De vitis Imperatorum et Caesarum Romanorum, tam Occidentalium quam Orientalium, nec non vxorum et liberorum eorum, item tyrannorum omnium, qui diuersis temporibus Romanum Imperium attentare & occupare conati sunt ... Opus nouum ac longe praeclarissim

발행: 1615년

분량: 577페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

146. grauitatis insignis, vitae amabilis, militaris disciplinae obseruantissimus, Barbarorum victoria clarus. I ostmulta strenua in Imperio gesta, quod esset militibus seuerior, Sc grauior, ab iisdem a quibus electus fuerat interemptus est Anno urbis oo xv I. Christi CCLXIV. chim imperasset annum plus minus unum. Quot annoS Vixerit,ubi natus fuerit, &quibus parentibus, coniugem ne habuerit,ignoratur. IMP. CAESAR C. MNNIUS TREBELLIANVS, Pius, Felix, Augustiss. MONETA TREBELLIANI TYRAN

C. Annius Trebellianus in Isauria Princeps, ipse Imperatorem dixit, monetam etiam suo nomine cudi iustit,&palatium in arce Isauriae constituit. Cum se in intima Isaurorum loca munitus dim cultatibus & montibus contulisset, aliquandiu apud Cilices imperauit Sed per Gallieni ducem Causis oleum, natione AEgyptium, fratrem Theodoti, qui A milianum ceperat, ad

campudeductus,victus S occisus est, Aia. urb. - XVm. Christi C C L x v. cum imperasset ferme per biennium. An uxorem habuerit, me praeterita. IMP. CAESAR T. CORNELIVS CELSUS,

T. Cornelius Celsus, Imp. appellatus in Africa, audi or

162쪽

ctoreVibio Passione ProconsuleAfricae,&Fabio Pomponiano duce limitis Libyci a Tribuno legionis, vis.

die interemptus est, atque inter o bscuros Principes vix relatus, Mummio Albino II.&Maximo Dextro Coss. Anno urbis is x v. Christi CCLXI II. Cadauer eius a cani bus Consumptum est, Siccensibus populis, qui Gallieni partes fouebant, instanti bus & p erurgentibus, ut ima- o eius in crucem attolleretur, ut eidem, ac si C elsus ad. uc in vivis esset, a cunctis insultaretur. ClaudiusCensorinus vir plane militaris,&antiquet in curia dignitatis, bis Consust, bis Praefectus praetorij, ter Praefectus urbis, quarto Proconsul, tertio Consula ris, Legatus Praetorius secundo,quartod dilitius,tertio maestorius, extra ordinem quoque Persica Legatione functus, etiam Sarmatica. Post omnes honores cum in agro suo deseret senex,atque uno pede claudicans ex vulnere, Φ bello Persico Valeriani temporibus acceperat,

factus est Imp. & scurrarum ioco, Claudius appellatus est. C umque se grauissime gereret, neque a militibus ob disciplinam Censoriam ferri posset, ab his ipsis a qui bus

factus fuerat et interemptus est. Extat eius sepulchrum circa Bononiam cui incisi sunt omnes eius honores, Vltimo tame versu adscripto: Felix ad omnia nfelicissim N a. Imp. IMP. CAESAR, AP. CLAUDIUS CENSORINUS,

163쪽

I 8.

Imp. obiit Antio urbis conditae oo xv I. Christi CCLXIV. cum imperasset dies saltem v I I. Uxorem &liberos ha-huit, sed nomina illorum non inuenimus. IMP. CAESAR MOEONIUS, FIUS,

Moeonius Odenati consobrinus, homo spurcissi mus,inuidia ductus Odenatum, Optimum Imp.cum filio interemit, Zenobia consentiente, qui ferre non potuit, quod Herodes priuignus priore loco, quam fili jeius Herennianus ic Timolaus principes dicerentur,per errorem Imperator appellatus, Anno urbis conditaroo xv ii. Christi CCLX v. Hic postea meritas luxuriae dc perfidiae siue poenas dedit: Nam cum vix septem menies tyrannidem exercuisset, a militibus Anno sequenti trucidatus est. P. CAESAR SP SERVILIVS LOLLIANVS,

LOLLI AN vs, cuius rebellione Posthum ius est interemptus,in locum Posthumi j surrogat', delatum sibi a Gallis Imperium ast umpsit, Augustus dictus. Plerasq;

Galliae ciuitates, dicastra, irruptione Germanorum diruta integrauit,a militibus, quod in labore nimius esset, Occisus est,cum vix per menses v I ii. Galliae praefuisset Imperatorio nomine.Vir procerus,fortis,sapiens,& seuerus. Num uxor & liberi ei fuerint,ignoramus. IMP. CAESAR A P. POMPONIVS AELIANUS,

AElianus Mogunciaci in Germania arripuit Imperium contra Gallienum Anno urb. MXi X. Chr.cc LXVM. Ouinio Paterno & Arcesilao Coss . cum nondum integrum annum imperium obtinuisset. Anno sequenti occisus est ibidem a militibus. plura de eo non inuenimus.

164쪽

149.

Posthumius senior cuia videret multis Gallieni viribus peti,ViC ToRINvM militaris industriet viruin Imp xij principatum vocauit, adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis,cuml diu bella gessistent, victi sunt. Intersecto vero Lolliano, solus Victorinus Imperio potitus est, Anno urbis oo XIX. Christi Ccxxvii. Ouinio Paterno dc Arcesilao Coss. Sed cum corrumpendis militum matrimonijs vacaret, a quodain actuario, cuiusv-xorem constuprauerat Agrippinae,cum filio,qui adhuc puerulus erat, interfectus est. Vir fuit alioqui fortissimus dc optimus Imperator, virtute Traiano, clementia Antonino, grauitate Neruae, gubernando aerario Vespasiano, censura vitae Pertinaci, si vitiis libidinum dc adulterii caruisset,non dissimilis. Occisus itaque in ipso adulterio, ut diximus. 4Imperatore Claudio. Uxorem habuit, cuius nomen non inuenimus, ex qua filium suscepit,consortem Imperii. Imperauit autem ferme plus quam biennium. Fuit natus annos pluι quam quadragint .

165쪽

Victorinus Iunior Victorini filius, Caesar a patre appellatus, Una cum eo adhuc paruulus a militibus est interemptus, ac Circa Agrippinam sepultus, Anno urbis oo xxi. C hristi C c LXI x .imperij altero.Extant adhuc apud Agrippinam sepulchra breui marmore, in quibus

naec inscriptio legitur: HIC Duo VICTORI NI TYRANNIGITI SVNT.

castrorum marer.

Victoria mater Victorini, mater castrorum di ista, post occisos Posthumium, Lollianum, Marium apud Treviros, Tetricum ad Imperium adhortata est,eoque regnante occisa est, quamuis nonnulli scribant eam fa

tali

166쪽

tali necessitate occubuisse. In cuius memoriam nummi aurei, argentei & aerei cusi sunt, quorum forma apud Treviros CXtata. IMPERATOR CAESAR MARIUS, Rusirib Augusti . ARGENTEUS NUMMUS MARII.

MAR1v s,alias Mamurius seu Vecturius, faber fer- varius, armorum opifex, post superiores interemptos, Imperium assumpsit. Vir strenuus, ac militaribus usq; ad Imperium gradibus euectus, in quo triduum tantum permansit: Occisus enim est a quodam milite opera xio, eius in ossicina fabrili, qui glaδio in eum ruens Jixit,

HIC EST GLADIUS, QUEM IPSE FECISTI . Mirae Forti

tudinis homo fuit in manibus Zc digitis, adeo ut currus digito salutari sisteret,ic fortissimos quoque uno digito 11c affigeret, quasi ligni vel ferti obtusioris ictu percussi dolerent, multos quoque digitorum allisione Contereret. Obiit itaque Anno urbis oo x IX. Christi Cc Lxv I I. Ouinio Paterno & Arcesilao Coss. cum triduum imperasseci.

167쪽

IMP. CAESAR, P. PIVESUS TETRI Us, R-Felix, gustur. ARGENTEA TETRICI SENIOR Is

Tetricus Senior Praesidatum in Gallia regens, Victoria matre Victorini interfecti suadente, Imperium suscepit, Augustusque appellatus est Anno urbis oo xx. Christi vero ccxx1x. Ouinio Paterno ri. & Macriniano Coss. Cum multa praeclara egisset, & militum insolentiam diutius ferre non posset, maluit se grauissimo principi Aureliano subiicere,quam insidiosis imperare. Sed Aurelianus nihil mixe, nihil tranquillum cogitans, senatorem pop. Romani,eundem Consularem,quique Gallos omnes prudentissimo consilio rexerat, per triumphum duxit, & postea non solum vivere, sed etiam in summa dignitate,concessa illi tota Italia,manerepassus est, illum saepe collegam,nonnunquam commIluonem, aliquando etiam Imperatorem appetitans. Uxorem habuit, sed igno

168쪽

AENEUS TETRICI IUNIOR Is

ΤΕYRI vs Iv Nioli puerulus ad huc,aVάλriaCaesar est appellatus, cum patre ab Aureliano per trium-Ph um est ductus, & deinde omnibus senatorijs honoriti us funetiis est,illibato patrimonio,quod ad suos posteros misit. Semper insignis Tetricorum domus fuit Romae, in monte Coelio inter duos lucos contra Isicim Metellin um pulcherrima, in qua Aurelianus pictus fuit, v- tril praetextui tribuens & Senatoriam dignitatem , accipiens ab his sceptrum, & coronam ciuicam de Musaeo. An Tetricus sponsam vel uxorem habuerit, ince

tum est. IMP. CAESAR μ. AVRELIVS CLAUDIUS P. F.

AN. Pont. max. Trab. Pot. H. Cos M. P. P. Procos.

169쪽

314.

tibus. Imperare coepit Ticini in Gallia Cisalpina, circa x11. Cal. Aprilis, Mariniano & Paterno H. Coss. Anno

urbis cio xx. Christi CCLXIX. Imperauit annum I .men

ses x. dc dies xv. O bij t Syrmij prid. nonarum Februarij, Flauio Antiochiano Sc Furio Orfito Coss. Anno urbis oo xx H. C hristi CC a xxi.& inter Diuos relatus ex S.C. Vir integerrimae vitae, morum grauitate insignis, & in quo magnorum principum dotes emicuerunt, staturae procerae, ocur1ardentibus, lato vultu, disitis adeo robustis, ut saepe equis & mulis ictu pugni dentes excusserici. . Uxor Claudij Imp. matrona honesta Mnobilis: Obsit sterilis post maritum,sepulta estConstantinopoli regio monumento. m. CAESAR, M. AURELIUS CL. VINCTILLUS,Pim Felix, Augustu . ARGENTEUS DINCTILLI Quinctilius Imp. Claudij Augusti frater, natus est in Illyrico. Imperare coepit Syrmij mortuo fratre Cla dio,pridie Nonas Februarit,ex duce Italici praesidii,Antiochiano & Orfito Coss. Imperauit dies xxvii. Occisus est eodem annoAquileiae in tumultu militari,ae. Cal. Marth,Anno urbis m xxo. Christi cc LXXI.

170쪽

peperit marito duos filios, Quinctillum iuniorem &Claudium,patrui nomen referentem. Vixit marito su perstes.

auintillus Iunior, Marci Aurelij Quintilli Imp. filius maior natu, qui post patris obitum in vita superstes fuit. Quid egerit,sicuti & Caetera de ipso, apud scriptores non inuenimuS.

Claudius, Quintilli Imp. alter filius patri superstes mansit. Plura de hoc in medium proferre ex scriptoribus non potuimus. IMPERATOR CAESAR FL. IVLIVS CRISPVS, Frat. Claudij. uintilb Imp. 'rus,rilix, Mugustus. AE NEVS CRISPI

Fl. Crispus, laudii Imp. & Quintilli frater, si iam

habuit Claudiam, quae ex Eutropio nobilissimo gentis Dardaniae viro Constantium Caesarem genuit. Vxor Flauij Crispi Caesaris, fratris Claudii Imper. peperit marito filium Constantium Caesarem.

IMP. .

SEARCH

MENU NAVIGATION