장음표시 사용
21쪽
postit quae Te propitia humano generi sidera videre
nascentem' aut quis erit felicitatis Titie modus in tanta illius affluentia nato atque educat, Neque enim Paterna suffecisse videtur accessit& Materna accedit ScAvi Materni, non minus quam Paterna admirabilis. ELEONORA Augusta, Domus AUSTRIACAE numerosa prole fundatrix, nisi omnibus pretiosiore thesauris virtutum cumulo dotata fuisset, fortunam suam pro dote attulisse videri possit, celsissimum in terris sortita conjugium, felix Marito LEOPOLDO, felix Patre PHILIPPO VILIELMO, felix Principibus Fratribus ac Regia Sorore, felix Liberorum pulcherrima bole, sed Tettiesertim JOSEPH majore natu Filio felix, quem Regio nunc insigniri diademate non sine testibus ingentis lenitissima pectoris pertentantis gaudii lacrymis potest intueri. Avus E LEC TU Romni undique beatitatis genere circumfluens, senecta aetate, exstincta agnatae familiae progenie, limini post Caelarem in Imperio Romano fastigii ac dignitatis heres, hinc duobus Generis, altero Imperatore Invictissimo, altero Rege Potentissimo, inde Filio natu maximo JANO GVl LlELMO in Ducatu Patrio vivo sibi successere, reliquis aut sacris infulis, aut victoricibus armis effulgentibus, corpore ad haec non minus atque animo vivido vegetoque, hunc & ipse solemnitatis hujus magnificentissimae exoptatissimum diem inter luculentis-
lima prosperae fortunae suae argumenta connumerat.
22쪽
Et dubitabit adhuc HVNGARIA de sita; tanto undi que novi Regis se felicitatis splendore circumdata atque circumfusi dubitabit illa adhuc, nec sibi sitisque
toto pectore, toto animo, tota mente exhilarata gratulabitur Imo vero non dubitat, REX POTENTISSIME,& totum laetissimis acclamationibus aera perincellit. Festae voces sunt, quascunque audis hilari vultus, quoscunque intueris erecti arcus, stratae floribus, fronde, veste viae, accensis ignibus, luminibus collucentes vici, decurrens in armis juventus militaris, assidua exploserum tormentorum tonitrua, publici gaudii indicia sunt, quacunque ingrederis affluentis undique gratulantium subditorum multitudinis concursu ferventes plateae, gementes aedes, templorum deficientia spatia, communis laetitiae signa sunt, quacunque transic fausta Populi vota, selicia Procerum verba, piae Sacerdotum preces,exsultantis animi obtestationes sunt ad altaria, ad quae coronaris. Vnus omnium selicitatis publicae tensiis est, una omnium vox una acclamatio Hunc esse diem Hungaricae tranquillitatis, concordiae, pacis natalem hunc esse diem perniciosissimarum distordiarum expulserem pestiferarum atque efferatissimarum conjurationum ac rebellionum exstirpatorem , hostium omnium exterminatorem: hunc esse diem omnis infelicitatis, cladium, vastationum, caedium, malorum denique omnium optatam dudum, at nunc exhibitam ac repraesentatam divinitus
23쪽
finem litinc esse diem, quo velut de integro condita H PN SARIA exemplo cunctis esse gentibus possit, beatissima regna esse,quorum tutelae atque imperio certus sit atque jam designatus successer. Hujus diei celebritas, REX CLEMENTISSIME, mihi una cum aliis ad Majestatis Tuae venerationem, sitiscipiendaque pro
salute Tua vota properanti veniam spero impetrabit, Augustas aures Tuas ab illis gratulantis populi Tui voaciferationibus ad audiendam meam hominis exteri privatique sententiam paulisper avocanti Proderit illa forian nonnihil populo Tuo certe ab ea mente, atque a devotistimo Majestati Tua de Augustissimis Parentibus animo proficiscetur. Plurima ego priscae
antiquitatis monumenta pervolvi seculorum omnium ni storias cognovi temporum nostrorum casus
partim ipse vidi, partim ab aliis auditu lectuve accepi.
Nec fugiunt me, quae de rerum publicarum formis ac vario regimine, de Principum electione successione ve, praestantissi in eruditissimique Philosophi disseruerunt
atque disputaverunt. Vertim omnia accurate examinanti expendentique, duo mihi a plerisque eorum aut non animadversa, aut dissimulata, aut non pro merito
atque argumenti pondere videntur fuisse considerata. Etenim primum ita ferme ab omnibus hoc argumentum tracti tum est, ac si in Platonis viveremus republica, nec in hac vita vitia virtutibus praepollerent atque
dominarentiir. . Talis quippe ab illis quaesita propo-
24쪽
staque respublica est, qualis a Stoicis sapiens, a Rhetoribus orator. . Ideis perstricti Platonicis non videre, uaerendum non esse quod inveniri nequeat. Deine nec illud viderunt, varias esse ac diversas variarum gentium naturas, ingenia, indoles, mores, situs, commoda instituta ideoque non perite satis, certe ab omni vitae usu atque ratione alienissime, easdem omnibus leges, unamque regiminis formam, quasi perfectissimam, praescripserunt. Illiterata, rustica, &ίmplex agricolarum natio bli caelique prius ingenium explorare selet, ac pro cujusque agri indole ac viribus hunc pecori palcendo, illum sylvae alendae, alium frugibus ferendis destinato clam vero nec hic sine delectu
quocunque semine conseritur illa in unumquemque semina sparguntur, quibuscum latura seli, Danni tempora, aeris acgaeli habitus amice conspirant. Hi egetes, illic veniunt felicius uvae:
Arborei eius alibi, atque injussa virescunt
Par animorum, par pOPulorum, par regnorum 4erumpublicarum ratio est. Serviat, inquiebat ille uetus regibus Oriense cappadocia datam sibi quondam a Populo Romano libertatem, cujus nominis amore multae gentes tantum non insaniunt libertatem, inquam, sibi concessam Cappadocia repudiavit, regiumque imperium praetulit. Hinc prudentissimi Regum vel bello victas, vel matrimoniis acquisitas, vel
25쪽
hetessitate relictas sibi gentes suis vivere moribus, suis
uti legibus permiterunt molenta nemo imperia continuit vis naturae rerum infertur, quum varii
populi sub unum freni moderamen rediguntur. Sic Patria mea stuperiore seculo fida&obtemperantissima Carolo Philippi frena excussit. Sic olim Germania, Arminio duce, Romanas leges Mindictos uri dicundo
conventus atroci trium legionum caede rejecit. Ergo
quae singulis populis poti limum conveniat, quaeque
maxime conducat imperii forma dispicere , suprema respublicas ordinantibus lex esse debet. Non enim trabea Imperatoria' gemmis duro gravis aptum quibuslibet humeris amiculum est minorem impedit, imbecilliorem premit. Dubitaverunt in initio, quum de formanda republica sua cogitarent Batavi mei, an Venetorum sapientissimam, longo seculorum tracti atque diuturnitate probatam imperii formam sequerentur. Sed prudenter a nonnullis usu rerum judicioque praestantibus viris discussa ham dubitatio est, non Italum Batavis ingenium esse allarentibus, non idem caelum, non eundem situm; quae alia id genus discrimina aliud reipublicae genus 'agitabant. Post primi Caroli triste fatum mobilis Anglia reipublicae nomen deformam, spreto regio imperio, assecta' bat. Pro praeconcepta libertate abjectius aurpius Cromvvellio servivit, quam ante Regibus atque ita libertatis hujus imaginariae affecta utietate, revocato
26쪽
ab exilio altero Carolo, regio se rursus regimini submust Fatendum est, nec quisquam puto adversabitur, nil libertate melius, nil optabilius. Sed Millud faten. dum atque concedendum est, libertatem etiam sub justo rege dari. Addamus Millud, quod non minus verum,&us tritum est, perire libertatem libertate: quum scilicet amissa pulcherrima specie degenerat, ver
titque in licentiam. Sedoc gentes sunt, quae nec totam libertatem ferre possint, nec totam servitutem : sunt, quae servituti natae videantur, ac damnatae. Interim.
perii formas, si in universum considerentur, nec diversa respiciantur singularum gentium ingenia, proximum Divino est Regium,&reliquorum omnium persectissimum unde&a Deo dati Reges dicuntur. Pater, Pastor, Caput, quae ab imperii similitudine Regibus dantur cognominaiille unicus optimus in familia regenda, hic in grege, tertium in corpore dari plus unico non potest. Sed hominum vitia, fortunae castis, rerum ac temporum vicissitudines, aliud siepe imperii genus suadent, seperi imperant. Videndum igitur, ubi de republica deliberatur, quid illi cum maxime, cui consulitur, populo existi siet. Haec consilii publicinorma esse debet, lim finis. Expertus ego sum, REX POJENTES l ME, qtium his nuperis calamitatibus Gens nostra involuta esset, .conspiratis factionum partibus hinc libertatis multo sanguine partae,&ut accepta ita relinquendae inde boni pubsici, debitatque
27쪽
Arausonensi Principi in avitos honores dignitatesque successionis speciosa nomina jactarentur, adeo exigitum eorum fuisse numerum, quos patriae libertatis acrior, quam suorum commodorum aut affectuum,agitaret cura, ut confusus desindignabundus sepe exclamarim: Ergo libertas it Bruto quondam visa virtus)inane nomen es. Ambitio, avaritia, partium studia,
inanis gloriae cupido, sub persona publici commbdi, libertatis, legum piivilegiorum, immunitatum, con-Petudinum, quaeque id genus plura sunt, pulchre latent. Hac detracta, monstrosa illorum vitiorum diritas detegitur,ac apparet. Ergo sapientissimum hoc fuit, imo vere lacrum Augustist imi Patris Tu consilium, quum Te, IOS EIU E, Hereditarium Regem Hungariae imponendum esse censuit, , ut hoc titulo Proceribus regni agnoicereris, atque coronareris, prudentia sua pietateque pervicit Perspecta erant acutisti mi ingenii exactissimique judicii Principi gentis Hungaricae ingenia mobilia, calida, vehementia noverat eam levi momento cum propriis vitiis, tum fraudibus ac dolis exterorum concitatam, in suam ipsius perniciem inconsulta ruere temeritate qua dein tam secundis quam ad vers rebus verteret in furorem. Vt Pater patriae, ut bonus Pastor est optimus Rex ac tanti corporis apta excitandas ingenitas eorum virtutes, erigendam animi magnitudinem , o titudinem inflammandam esse vitia vero, quum exstirpari omni-
28쪽
no nequeant, lubri arte enervanda,&, ut tandem vel emoriantur, vel deficiant, subtrahenda iis alimenta judicabat. Credo ego, quum in sacrarium mentis suae secederet Pientissimus imperator,eum, quem in rebus
arduis constitere semper blet, adhibuis te advocatum Deum, hoc auctore alutare illud Hungariae consilium cepisse. Hactenus illa ita Reges sitos elegit, ut haec ei eligendi libertas scpe verterit in exitium. Benignissimus Gesia ipse se amplissimo gravissimorum bellorum fructu spolians Filium,in cum volente Deo per Filium posteros, certos Hungariae Reges nunc dat in perpetuam, si sua bona norit, felicitatem salutem. Huc ades, amica HVNGARIA, huc ades. Audi, agnosce Caesare consilii beneficium aut, si necdum intelligis, age revolve mecum annales vos. Explicavitam S. Stephani, qui Te primus ab immani Scytharum feritate ad meliorem vitam, verique, quod summum beneficium fuit, Numinis cognitionem ab idolorum gentilium cultu traduxit. Quem invenis succestarem Quid eligendi libera potestas ibi attulit commodi Quem ille sibi destinarat succestarem rejecisti, Latio suffecto felicissimum sub illo Rege statum tuum evertisti Civilia bella, caedes, strages, va stationes, incendia, libertatis illius Tua fuere fructus. Sic inter Petrumdcabam variatum regnum est. Sic Andreas successit. Quid huic illa Tua libertas praestitit, quum lilium Salomonem vivo se coronari cupe-
29쪽
ret' quid, nisi fraterna bella, ipsus caedem, repetitam filii fugam, dc tandem in exilio mortem 3 Quis ille iterum siub Stephano tertio fratrum furor 8 Quanta contra ea intestina quies,&felicitas temporum a Bela tertio,continua liberorum statrumve successione,adusque Carolum primum Quanta rursus cladium hileriarum tela, quum tribus uno tempore libera illa tua electione creatis regibus lacerata, Vastataque, en s-laum edio tuae inconstantiae dissensionumque civilium, relicto regno in Bojohaemiam reverti, Othonem
Bavarum captum poliatumque imperio in exilium pelli videres Vix vires pristinas sub Carolo, filioque ejus Ludovico receperas repullulat iterum insuietis hujus libertatis pestilens propago discordia,&ab Italia
Rex petitur, ut in ipsa mox arce Budae jugularetur ut Ludovici tam bene de temeriti vidua obvoluto capite in flumen pratcipitaretur ut Regina filia vinculis, carcere, contumeliis Violaretur ut procerum sanguine regniam maderet ut hosti Turcae via in tua vi era aperiretur,vi futurarum cladium acerentur sundamenta . Et haud diu post, ab excessu Alberti nova rursus dissidia, duoque reges Lacistat; horum alter posthumus, xincipiis cunis fugitivus. Poteras sub Matthia
Corvino gloriari, florentius te ac validius in Europa regnum nullum esse Bojohaemia, Lusatia, Moravia, Silesia, Austria, Stiria, Carinthia, Tranrylvania, Bos-nia, Moldavia, alachia, Croatia, Dalmatia, impera-
30쪽
ta faciebant. Vbi jam illae provinciae, HUNGARIA, Matthia tibi relictae' quis abstulit λ quis eripuit Illa, illa tua eligendi libertas Regis, quae tibi post paullo te ipsam eripuit, id est, Budam caput regni,&firmissima, quibus te tuebare, propugnacula Tanti tibi constitere diversi tuorum studia, quum infeliciter amista Rege Ludovico inter Joannem Scepusium, Scepusiique filium, de Regem Ferdinandum fluctuares. Fovit hic infelicis regni reliquias: a succedentibus posteris qua potuisti parte servata es. Quid autem pro hac cura, quid pro hac benignitate, quid pro salute tua,&anima jam fugiente retenta, retulisti gratiarum 3 Sed nec infelicitati tuae infanda paucorum de tuis scelera adscribenda sunt deshaec ego hiantia scede vulnera silentii malo velo obtegere, atque obligare, cum clementia ea persanet Optimi Caesaris LEOPOL DI, ipsarum vestigia cicatricum sortuna deleat orientis vivifico splendore Regis IO SE RHI. Jam tota tua es,
tu usque Rex omnium illorum regnorum ac provinciarum, atque etiam plurium, quam amisisti, suturus
heres est, futurus&imperii. Et eo quidem felicior tu mihi videre, quam gentes ceterae, quod quum ilhe de
suturorum Regum moribus sollicita sint, cincertae, tu certa possis esse de tuorum clementia, bonitate, ii. stitia, prudentia, sortitudine, temperantia, , quae virtutum omnium imma est, in Deum pietate. Inge
