장음표시 사용
1쪽
R. BIBLIOTECA NAZI ALA CANTI A DI FIDEN
6쪽
AB OBIECTIS PUBLICE VINDICANDAS ASSUMIT
FRATER IOSEPH PHILIPPUS QUERCI
IN FLORENTINO D. ANNUNTIATAE CONvENTU ILOSOPHIAE ANDITOR
8쪽
AD - IURIS REGII . PRAEFECTURAM' MERITISSIME - EVECTO SE SUASQUE PHYSICAS , LUCUBRATIONES FR. IOSEPH - PHILIPPUS QVERCI
10쪽
DE SOLIDORUM, ET FLUIDORUM CORPORUM MOTU
DF motu eorporum di putationem aggressuri, a vi
inertiae exordiri opportunum existimamus, cum plura sint in doctrina de motu, quae, nisi perspicuam inertiae notionem habeamus, nullatenus percipere possemus, aut explicare. Certum est, et quotidiana experientia firmatum, nos non posse corpus aliquod a quiete ad motum. vel a motu ad quietem transferre. quin aliquam experiamur resistentiam. Resistentia porro isthaec, quam corpCra nobis opponunt, dum eorum statum nitimur immutare, appellatur vis inertiae , illamque singulis inesse corporibus, quamvis aliqui perperam negaverint , non est cur dubitemus. Experimur enim, quod cor, Pora Statum Suum conservare conantur, et quidem adeo Constanter, ut, nisi prius ab iis opposita resistentia vincatur, ab illo statu nullatenus possint dimoveri. Quare eos etiam a vero aberrare evidens est, qui corporum inertiam ab eorum ad motum , et ad quietem indifferentia minimo Sejungentes, utramqne male Confundunt. Corpora quippe per vim inertiae, nedum Statum Suum ConServare nituntur. quod per solam indifferentiam posset explicari. sed exte nis quoque cauuis eorum Statum deturbare conantibus positivo conatu resistunt; quod quidem per solam indisserentiam efffici nequit, proindeque vim exigit positi viam. De hac vi inertiae sequentes statuimus prOPOSitiones.