장음표시 사용
233쪽
priuilegia Societatis. P. N. Claudio Aquauiua Prae,
posito Generali missa, mens Augusti I.38 I.
omnibus Collegiorum Sacerdotibiis , ac
cepimus, in nonnullis N Societatis nostrς Prouinciis adhuc celebrantur contractus conβregatis
234쪽
fratribus, vel maiori, aut potiori eorum Parte, acceptisque, cora Notario & testi-hus , suffragijs; quae omnia repugnant Instituto , & modo procedendi Societatis, ac priuilegijs illius : serio curent Praeis positi Prouinciales, ut Contractuum celebrationes per Superiores tantum, auditis nempe Consultoribus fiant, & ad normam Instituti accommodentur . Quod si alicubi difficultates moueant externi, quibuscum contrahendum erit ; curentProuinciales, ut illis, vel per se ipsos,vel per Collegiorum Rectores, ac etiam per Iurisperitos , quos prius ea de re consuluerint, ostensis locis Constitutionum, Canonum, & Bullarum, persuadeant firmiores , ac securiores multo fore contractus , si iuxta priuilegia nobis ad id in specie a sede Apostolica concessa celebrenturi,prout est in Bulla Pij M pag. I Da.& Gregorij xiij. rro.& iuxta Constitutiones,
ac Decreta societatis; onstitui. part.9.ca.
3, num. quinto. & primς Congregat. generalis Decreta et t. titui. 6. quam si diuerso quopiam modo ; ad quem nos cum
priuilegia non habeamus , facilius Contractus ipse infirmari , & an alicuius valoris sit, a multis dubitari possit. Nam alioqui magnum praeiudicium generaretur primum priuilegijs Societatis , quae Per
235쪽
per non usum obsolescerent; deinde facilitati contrahendi, ac libertati societ:
tis, & modo eam gubernandi. ii pro celebritate Contractus, ij, quibuscum transigitur, velint ut Consultores celebrationi intersint; quamuis Societatis Instituto id magis consentaneum esse videtur,
si solus Superior id faceret ; poterunt quidem illi interesse ; sed sic, ut in ea re suffragium non habeat decisiuum . ita neque in ipso contractu dicendum erit, quod ad eam rem conficiendam suffragium tulerint, sed praesentibus N, & N. dicti P. Rectoris Consultoribus, ide Rector vendidit, &c. Si autem opus fuerit, aut ita videatur, poterit Initio comtractus aliqua mentio fieri de modo con
trahendi Societatis iuxta illius Privilegia& Constitutiones auctoritate Apostolica confirmatas : ut si verbi gratia, ita fieret
Personaliter costitutus N.Rector N. ab strens se ad infrascriptam venditionem . vel permutationem sufficientem habere potestatem a R.P.Generali Praeposito, pe nes quem omnis facultas celebrandi contractus residet , iuxta dictae Societatis Constitutiones, S: Decreta, Apostolica am ctoritate confirmata , prout de confirmatione constare asserit literis apostoli- , Λ a cis
236쪽
cis sel. re c. Pij Papae sub plumbo
expeditis , & sub Datum Romae 3. Κalend. Maij I 63. Pontificatus eius anno III. & de licentia dicto Rectori conceseia literis Patentibus manu eiiisdem Praepositi Generalis subscriptis , etsisque sigillo munitis , quarum tenor talis est , CLAUDIUS &c. omni meliori modo , quo de iure potuit, idem Rector vendidit,vel commutauit , informandi R. P. Generalem circa alienationes faciendas.
CVM petitur a n. P. cenerali 1ice
tia alienandi vel co mutandi bona aliqua Collegiorum hic modus seruadus erit. Primo , ut rei alienandae nomen, confinia , valor, & reditus , & si quae sunt aliae circumstantiae, explicentur. Secundo, Simili modo rei, vel reditus. qui in commutatione accipiendus est, vel pretio rei uendendae coemendus, circum. stantie eode in scripto comprehendantur. Tertio, Rationes in utranque partem adducantur. Quarto, Rector & Consultores , si consentiant in alienationem, subscribant stris
237쪽
pto huiusmodi tractatus, seu insermati
nis: cui si qui non assientiant, id etiam eo. dem scripto adnotetur,simul cum rationibus , quae hos ad non assentiendum mouerint.
Quinto,Scriptum illud ad Prouincialem mittatur ; & ipse sententiam suam simuIcum eodem scripto ad R. P. Generalem
Sexto, Si tractatus, vel informatio de re alienanda praedicto modo detur,concedet, si expediens videbitur, R. RGeneralis licetiam simul , de confirmationem alienationis; confirmando ex nunc,pro eo tempore , quo alienatio siet; quia constabit de euidenti utilitate, expressis nempQ in in matione utrisque rebus, alienanda scilicet, & emenda, seu commutanda,cum utriusque circumstantiis. 'Septimo, Si autem adsit necessitas vendendi, nec occurrat in specie res pretio Venditionis; coemenda, dicatur saltem ita genere, quod sit utilius emere possessione, vel reditus tales , &c. qui frequenter Va nates occurrant. Et tunc poterit etiam eodem modo dari confirmatio, simul cum
Vςndoirili. alias licentia quidem
dabitur, non tamen confirmatio; quia ne
que constabit de utilitate vlla: immo si pecuniam pretij rei vendendae diu vacuam se
238쪽
sore probabiliter timeretur, omnino ex. pediret similes alienationes non fieri. Octauo,Ιntelligant etiam omnes Superiores, quotquot alienabunt,districte illis ex nunc prohiberi a R. P. N. Generali, ne pecunias pretij rei venditae in alios ullo modo sumptus distrahant, praeterquam in rem, vel reditum, cuius emendi causa fuerit data facultas vendendi, vel certe in similem,aut meliorem, si interim occurrat;& quamdiu id non fiat, pecuniam pretii huiusmodi indepo filum custodiant, donec
Nono,Idem intelligendum erit, quando pretiu censis alicuius redimibilis restituitur Collegio ; ut illud eodem modo se uetur ad similes , vel meliores reditus