장음표시 사용
21쪽
vir doctissimus idemque cautissimus Senator Philippus Bonarrotius praescripserat , post tria iam edita Volumina , quae antiquas
Gemmas, Statuas praestantium Sculptorum Graecorum continent, in lucem proferendae erant vetusti operis Protomae Caesarum Augustorum Augustarumque , Philosophorum Virorum illusitrium , quibus ornatum prodiret quartum Volumeno deinde quin tum nobilitandum erat aheneis eorum signis pulcherrimis , quae Aegyptiorum , Graecorum , Etruscorumque superstitio colenda caecis mentibus proposuit , quae multum eruditionis continent, veterem Mythologiam egregie illustrant . Post haec adsignanda erant tria Volumina collactioni valde insigni immismatum rarissimorum , maximi , ut aiunt , moduli , ad lactis meis quibuscumque observationibus , maiore tamen temporis intervallo depromendis , quae , ut mihi spes erat , multo castigatiores essent , electaeque eruditionis fruge forsitan locupletiores . Si quid otii postea nactus essem , in altero ex his Voluminibus exhibenda erat Descriptio accuratissima omnium cuiuscumque generis Numismatum antiquorum Medice Cimeliarchi , in plures Classes disstributorum: atque in hoc in edita tantum aereis Tabulis incisa in lucem mittendari quae ab aliis vitiose descripta emendanda , iterumque exquisitiore descriptione producenda In reliquis Voluminibus , uti declaratum est in Prodromo postmodum exponendae cones Pictorum toto orbe celeberrimorum , qui se ipsos pinxerunt cuius operis praeclarissimi iam complures Tabulae aereae incisae sunt perquam diligenter in dies inciduntur , ut quam primum Optata luce donentur Bene igitur ac sapienter praescripserat Bonarrotius postremo sere loco Numismata maxima, praestantiora illustranda esse se , ut me , maiori eo temporis spatio , ad id studium totis viribus, usu , adsiduaque meditatione compararem . Quemadmodum
22쪽
PRAEFATIO. v modum enim in tota Antiquitate nihil est paucis exceptis insignioribus Inscriptionibus Numismatis illustrius ad Historiam firmandam , Geographiam amplificandam, Chronologiam tuendam certius accommodatius: ita explicatu nil dissicilius , si cuncta quae in his exhibentur , summo studio summaque diligentia explanare aliquis voluerit . In hoc studio quale quantum sit Critices imperium, nemo est qui non videat Multa iam a doctis viris probe explicata , nequaquam , ut aliqui faciunt, alia veste ea amicientes , sunt repetendaci aliorum scrinia non expilanda ; nil nisi reconditum, diu meditatum proferendum inuicquid vero absolutum, multis lituris emendatum , atque omnigena eruditionis fruge refertum est , litteris mandandum De praestantia ac difficultate huiusce peris quum identidem
me Bonarrotius admoneret , omnem diligentiam adhibendam esse adfirmabat veterum fere omnium Scriptorum, praesertim Historicorum , cum Graecorum , tum Latinorum exhaurienda volumina antequam opus tam dis scile , meas vires excedens,
adgrederer proponensque se tamquam exempla , aiebat, quatuordecim annos se impendisse in paranda editione Numismatum Mus ei Carpinei , inlustre ingenii sui monumentum , quo
ne quid de reliquis dicam gloriam sibi peperit maximam
Multa mihi pollicebar adhuc vivo , facemque meis studiis serente eodem Bonarrotio , Antiquariorum Coryphaeo praestantissimo ; sed inopinat morbo extinctus est eo tempore quo magis eius ductu praesidioque ad hanc spartam egregie subeundam , atque ad trusca etiam monumenta difficillima illustranda me totum
comparaveram . Postmodum eo defuncto , ab instituto designatoque Voluminum Musei Florentini ordine recedendum esse censuere NOBILEs OCII FLORENTINI, qui Numismata omnia
23쪽
quae in hisce Tabulis exhibentur , quantocius delineanda curarunt, dum luce huius vitae fruebatur V. C. Sebastianus Blanchius, regii Thesauri Cimeliarcha iam enim senectutis incommodis valde laborare coeperat , Numismata in singulas Tabulas ordine disponere debebat . Igitur , perturbato ordine , sancitum est , ut post tria iam edita Volumina , Numismata maxima antiqua succederent quibus delineandis , ea diligentia qua potuit maxima , manus admovit egregius Pictor Ioannes Dominicus Campi glia . Interea paucos post menses Romam evocatur Campi glia iubente LEMEMΤE XII. Pontisce optimo MaXimo , curante Opus praeclarissimum NEREO OR si Nio S. R. E. Cardinali
Amplissimo : quorum illud fuit omni laude dignum consilium ut antiqua omnia insignia Monumenta , quae in Museo Capitolino summa cum voluptate spectantur , diligentissime ab eo delinearentur , mox in lucem publicam mittendaci qua propter horum maximae formae Numismatum Medice Orum opus, Opportuna celeritate , laudatus Pictor absolvit. Prope finem anni Cl D. I. C XXXui me inscio , ut ut delineata erant Numismata , cum archetypis non conlata , adeoque
non paucis in locis inemendata , aeri incidenda traduntur Chalcographo peritissimo Vincenti Franceschini , qui postea in hoc opere absolvendo annos circiter tres impendit. Deinceps incisarum Tabularum schemata observationibus explicanda mihi traduntur. Negavi id me facturum , nisi prius expres Ia schemata cum archetypis conferrem necessarium esse dicebam evulganda ea esse adeo emendata , castigataque , ut ne minimum quid asde archetyporum differrent . Id omnino necessarium esse tunc omnes intellexerunt , probavitque vir clarissimus , atque ad litterarum decusis gloriam augendam tuendamque natus Abbas
Antonius Nicolinius , e Marchionibus Pontis acci Castri
24쪽
Camuliani, cuius consilio curaque horum trium Voluminum editio ad exitum feliciter is citius quam sperari poterat , pervenit . Interim , dum Romae versaretur eximius hic vir , audit immaturo obitu ereptum sibi amantissimum fratrem Iosephum Marchionem , inquitem , primum acri ordinis Hierosolymitani, mox , inito connubio , S. Stephani , eruditae antiquitatis studio addictissimum , qui sibi selectam praeclaramque Numismatum seriem comparavit eoque tempore ereptum , quo in hoc opere Musei Florentini promovendo sedulam navabat operam quapropter statim Florentiam convolat aYimo animi ardore vices defuncti fratris implet oecuperatis viribus post morbum , in quem incidit gravissimum , licet maximis tunc temporis domesticae rei curis distentus , lubentissime tamen Onus conferendi mecum Numismata omnia Medice subiit Examen hoc ut fieret quam diligentissime , eo rogant , adfuit Sebastianus Blanchius adfuit etiam vir longe doctissimus Ioannes Lamius , in Florentino Athene Ecclesiasticae Historiae Professor Riccardiana Bibliothecae Praefectus qui etiam pro sua in me humanitate ac benevolentia priora typothetarum exemplari , antequam Xcuderentur , diligenter recognOVit , emendavitque adfuit etiam per complures dies Illustrissimus Abbas Philippus Venulus Cortonensis, vir ingenio eruditione conspicuus adfui, ego quotidie labori huic aerumnosissimo , quo oculorum aciem ob nimium perspicilli orbicularis usum summopere labefactavi quaeque prototypis evidentissime non respondebant , nobis monentibus , Ioseph Menabonius Pictor Florentinus diligentissime emendavi ; quare opus longe emendatissimum , atque absolutissimum adsiduis curis reddidimus . Interea , quum Florentiae moraretur vir nobilissimus , reique numariae peritissimus Carolus Fredericus Anglus Numi-Vol. I. C smata
25쪽
xviri PRAEFATIO.smata omnia Medice maximi moduli summa diligentia contemplatus esset, suarum observationum symbolam , quae ad eorum sinceritatem, fidem probandam spectant , mecum humanissime communicavit . Veritatem , qua nihil pulchrius, nilque mihi iucundius esse umquam potest , in singulis Numismatis X pendendis mihi praeposui , eamque unice secutus sum: idcirco silenti minime tacui notas trium aut quatuor Numismatum , quae mihi sub specta visa sunt , accedente praestantium virorum iudicio : si qua essent recentis artificis fraude sagacique fuco vitiata qui peritissimis dumtaxat antiquariis patere potest ingenuo candore integraque fide detexi Centum Tabulas Cl. Blanchius in ordinem digesserat: sed quum reliquisset non pauca Numismata , quae vel in paucis differebant , vel non satis integra erant , ea tamen haud praetermittenda esse censuit V. C. Abbas Antonius Nicolinius , ut haec Sylloge Numismatum Mediceorum maximae formae in lucem absolutissima prodiret quare post Tabulas centum , reliqua
omnia Numismata ex aere adiicienda curavit , quae numerum CXXI. Tabularum confecerunt . Curavit etiam ut horum
omnium Numismatum gypsea ectypa cx archetypis educta essen- gerentur , quae domi haberem is ubicumque opus esse , facile cum editis conferrem , omnemque difficultatem in rebus dubiis obscurisque superarem Improbo hoc labore sedecimis amplius mensum spatio absoluto , primo vere anni in II. c. XXxviii I. statim ad Xplicanda Numismata haec quam emendatissime expressa in Tabulis,
quae exhibentur , me contuli Tamquam certa exemplari , ut omnia , quae notatu digna sunt , caute observarem , Bonarrotium ut brevitati observationum consulerem , aillantium summos viros mihi proposui quae obvia sunt, centies repeti
26쪽
ta , vel ab aliis luculenter illustrata , consulto praetermisi siqua Numismata occurrebant , iam ab aliis explicata , ad ea lectorem ablegavi auctorum fontes , in notis in calce paginarum subiectis , ea qua potui diligentia , indicavi . In explicandis Numismatis illud inter cetera enucleandum curaVi , quo
tempore , quave occasione in honorem Caesarum Augustorum caelata essent . Series temporum ut accuratius colligerem , interpolata Numismata in meliorem ordinem redegi , mihique id unum proposui ut Tabulae mihi potius obedirent , quam ego Tabulis . In singulis paginis ad marginem suis quibusque locis
Tabularum, Numismatum numeros adieci , ut facili negotio reperiri possint . Singula Numismata in medio copulantur quadam tessera in qua Musteum , e quo depromta sunt, netalla declarantur . Praepostae sunt litterae maiores ab A. usque ad . quae designant Numismatum modulos , quos sculptos habes in norma in fine huiusce Praefationis. Singulorum metalli genus adnotavimus pondus. Prior numerus Vncias , secundus Scristula perperam non pauci scribunt Scripula vel Scrupula , ut ad Varronianas emendationes diligenter observat doctissimus Iulius Pontedera tertius Grana . Quum autem Numismata aerea ad seriem continuandam cum argenteis simul coniuncta mihi tradita fuerint idcirco quum argentea describerem , ab aereis praeposita asterisci ' nota distinxi
NUM ISMATA, quae nunc proferuntur , sunt CCLX. Paucis
exceptis profecto rarissimi , magnique pretii , quae ex insigni Marchionum Nicoliniorum Mus eo his refertissimo selecta sunt , reliqua
omnia exstant in regio Thesauro MAGNI Ducis ETRURIAE, cuius gloriamin decus mirifice augentis ornant . Haec toto terrarum Orbe celeberrima , quae exteri fere omnes docti viri Vol. I. C a sum-
27쪽
summa cum voluptate summoque studio , dum Florentiae versantur , contemplari solent , ME Di CE in editis libris adpellantur , quod ea incredibili cura , a Ximisque sumtibus undique collegerint Augustae Gentis Mediceae Heroes , praesertim
renissimus Princeps S R. E. Cardinalis Eopo LDus , summus elegantiarum omnium priscae vetus fatis arbiter , aeterni nominis
gloria dignissimus Medicet Principes in his Numis perves ligundis conquirendisque usi sunt curis praestantium in re antiquaria hominum Leonardi Augustinii , Caroli Dati , Octavii Falconerii Iacobi Gothostes , Henrici oris , Petri Andreae Andreinii Thomae Fithon Angli Sebastiani Blanchii , qui Medice Ci-melia , ut eorumdem Principum genio morem gererent , certatim hisce antiquitatis monumentis , summo in pretio semper habendis , locupletarunt Nemo est qui nesciat Numismatum maxima forma usorum seriem incipere ab Hadriani imperio , sub quo quum praestantisti mi artifices orerent , factitari coeperunt . Quia vero hisce Numismatis propter eximiam raritatem a multis adiunguntur ea quae insignia sunt, ex auro argentoque caelata , quod adfiniora maximis sint hinc est quod ea nullo modo praetermittenda esse censuit Clarissimus Blanchius , qui ita hanc seriem concinnavit, quae mihi postea tradita est . Haec in aliis quoque collectionibus maximorum Numismatum locum habuere , praesertim in ea non sine stupore spectanda minentissimi S. . . Cardinalis Alexandri Albani , qui ut aeternitati eam consecraret, sa-Vente CLEMENTE Ii Pontifice optimo Maximo , liberalitate atque amore suo in insignia vetustatis monumenta , in Bibliothecam Vaticanam transtulit , in qua diligentissime adversus fata quibusdam ci meliis clausa , iisdemque versatilibus adservantur In
28쪽
pRAEFATIO. XXII his explanandis sedulam navavit operam Eruditissimus Rodulphinus Venulus, Academiae Cortonensis Etruscorum a Secretis amicus meus optimus , cuius primum Volumen in lucem paucis ab hinc mensibus prodiit , cuius egregiae observationes identidem a me laudantur . Nonnulla alia , quae haei notanda erant , haud praetermittenda esse censui in Prooemio ad observationes in Numismata aurea , quod habes in principio secundi Voluminis In hoc praemittitur Inde Numismatum maximi moduli ex aere praestantiorum X argento , quae postmodum explicantur , desumto initio ab Imperatorum exordio ac serie usque ad Lucillam Commodi uxorem . Tertium Volumen quanto citius fieri poterit in lucem proferendum , cxhibebit Observationes in reliqua Numismata , exordio facto ab Imperatore Septimio Severo , usque ad postremos . In principio proferam Indicem Numismatum , quae observantur in alterum Geographicum cinsne vero Indicem rerum , quae in Observationibus adnotata occurrunt . Haec igitur praecocis studii mei , qualecumque sit in Numis antiquis explicandis tentamina , ut venia potius, quam laude digna sint , hominum doctrina humanitate praestantistimorum iudicio subiecta sunt . Hos obsecro atque obtestor , ut si qua in re peccaverim , amice me moneant is aequi bonique
consulant . Si qua emendanda vel retractanda occurrent , Vel accuratius elucidanda , ea addam in secundis curis , quas in tertio Volumine huius peris adtexam . Multa notatu digna suppeditabunt vel laudandae vel cum hisce Numis conferendae Observationes Cl. Rodulphini Venuti in reliqua Numismata Albano-Vaticana , quam primum pervulgandae ; eaeque etiam quas in Numismata maxima celeberrimi Mus ei Pisanii , olim Corrarii propediem litterato orbi patefaciet Clarissimus Auctor P. D. Ioannes Gualbertus MaZZOlenius, Monachus Casinensis. Ne ulterius
29쪽
xxu PRAEFATIO. Lectoris mei benignas aures obtundam , liceat manum e tabula duceres, ac verba ipsa Plinii Secundi usurpare , qui ita ait o Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam adsecutum me esse credam ; sed tamquam adsequi laboraverim , fortasse non frustra , modo tu curam tuam admoveris interim istis , mox bis , quae δε-
30쪽
IOSEPH MARIA Archiepiscopus Florentinus.
Fr. PAVLVS ANTONIVS AMBROG de Serra S. Quirici,