De natura et incremento nili libri duo : in quibus inter disputandum plures aliae quaestiones physicae explicantur

발행: 1617년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

6쪽

DE NATURAE T INCREMENTO

In quibuου inter disputandum piares aliaminones physica explicantur. Authore P. IOANNE BAPTIsTAS C o R TIA Genuensi Theologo

Societatis I Es V. Nunc primum prodeunt triplici Indice locupletain

Sumptibus Horatij Cardon

8쪽

IVLIO NIGRO NOSOCIETATIS IESU

IOANNES BAPTISTA

Academia

X lulicharissim

nes simul versaremur,te non tantum hortante,sed pene

impellente, & cogente de Nilo disputaui,etsi nunquam in publicam lucem Opusculum putarem exiturum.Sed qui fueras author, ut scriberetur , fuisti

etiam,vt evulgaretur .statim enim ma

9쪽

nuscriptu per te in multoru illustrium

Philosophoru,&amicoru deuenit manus,satis benigno, & hilari Vultu exceptu. Post emissos autem de Missae sacrificio libros, cum in prima iuuetute, etiam dictata,& scripta senex perscrutarer, ad manus etiam venit, quod de Nilo scripseram;legi itaque iterum attente, litigenter expendi, nec omnino improbaui. Vidi tamen operi ultimam

limam deessα, ut honestius prodire in publicum posset. Quare denud singula sub iudicium reuocaui, expolivi, &de nouo adieci non pauca;adeis ut pene opusculo euenerit, quod ipsi Nilo singulis annis in auistu solet euenire. in etiam,vi Nilus diu unico alueo progressus , tandem initio Deltae in duos sese findit ramos;ita huic de Nilo disputationi accidit. Cum enim antea Vnico contineretur libello, iamnunc in duos diuisa est; in quoe um al

tero

10쪽

tero de natura Nili agitur, in altero de eiusdem incremento. Hos igitur duos de Nilo libellos amice ab amico accipe,qui olim magna laetitia,& voluptate ab eodem unicum excepisti. Vale. Genuae 3. Kal. Septembris 1616.

SEARCH

MENU NAVIGATION