장음표시 사용
2쪽
De Vesica urinali ob viciniam morbosam aegrotants .
Uemadmodum in qua vis Societate degentibus . magna Vitae in eo posita est felicitas , ΡATRES Sapienti si i , AUDI. TORES Honoratissimi, ut probo quivis atquet pacifico vicino gaudeat , amicoque eiusdemia utatur consortio : talis certe & singulorum homini concessorum visceruin conditio mihi videtur , quae , si in aliorum polita sint vl- cinia , quorum substantia ignem semel suscepit ; eodem facile , de inopia auter incendio deflagrant. Dignam hinc semper experto Medico credidi Materiam . morborum , qui ex vicinia morbosa oriuntur , perscrutationem , neque pars haec Medicinae , attentione nostra certe dignissima . mihi satis adlauctum videtur exculta. Ait vero cum, ob plurimos alios labores , mihi & in hos descendere, data non sit potentia : aliquot saltem de vesioa urenati ob A et
3쪽
Usciniam mo hos is aegr)rante stagmenta, hac: occasione collaturus scuta, qua Uiris iuvenibus Lauream Medicinalem imponendi pergratum - eoque gratius certe ossicium in ine , pro prima vice, lauac hoc in loco suscipio : quod uterque ex illis, eiusdem Patriae fontes medicinales hauserit, quibus Oc ego quondam enutritus sum; quodque in hac ipsa nostra Academia, Germanis quoque, ob Uos ipsos, PATRES Sapientis i , quos nunc alloquor, celebratissima, se tales ambo praestiterint, ut mihi, dum in Italia scietulae sua e specimen publicum illis edendum esset, non certe fuerit coram aequi Dsimis iudicibus erubescendum . Sed nova gaudii honorisque in me re- .dundat ratio Auditor est ipse enim ego, quem ante paucos annos REX MAGNAE BRITANNIAE POTENTISSl VIUS, Georgiam Auxustam, pro docenda ibidem praxi medica,
vocari clementissi ne dignatus erat . ut primus essem, qui, Caifolicae fidei addidius. Cethedram in hac mat ni nominis Academia, ascenderem , ee Tolerantiae, & Aequitatis Regiae testem agerem publicum. - nunc demum &SUMMI IMPERATORIS gratia. me in hanc
honorificam Sedem collocatum, atque de ΠΟ-vo , Tolerautiae etiam Imperatoriae instru-
meatum fieri video, qua Uirum iuvenerit ,
4쪽
Protestantium religioni adstrictum , fraterno animo ample ebar. Doctor uin Universitatis nostrae Regiae Albo inscribam , te sic partem honoris Georgiae meae dilectae publice 'reddam, quem publice in me tam benigne contulerat . Hi fructus sunt, ΡATRES Sapienti mi , divinae illius Tolerantiae , cuius Pater est , Ettem nos tot aliis adhuc titulis P trem vocamus , & in quo gloriamur cmnes ,
IOSEPHUS II. IMPERATOR AUGUSTUS.
Sub butur Regno, iam ante complures annosca . in hoc ipso Archigymnasio. non obstant e Religione aliena , Laurea Medica solemniter ornatus est Ferdinandus Quex ex Cassono, Bernensis ; atque ante quinque hos annos , hanc ipsam Cathedram conscendit celeberrimus TISSOT, Praedecessor meus. Protessanti quoque Ecclesiae adscriptus et ita ut , quod priora vix credidissent saecula. ipsa. sub tali IMPERATORE. prima tolerantiae Exempla, convulso interim , & stendente in tenebris fanatismo , dederit Italia . Sed quo non mea me gratitudinis , ob tanta in genus humanum beneficia , sensatio abripit i - ad ea pergam , quae vobis de
5쪽
Vesicae morbo ex vicinia morbosa oriundo . promiteram , eaque brevi setanone nunc ab
. 'Uiscera in pelvi humana sita, feminae tria sunt. Viro, ut aiunt, non nisi duo: Vesica urinalis te intestinum rectum , inter quae , me dium gerit mali er uterum , generis humani
commune domicilium: cuius tamen vices in viris, nou certe minores, agunt vesiculae duae,spermati prolifico tum suscipiendo , tum fo-Vendo, a natura providissime adaptatae. Tam vasis & membranis , quam si bris musculari-hus, arctissime inter se cohaerent haec Organa ; neque sane mirum videbitur , si , aegrotante uno , 8c alia mox in consensum rapiantur homini infensissimum. Maiora omnino mulierem hic exspectant pericula e Cum uterus, praecipue graVidus, cum partus tot aliae sequelae, tum vesicam cum urethra, tum intestinuin re istum, non raro gravi morbo, licet secun uario , afficere soleant . Sed & virorum sors his incommodis vacua certe non est,' atque haec ulterius docebunt tria , quae nunc asseram, exempla: a quorum commemoratione utilitatem in meliori horum affectuum cognitione aliquam futuram esse confido . Pharmacopola Bruch saliensis , so. circiter
annorum s N. Eichhaendier a longo iam
6쪽
tempore haemorrhoidum fluxu Ve atus, atque, hoc ipso minus recte succedente, magnis saepe cruciatibus ad rectum intestinum obnoxius. quos , immanes licet, pallenti animo perferre solebat, post lovga huius naturae tu commoda, alvum sibi liquidiorem fieri urinamque penitus supprimi . persenserat . Atque haec quoque symptomata vir morosus & in se ipsum perdurus, silens pertulerat: donec lecto continuo assi xus. viribus exhaustus , habitumque summe cacheticum prae se ferens, sero nimis opem a me efflagitare cogitaverit s i 78o. J febris aderat hectica , abdomen tumidum , pedes turgebant, te nolenti effluebat per alvum sanies & humor urina n redolenἷ . cum interim saepe per quindecim dies & ultra, nec guttula urinae per urethram redderetur . Non raro vero per ipsam virgam satus faetidissimi aliquo cum impetu erumpebant : per aliquot iterum dies sequebatur urina magni Aetoris, perpauca , turbida ; mox de novo supprimebatur per longum temporis intervallum, atque alvi repetito viam relegebat lotium , quod , pure remi Xtum , intolerabili foetore athmoLphaeram replebat , ut nullus sere aegrotanti adstare amplius potuerit .
Sedem mali altiori intestini loco positam fuisse . vel ex eo ςlarum est , quod , ad cu-
7쪽
ratius inquirenti per digitum Chirurgo , mali
vestigium nunquam pateret. Morbum hinc Iethalem facile praevidens , optavi saltem , ut, Post mortem certam, paulo adcuratius in cauialas inquirere liceret ; ast , dum . quo tempore ad Serenissimam Principem Bado-Baden sem, cuius tunc quoque Archia tri vicibus fungebar, vocatus essem, decesserit Aeger: cum eodem spes utilissimae sectionis sepulta est . Mox vero alius non adeo absimilis casus
sese mihi obtulit in Viro Musices Magistros D. Fret boti J BrucValiensi . habitus valde
strophulosi & pinguis, aetatis 64. circiter annorum . Aegroto quidem Medicus ego vix adstiteram ; sed urinam parcissimam , valdopere foetidam emissarn, dein penitus suppressam fuisse ex alio intellexi r unde , prae tumido ventre , sub summis doloribus extinctus est. Sectionem Cadaveris cum Chirurgiae Professore , Doctore Wrabetet, institui . illaque m cx Obtulit insignes Melanterii in farctus& carcinomaticos tumores , qui cum Vesicae fundo concreverant, eandemque ichore plane corrosvo & insigniter foetido adeo iam exe-serant , ut largo ostio patens vesica urina lis , in ipsum pelvis cavum effuderit lotium , quod , cum Ichoris Carcinoinatici magna Cois Pia commixtum , tam intolerabilem sub se-
8쪽
ictione Aetorem sparserat, ut fine animi in
stante deliquio . accuratiorem sectionem continuare non licuerit .
Licuit vero talem , anno elapso , in ipsa huius Archigymnasii Sehola Clinica . coram Auditoribus meis . instituere ; cuius historiam
morbumque praegressum hic paucis enarrabo . Medicum assistentem constitueram D. Doctorem Aloysium Bulliani, atque ex huius. mihi, uti lex apud nos est, exhibito diario depromispiam hic sympto maturn recensionem communicabo . Sacerdos Venetus . Victorius Demiso , septuaginta trium annorum . post iter susceptum, in assueta debilitate se correptum persensit & appetitu ince in prostrato . Successit respirandi difficultas, dolor ad hypochondrium
dextrum, usque ad regionem uiast licalem huius lateris descendens . Hypochondrium quo que sinistrum , tumorem manibus offerebat :quibus symptomatis per binos menses vexatus , Scholam Clinicam petiit. cui tunc praeerat celeberrimus Collega , illustris Prosessor CARMlNATI . atque inventus suit, tum he patis . tum lienis, tum ipsius quoque me senterii tumore, ad infimam regionis hypogastricae sedem descendente , laborare . Ab his malis , ope soponis acidi, a parva primam
9쪽
dos, ad usque tres dragmas in die, per binos& ultra menses , assumpti , curatus recessit. Domum reversus, putrida febre gravissima , dein vero clysenteriae symptomatis Correptus fuit, qua licet curata, remansit tamendi arrhoea , contra quam varia remedia ex
classe adstringentium ab amicis porrecta sunt: ita ut diar rhoea supprimeretur quidem per aliquos saltem dies ; mox vero iterum vi maiori erumperet alvi fluxus : ob quem de n vo , pluriesque Nos comium a divit variamque . sed insuffcientem malo in curabili meis
thodum est expertus . Novum vero nunc exoriebatur sympto-ma. Decedebant iamia in per urethram , dum mingeret aegrotus, materiae crassae subcinerei
coloris . foetidissimae , quin tamen abhinc dolor ullus produceretur aut pruritus. Die igitur 3 r. mensis Maii I78s . . sese ad Cliniciam nostram contulit , & sequentia nobis exhibuit
Pulsus erat mollis , debilis, paulisper frequens ; respiratio e X pedita, lingua pallescens, muco obducta , foetebat halitus , vox erat debilis, cutis sicca, abdomen molle, frequentesque deiectiones foetentes largiebatur, quae fluidae erant gris eoque tinctae colore . Urina pauca excernebatur , sed multa materia grisei
10쪽
coloris , Decibus descriptis persimili , eodem
praedita foetore , referta . Non dubitavi, mox di arrhoeam hucusque perpessam , pro diarrhoea urinali declarare, atque Auditoribus meis praedicere , ulcus insanabile ex intestino recto cum vesica urinali communicaturum . Dabantur interim quaedam remedia leniter evacuantia . Die prima Iunii , pulsus erat elevatior , vix febrilis, lingua purior; foeces, sat copiosae , flavescebant ; urina foecibus lotio dilutia per similis . Die secunda Iunii omnia eadem . Die tertia . - Huc usque aegroto urina suppressa invenitur , sine ulla tamen ad pubem tensione animadversa. Dabatur tinctura corticis per uviani cum anima rha barbari . Die quarta. - Neque in hunc usque diem minxit aegrotus . Die quinta . - Epota sic die a limonada ,
aegrotus urinas denuo excrevit per urethram. Tunc Enema ex cortice per uviano a me prae
scribebatur , spe freto. hoc ipsum urinae vias ex parte lecturum esse . Sed fefellit experimentum, & urinae die sequenti prioribus correspondebant. Hinc iussi, ut butyrum in infuso chamo millae calido , diligenti conquassatione . solutum , ad aliquot uncias, intestino recto inii