De ineffabili Trinitatis mysterio oratio habita in sacello pontificio ad sanctissimum d.n. Benedictum 14. pont. max. a fr. Xisto Sfortia Cesarini equite Hierosolymitano, collegii Clementini Convictore

발행: 1748년

분량: 9페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Sanctissimo Domino Nostra

BENEDICTO XIV

XISTUS SFORTIA CESARINI

FELICITATEM.

REvΕΜ hanc. Ormtionem , quae ab

argumenti magnitudine vires sibi

comparat, ornamentum, D

3쪽

nera dus,'suplex tuo nomini inscribere, Uinque patrocinio sistere audeo, BEATIssi ΜΕ ΡΑΤER. Scio tuis oculis eam subjicere mihi declinandum, postquam aurium

tuarum judicium lugere felici

eventu contigerat. Si enim coram

Te verba proferre cuique licet eloquentissimo res gravis eri, atque ardua nimis , ego, qui a proposito Auguriissimae TRINIΤATIS adigumento deflexisse videor , quod inseritabiles Dei vias minime assus ingredi, de tanti ΜHerii laudibus conticuerim, et si Te hibere non potui auditorem , exilem hanc , ta messabilis arcani dignitati imparem orationem Tibi of

ferta

4쪽

ferre pertimescendum intelligo . Vemm quod maxime facit, ut aut timor , aut suspicio tollatur , est illa tua singularis humanitas,

qua concedis hominum nemini , quaque etiam in altissimo collocatus honoris gradu singulos Tibi

devincis. Haec me recreat, ac r

scit , haec ad bene sperandum

vehementer excitat . Interim, cum

parvam hanc Orationem , mequσtotum , Collegiumque norimm tuarum virtutum observantis mum , tuo favore ornatis um, meo , Omniumque nomine Tibi Patrono benescentissimo addico , abunde votis meis consultum fore

putabo , si me , quod humillime

5쪽

deprecor, ad tuos provolutum p des loriolica Benedictione dis

6쪽

absconditum est a saeculis, nulla mens ad cogit tandum. nulla ad loquen-- dum lingua sufficiat, de iis tamen, quae ad fidem nostram fovendam, confirmandamque opportuna existimari possunt, hodierna luce prae caeteris jucundissima videtur esse dicendum. Et sane cum unam, eamdemque trium Personarum D, Vinam Naturam, omnes , qui recte de Religione senserunt, jam inde ab initio professi lint . eamque amata Divino Spiritu Catholica doceat Ecclesia, quid jucundius dici, aut

7쪽

commemorari potest, quam Haereticorum , qui, ne tres Hypostases unius naturae crederentur , tot dissidia excitarunt, errores, &mendacia strictim, breviterque percensendo refelleret Ab eo itaque Apostolorum tem- P0re , quo jam longe, lateque ubique terrarum Christiana Religio dictundebatur, m moriam repetens , video haeresim erupisse,

a lauat. ep. , qua deinde Noetus, &Praxeas natura adeo simplicem Deum esse, ut quamcumque Pe sonarum distinctionem renuat, nefarie con-δ. Dδι, ι.ε- tendebant. Quem errorem Sabellius maiori partium liud lo , atque animorum contentione pertinaciter tueri adortus, perniciosissi-υ - βσυs mam doctrinam in multorum animis disseminavit. Sed veritatis lumen, etsi1 undique cinctum tenebris, splendidissimo candore, quasi fulgur eX mediis nubibus, eluxit. Nam Pestis ea, quae jam per diversas Orientis pla-

ων s. alax. gaS misere grassabatur, per orthodoxos primum Antistites, Silvestri deinde, Damassi.& Agathonis Pontificum summa cura, ac vigilantia penitus extinguitur, & profligatur. Nihil enim umquam tam a Catholica Fide alienum, nihil Christianis auribus absonuin est visum, quam haeresis illa, quae TRINITATEM negaret , Personarumque distinctionem rejiceret, & ea tantum nomina addi

8쪽

diversos Divinitatis effectus insinuandos db

ceret esse composita. Nolo hic renovare memoriam illius temporis, quo Ariana factio omnia ita miscuerat, ut totus Orbis miratus sit se esse Arianum. Dicam tamen teterrimam Arsi haeresim, quae ab AEgypto orta Syriam, Asiam, Traciam, Graeciam, Italiam , Galliam, aliasque complures Provincias , ac Regna pervaserat, compressam . ac pene deletam fuisse doctrina . sanctitate.&constantia Patrum, qui in celeberrimo Niceae Conventu Homousion, Patrique consubstantialem Dei Filium conclamantes, adeo Praeclarissimo Fidei Symbolo Catholicam veritatem illustrarunt, ut illud merito appellarit Athanasius trophaeum, & columnam . in qua omnes haereses ostentui inscriptae sunt, orriumphantur. Jam vero quid Vacat referre tot alia, quae in Augustissimum TRINITATis Mysterium oblatrarunt, monstra , Euno-

mium, qui Filium . qui est imago Dei invisibilis, dissimilem esse Patri professus est r

Macedonium, Graecosve nonnullos, qui adversus Spiritum veritatis impurissimo ore

sunt oblocuti: necnon recentiorum temporum ex hujusmodi grege homines, qui ma-Xima tetri spiritus ubertate perfusi haeresim jam ab Ecclesia damnatam, seliciterque deletam

9쪽

letam ausi sunt iterum in lucem revocare Verum irriti semper conatus, irritae eorum machinationes, & ausus fuere in eam E clesiam, quae Christi manu sustinetur, Christi praesidio armatur. Christi virtute fulcitur, Christi sapientia regitur. Hinc veterum I c. pu Sanctorum Patrum, qui ex Oriente Constan- , ..... ' tinopolim, quique Romam eodem tempore ex occidente convenerant, atque etiam subsequentum sHulorum una vox fuit, ac consensio. unum Deum in TRINITATE , & TRl-NITATEM in Unitate colendam. rare cum haec trium Personarum unius Naturae Consessio sit contra Catholicae Fidei hostes praecipuum robur , ac fundamentum , Patrem omnipotentem , qui ab alio nullo manat,

Unigenitum Filium, Sanctissimumque Spiritum ab utroque Procedentem enixe deprecemur, ut quos error a Veritate abduxit. eos bonus ille Pastor, qui oves perditas ad quaerendum venit, rursus collectos aggreget , & in unum cogat, unde OmneS uno ore, uno animo, una sententia eamdem in triplici Hypostasi Naturam venerentur.

SEARCH

MENU NAVIGATION