consultatione adhibita , decernatur. Ad haec quoad vota Catechistarum , statutimus pariter , & ordinamus Votum obedientiae, quo nonnulli Regulares eos ob

stringunt, eisdem non impedire sui officii

58쪽

exercitium , sub directione dichorum Vicariorum Apostolicorum, eorumque Pro-

vicariorum, nec istud impediri polle a Regularibus , tanquam eis , vigore dicti Voti Catechistae omnimode subditi sint: quinimo Votum hujusmodi in hac circumstantia nullum esse declaramus. Volentes

ab iisdem Vicariis Apostolicis posse dictos

Catechistas compelli, ut sub eorum directione, & dependentia sua munia eXerceant. Et quatenus Regulares de facto adstringerent Catechistas ad similia Vota,& alias obligationes , quibus a Vicariis Apostolicis independentes remanerent , posse eosdem Vicarios Apostolicos , publica significatione, manifestare Regularibus, atque his intimare , ut abstineant ab usu , seu verius abusu Catechistas Voto obedientiae erga seipsos, privative quoad Vicarios a Sede Apostolica deputatos , obstringendi. Insuper volumus ut ad Vicarios Apostolicos intra fines sitorum Vicariatuum praecipue spectet, maxime in cursu Visitationis , ea inspicere, quae

spectant ad fidem, bonos mores, & administrationem Sacramentorum Baptismi, Matrimonii, & aliorum; ad cultum Diurnum , ad preces publicas , ad Imaginum, Reliquiarumque cultum. Comperat quo-

59쪽

que dictis Vicariis Apostolicis facultas

super novis Miraculis , & Martyribus processum instituendi, & ad memoratam Cardinalium Congregationem transmit-rendi ; necnon circa observationem Festorum , Rituumque Ecclesiasticorum, statuendi quaecunque opportuniora vid buntur , seeundum Decreta Romanorum Pontificum , locorumque circumstantias. Ac ad eosdem Vicarios Apostolicos etiam

spectet verificare, & publicare quascumque litteras Apostolicas, Constitutiones,& rescripta Romanorum Pontificum, quae locorum ordinariis dirigi solene, Jubilaea quoque , Indulgentias , Sacra

rumque Congregationum ordinationes. Porro unicuique memoratorum Episcoporum Vicariorum Apostolicorum sex Notarios Apostolicos creandi, & instia

tuendi facultatem dicta auctoritate harum serie tribuimus, & impertimur. CC rerum has omnes facultates dictis Vicariis Apostolicis ira elargimur, & concedimus, ut extra eorum limiteS excurrere

ipsis nullo modo liceat , quod quidem omnino veramus , & prohibemus : salva semper in praemissis auctoritate praedictae Congregationis Cardinalium , negotiis propagandae fidei praepositorum. Mai

60쪽

dantes propterea. in virtute sanctae ob dientiae , ac sub indignationis nostrae, aliisque nostro , seu dictae Cardinalium Congregationis arbitrio, imponendis poenis, omnibus & singulis Regularibus praedictis, aliisque quibuslibet, ad quos speriat, & pro tempore quovis modo spe ctabit , ut omnia , & singula praemissa exacte , inviolabiliter , & inconcusse observent, & adimpleant. Ac decernentes easdem praesentes litteras firmas, validas,& essicaces existere. & fore, suosque ple narios , & integros emectus sortiri, de Obtinere, ac memoratis Vicariis Aposto licis in omnibus , & per omnia plenissime se stragari ; sicque in praemissis pestquoscunque Judices Ordinarios , & D legatos , etiam Causarum Palatii Aposto lici Auditores, judicari, & definiri debere, ac irritum, & inane si quid secus super his a quoquam, quaVis auctoritate, scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Apostolicis, ac in Universalibus , Provincialibusque , &Synodalibus Conciliis , editis generalibus , vel specialibus Constitutionibus, necnon , quatenus opus sit quorumvis Ordinum , Congregationum , Societa tum , etiam Iesu, & Institutorum, ac Ec

SEARCH

MENU NAVIGATION