Thesaurus anatomicus

발행: 연대 미상

분량: 317페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

AD LECTOR EM.

Mius jam agitur trigesimus sextus, quod Au ctores Anatomicos perlegere incepi; cum autem plurima in illis ostenderem, quae mihi obscura viderentur , neque per figuras satis accurate essent depicta; cultrum Anatomicum ipsemet arripui, eique Varia, non solum humana, verum etiam brutorum cadavera subjeci , ne equorum quidem & boum parcendo, ut minutiae luculentius Oculos incurrerent.

Cum interim Varia carnosa, iisque molliora uti cerebrum &c γoccurrerent, quae conservatu digna viderentur, conservandi ars summopere animum meum defatigavit. Et jam mihi videbar mi servandi methodum invenisse laudabilem , quae tamen opinio brevi post me fefellit : Tunc denub alia via rem aggrediebar. quae cum & ipsa pariter me deluderet, torsi animum per plurimos

annos, donec tandem eam inveni artem, qua, ut opinor patebit, non solum partes carnosae, Verum etiam Cerebrum, imo integra cadavera, omnibus Visceribus instructa, per plura secula, ct forte perpetuo incorrupta conservari possint. Sunt mihi parvula cadavera, a viginti annis balsamata, quae tam nitide sunt conservata, ut potius dormire Videantur, quam exanimata corpuscula. Interim ab eo tempore, quo operam posui in sedi ionibus cadaverum, Varia vasa, sc. ArteriaS, Venas, Lymphae-ductus, Ner-Vos , variasque partes, corruptioni minus subjectas, conservare mihi haud di melle fuit. & sic temporis successu, in tantam excrevit molem messis isthaec, ut integrum conclave eam recipere haud potuerit; & sic secundum, & tandei tertium, mihi assume' re coactus fuerim, pro repositione rerum Anatomicarum. a Quia autem continue Anatomica tractare taedios 1 fuisset. interpolatis vicibus, animum quoque a juventute mea appuli ad studium Boianicum, planta1que tam indigenas, quam eXoticas, non sine magno labore , tanto numero collegi & nitide con-: β 2 1er.

3쪽

servavi , ut parvo quoque indigerem conclavi; hisce animui satiare nequivi, eumque alere coactus fui perscrutinio exoticorum Animalium , Piscium , Insectorum, &c. tam Balsamico It quori innatantium, qua m exsiccatorum, quibus jam quoque integrium replevi conclavo. Hisce favente Numine Divino) peractis, senioque confectus, alia incedere via , quietioremque horulam quaerere mihi animus est; ut Deo Ter Opt. Μax. gratias agere queam, pro summo in me collato favore ι quod mihi tantum temporis concesserit , ut haec omnia perficere potuerim Interim petitioni nonnullos'm satisfacturu s , Coronidis Ibco , Catalogum omnium eorum, quae in Musto nostro reperiuntur, perlibenter publici juris facerem, si Deo Ter t. Max. largio rem permittere dignetur vitam: Quamvis autem parvi momenti esset, integrum Catalogumunae vice in lucem edere, satius tamen fore duxi, per partes is ud praestare, incipiendo ab iis, quae in conclavi inferiori reposita sunt. In eo conspiciendos sese exhibent duo Thesauri ex ligno Indico eonfecti - in secundo quatuor majores, ut & Theculae plurimae mediocres & pazPae , quarum I. Reserta est cordibus humanis Σ. Partibus e Pulmone desumptis, ut ' integris Pulmonibus A Cordibus. situ naturali observato. 3 Continet partes generationi inservientes e muliere. Varia Intestina Puerorum nitidissime conservata: - s. Turbam sceletorum multorum Murium, gliris sceleton imsellantium : suntque nitidissime praedici a sceleta confecta. 6. Placentas Uterinas, δc sic porro. Praeterea in dicto loco Τhecae majores reperiuntur ex eodem ligno Indico consectae,sceleat Juvenum nitida continentes. Tertium conclave recipit Tumbam, sceletis Puerorum instructam ut &Thesauros majores octo, in quibus reposita sunt varia Anatomica, nec non varia cadavera juvenum nitidissime a plurimis annis conservata.

Primo jam in lucem edere, quae is Thesauro primo conclavis

4쪽

primi reposita sunt, mihi animus est, eo consilio, ut singula objecta, & quicquid in iis videri potest, recenseam. Quae autem mihi nova sunt, ut&ea, quae minus recte ab aliis sunt delineum per figuras illustrabo, & sic singuli Thesauri proprio gaudebunt Catalogo, figuris aliquot instruct o. Hujus rei fructus in eo constabit: Nemini unquam omnia mea rariora conspicere licuit, idque propter illorum copiam & temporis penuriam : mihi quoque impossibile est, omnia memoriae meae mandare, Q. quo in loco hoc aut istud repositum sit, id quod non raro taediosum fuit. Confecto autem Cataelogo, illicd snvenire potero. ubinam hoc aut illud objectum sit repositum; si quis etiam Catalogum perlegerit , & aliquid in eo invenerit , quod libenter videret, illi momento satisfieri poterit. Alii delectantur 'isu hujus objecti, aliis alia magis arrident, & sic omnibus satisfacere conabor, sine notabili temporis dispendio. Praeterea si quis dubitet, num vere ita existant ea. quae sunt a me delineata, aut demonstrata, dabitur illi occasio videndi

quod non feceret alii Anatomici, quos inter nonnulli innumeras nobis obtruserunt Chimeras, a Veritate non solum alienas, sed in corpore humano non existenteS.

Vale L. B., &ut laboribus meis, non sine maximo dispendio peractis, favere digneris, rogo. Τot

9쪽

TA B. L. EXPOSI TI O. A. Phiati infantis brachium con

tinens.

B. Lintei ornamentum fimbria

tum.

C. Brachium.

D. Materia pol os crassiores Ε. Globuli ad s. substantia

membranae analoga obducti. F. Materia pol poseparticula te

nuiores.

G. Linteum rarum , quo vulnus brachsi amputati obvelatur. H. Membrana, qua , loco vesicae, clauditur phialae orisscium, scat et que dicta membrana arteriis, ceracea materia rubra oppletis.

CATIO.

SEARCH

MENU NAVIGATION