Abdollatiphi Compendium memorabilium Aegypti. Arabice. E codice ms.o Bodleiano edidit D. Joseph White ... Praefatus est Henricus Eberh. Gottlob Paulus ...

발행: 1789년

분량: 170페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

COMPENDIUM MEMORABILIUM

PRAEBENDARIUS GLOCESTRIENSIS , ARAB. LINGUAE PROP. LAUDIAN Us ET COLLEGII WAD HAMENSIS. QUOD OXONII EST, SOCIUS. PRAEFATUS EST

. M. LING . O IENTALIUM IN ACADEMIA JENENSIPEOFESSOR RU L. DESIGNATUS.

6쪽

In Germaniam Abdollatiphum dum prodire sino,

me quidem ipse eo , quo saepius memori mente exspatior, in Angliam nempe revocare.Videtur,

unde post utilillimam et jucundissimam moram discedenti mihi eximius hic seriptor arabicus itineris

comes adjunctus fuerat. Tale nimirum suae in me benevolentiae singularis testimonium ac pignus e X-tare voluit Vir, cuius in amicitiam a Cel. pros. Sianum ver, multis nominibus dudum mihi venerando, Optimis auspiciis introducebar, Vir inquam connata ingenii felicitate , doctrinae copia et liberalis animicandore aeque clarus ac inter suos popularis, Cel. D. Ioseph White. Is enim cum in persicis de historia Timuri edenda bene meritus fuisset, e Syriacis vero Philoxenianam Uerlionem Evangeliorum, tui et alteram eamque rariorem partem, Acta stilueet et Epistolas, additum iri ex ore Ipsius speramus, cum literato orbe communicasset, etiam Erabicas literas munere quodam suo ornare cogitans Ab Llati phi Memorabilia 2 diptiaca , multiplicis lectionis opus, ex unico, qui ejus extat, Codice MSo parare 1uicepit.

Cuius

7쪽

Cuius libri splendidam editionem e prelo Cla-rendoniano jaiu nunc emissurus, plurium tamen desideri a noluit Vir optimus ambi eum textum deesse, ibidem autea seorsim parabili hae serma exculam, quo mediocri volumine extantioris ingenii juvenes harum literarum studiosi ad augendam linguae di-tillimae cognitionem in ista librorum arabicorum infrequentia et publica , si docentibus ita videtur et privata lectione uterentur, quod vero simul velut rerum variarum a teste praesente accurate et plerumque sine mirificis ilIis, quas falso orientales vocant, verborum ampullis descriptarunt promptuarium etiam peritiores accipere non dedig'

nabuntur.

Quo de conlilio literis his rarioribus tam pr fietio pauca praefandi munus ego quidem a Cel. Editore, qui suo meum nomen hac occasione data jungi amicillime voluit, lubens in me suscepi, dubius hucusque, an sorte vernacula versione separatim edenda atque notis selectis illultranda lectio libri ususque ille academicus expeditior a me reddi debeat ὀ Ex

8쪽

Ex uno autem hoc ipso amicitiae, quam ingenuos inter Britannos experiri mihi contigit, documento, quam grata nunc atque optabili plurium in Anglia Uirorum multis de causis peregrino mihi 'recolendorum, plurium rerum inde mihi laetissim

rum recordatione persundor 8 Vos enim ante oculos, Viri Celeberrimi lique, ut ab interioribus animi laudibus cognomen petam, Benevolentissimi ae Humanillimit Vos ego, mente non disjunctus, live

inter Musas vestras sive in domestica illa felicitate, cujus testem me habuistis , videre mihi videor. Jam ab ore vestro pendere; jam ambulare inter sermones vestros , jam otiari me vobiscum rursus mihi fingo. Scilicet tum, ut de Maecenate suo, quem nominare verecundia vetabat, candidus Poeta, - Drus nobis haee otia fecit. Sed ad Abdollatiphum nostrum mihi revertendum esse video. Pollidet autem hujus libri unicum , quod extare novimus, Codicem manu seriptum sub signo Pstok. 23o. Bibliotheca Bodleiana harum rerum copiis resertissima atque exteris etiam , prout id ego ipse per plures menses expertus sum, anti. qua sundationis lege quotidie patens. Elegantem

9쪽

scriptorem Arabem Ed. Poeoch, cujus unius judicio illum satis commendatum omnes existimabunt, selegerat, a filio cum lat. vertione notisque edendum. Sed parva tantum operis particula illo tempore typis excusa Abdollatiphus hucusque delituit, nonnisi privatam Eruditorum quorundam diligentiam exercens.

Scriptum est exemplar illud Bodleianum tribus quatuorve seculis non antiquius in charta hombycina, forma quadrata, charactere nitido et distincto, paginis I 34. Abdollati pii , qui in titulo libri situs Joseph , fit. Mohammed Bagda densis nomisatur, medicus erat, pro modo gentis suae varia lectione rerumque diversarum peritia instructus. Fidum denique et curiosum eorum, quae viderat, scriptoremipla libri lectio indieabit, de cujus forma et consilio in praefatione arabica, Codici praefixa, sed praeterea verba nihil nisi tritas Arabum formulas continente , haec sere exposuit: si E libro meo de rebus 2Egyptiacis in I s. sectionibus prius finito, visum milii est, casus quosdam novos luculentioraque monumenta excerpere coram spectata, quae quidem majorem in narrando fidem

l ei, l

10쪽

sdem habent majoremque excitant admirationem. Reliqua enim praeter haec in libris veterum inveniri possunt, sive conjuncta 1ive dispersa. Duas vero eas sectiones, quibus, quae a me observata sunt, enarrantur, avulsi easque hoe libello in duas partes ita digessi, pro ut, nunc demendo, nunc hic ibi addendo res ipsa id exegerat. Spero, fore, ut gratio se recipiatur, dum eum obtulero Moderatori rerum, Λntistiti seculi, Λntistiti mortalium, Rectori cultus sacri ex praescriptis Iegis Istamiticae, Chaliphae Dei in terra eius, et Metae beneficii r velationis ejus, praesidi hominum in aperiendo eis jussa Dei O. M. interdictaque ipsius, Domino nostro et principi : Al sere Ledinillae ' , Imperatori fidelium . . . Id vero facio, ut ne suppressum maneat

de nobilissimis scientiis quidquam, quod ad historias

provinciae ejus pertinet. Latent enim res nonnullae subditoruin ejus. Etenim longe siunt remotae.

De copiosiori vero opere, quod se scripsisse Arabs memorat, nulli bi adhuc in Europaeis Bibliothecis quidquam inventum est. Amplior, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION