Ad incognitorum literariorum austricam societatem epistola A. M. card. Quirinus

발행: 1749년

분량: 9페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

III.

INCOGNITORUM LITERARIORUM

AUSTRIA CAE SOCIETATI

A. M. CARD. QUIRINUs S. R. E Bibliothecarius, oe Episci Brixim

eiendum mihi foret ossicio gratias agendi Regiae Berotinensi Scientiarum Academiae, quod me prorsus immerentem illustri Sodalium suorum coetui copulasset, induxi tunc in animum partes illas implare, inscripta eorum omnium nomini quinta Epistolarum mearum Latinarum Decade, quam

opportune admodum illis ipsis diebus absolveram. Pari in praesens inita ratione Consessiti vestro messio , Academici praestantissimi , aeque publico, aeque solemni documento Vobis restaturus grati animi mei sensus, quippe qui aeque honorificum humanitatis singularis argumentum mihi praebuistis suffragiis illis, quibus de me in Collegium istud adsciscendo deliberationem cepistis. En itaque De-cadem sextam earundem Epistolarum, quam Vobis . Α 1 os

3쪽

offerens in unum Volumen redactam, tantis auspiciis in lucem emitto. Neque tamen vereor, ne quis vestrum existi inet, pertractata in lucubrationibus, queis illa conflatur , argumenta nihil, aut parum conducere posse ad Academiae vel irae inititutum ,

cui videlicet propositum sit bonas literas,& praesertim Philolophicas, Physicas, & Mathematicas

juvare. Quid vero, an non haec ipla studia a Christiana vel tra pietate ad divinum eum scopum diriguntur, quem iisdem lucubrationibus moraltra. re, firmare, de communire suscepi, id scilicet unice satagens, ut homines edocti quae ad dogmata Ecclesiae, Regnurnque Christi in terris pertinent, ad aeternam felicitatem deducantur ZIgitur ex areta ea necessitudine, quae inter sacram , profanamque literaturam intercedit, nullus dubito, Deca dis hujusce munusculum benigno animo a Vobis exceptum iri, eoque magis, quod hujusmodi istud fit, quo nullum aliud excogitari postset magis consentaneum offerentis perlonae ; hujus

modi etiam, cujus non vile esse pretium fassi sint, vel ipsi Heterodoxi, quorum ictibus adversus dogmata, quae dixi, repellendis fabrefactum esse conspicitur. Utraque nac conditione quo pacto donum illud gloriari possit, statim explico, in medium allata Epistola , quam ante unum Circiter mensem dedi ad Cardinalem Κollonimum, Archiepiscopum Viennensem, quaeque praeclarissimo hoc nomine ornata illustre quammaxime initium faciet Diuitiam by Cooste

4쪽

t V.

eiet Decadi meae septimae. In illa enim, quod spectat ad personam inerentis, authoritate inclyti Civis mei, Augustini Cardinalis Valerii comprobatur, Sanctae Romanae Ecclesiae Senatorem, siquidem libris scribendis incumbat,tunc non minimum addere amplissimo loco, quem in eadem tenet, splendorem,SV libros scribat populo Dei titiles,quibus baereses confutentur. Quod spectat vero ad Heter o-xorum de meis hujusce generis laboribus judicium, proferuntar in eadem Epistola eorum hominum testimonia, quibus honorificentius Catholicum Controversiarum scriptorem quidpiam ullo unquam tempore ex Adversariorum confessione retulisse, Ecclesiastici Annales vix, aut ne vix quidem edoceant. Testimocuis autem illis, ad quae Vos amando, bina valde singularia ut modo adjungere valeam , esse cerunt literae, quae meas ad manus hac ipsa hebdomada advenerunt. Eas primo reseram, quas mihi dedit publicus in Acatholica Universkate Professior, quicum valde acres de rebus ad orthodoxamFidem pertinentibus concertationes habui. Is, postquam a me accepit mum III. Epistolarum Card. Poli,&Epistolam jam jam allegatam ad Cardinalem Κollonitetium, ita mihi scribit die 3. Martii, uuaneum prisca Ecelsa suo Danni Damasceno, quem Arianorum anellavit malleum , debet, tantum profecto Tibi, Emin. Pr. , merito tribuere potes Eeclesia Romana in re malisum Hetero virum nacta. Perlata ad me sum nova , eaque ad unguem exasciam Scrip- A 3 ,

5쪽

ta, quorum alterum est Pars Epistolarum Poti Tentaria , ali crum autem Epi sola ad Card. Gl uit bis diebus in lucem emisu. Perlustraviti Opus Poli ornat simum egregie te inibi probaetii Contarent de Distificatione Tradiutus, quo nibit in boc quidem scribendi genere a zestris bomini tis evulgatum etidi doctius, I ubtilius, oe elegautius . At si hujusmodi testimonium privatam dumtaxat liabet author itatem, publicam inesse nemo negaverit ei telli monio , quod alia: l iterae mihi exhibuerunt, quibus scilicet junctum inveni unum ex soliis, quae in Urbe Turicensi singulis hebdomadis imprimuntur.

Recensetur ibidem mea ad Vir. Clarit s. Samuelem Formejum, a Secretis Bero linensis Academiae, Epistola, in qua demonstrandum sumpsi, Romanae Ecclesiae Proceres a me jamdiu celebratos, semperque celebrandos, quemadmodum Lutherum solida docti ina omni, Christiana pietate , sapientia singulari, S reliquis ingenii, animique dotibus nimis quantum superarunt, ita homini illi nulla ratione secundos fuisse in linguarum Orientalium peritia ;nam hanc quoque sibi ipsos alliduo, & incredibili

studio comparasse, indubiis documentis ostendi. Lam Vero recensionem Scriptor Zuinglianus in hunc modum concladii: Ego quidem ita sentio Lutherum sat doctrinae, acuminisque habuisse, ut susceptum a se facinusEcclesiallicaeUnitatis discin- ,,dendae ad finem perduceret, at facinus illud nun- Quam aggressurum eundem fui si e , si doctrina, &

6쪽

VII. riacumine magis valuisset. ,, Qui ad me folium istud transmisit, una simul laboribus meis in hune modum gratulatus est, Lisex ou Dites rius tradui

Quo tendant postrema ea verba, Rome na pas uό

satis dans un-ur, absque dubio unusquisque vestrum intelligit, ad augendam scilicet spem appropinquantis jam temporis,quo Divina favente gratia impleatur Votum a religiosissimo,& sapientissimo Card. Kollonitato in Epistola superius laudata hisce

verbis declaratum, PIACCIA ALLA DIUINA SAPIENTACM' ILLUMINA IL SANTO NOsTRO SOMMO PONTE FICE

suo UICARIO, CHE CIO' su CCEDA loquitur de Secta riorum ad Romanam Ecclesiam adjunctione soTToIL sUo AposTOLATO. Ejus Voti Praeconium,quod jam alibi feci, hic rursus instauro , eique praeterea socio alterum, quod sequitur, HABEMUs PONTIFICEM

MAXIMUM, INTEGRA FAMA, SUMMA UIRTUTE , sΑ-PIENTIΛ SINGULARI , ANIMI MODERATIONE , PRUDENTIA AGENDORUM , QUAE DOΜUS CHRISTI DIs-PENSATOREM MAXlΜΕ DECET , PR.ESTANTISSIMUM

7쪽

Dum vero Praeconiuria illud utrumque circumvolitabit Germaniam universam , cur non exstimulet Acatholicos ad experimentum faciendum, num prolixissima voluntas, qua fertur BENEDICTus XIV. ad bene merendum de omni hominum Ordine, ipsos quoque ita coiriplecti valeat , ut in eodem Liberatorem suum se nactos fuisse glorientur , ac hujuscemodi Liberatorem, a quo, poli excultum Haeresis jugum, emolumenti plurimum damni nihil ad se venis te persentiant Z Addam insuper, ipsos quoque Principes, qui illorum dominantur, ea occasio ne adeo erga se benignum BENEDlCTUM XIV. reperturoS, ut, audita Hujus voce, rerum tuarum

politicis etiam rationibus sese absque dubio bene consuluisse dignoscant. Quam valde ClementisVIII.

paterna commota sint Viscera, quo tempore jucundisimam in Domino Jubilei celebritatem Christifidelibus pro anno MDC. indicens, oculos suos destexit ad Heterodoxos gaudii illius expertes futuros, testantur Apostolicae ejuidem literae, in quibus inter caetera ille profitetur, se pro Haereticorum aeterna animarum salute vitam ac sanguinem, si opus foret, libent illime est undere paratum est e. Imminentis Jubilei solemnitas non vitam, non languinem BENEDic Ti XIV. deposcit, sed Paraeneticas Epistolas, cujusmodi conscribendarum , quae profecto doctrinae , sapientiae , & charitatis canon censeantur, unus I ple artifex esse valeat. Supervacuos etiamnum fore conatus omnes, qui a Supremo

isto

8쪽

έα. isto Christianae Reip. Hierarcha ad rem , de qua agitur , adhibeantur, is tantum dixerit, quem Iateat Pauli Apostoli illud, Ego plantavi, Apollo ria

gavis , Deus autem incrementum dedit. Tandem ut ad Vos redeam , Collegae optimi, quin tamen ab Anni Sancti argumento, ad quod Epistola mea ista declinavit, stylum removeam; fas mihi sit, ad memoriam vestram revocare admirandae pietatis exempla, quae, dum Jubileus anno MDC. celebraretur , edidisse narrantur in Historia ejusdem ab Augustino Cardinali Ualerio conscripta, Andreas Cardinalis ab Austria, & Franciscus Cardinalis a Dietriclistain, Olomucensis istius Urbis, quae Academiae nostrae Sedes est, Antistitis,&Sancti Pastoris nomine apud vos nuncupati. Tamillustria facta utinam in proximo Jubi leo Austriaca ditio omnis sequatur, praesertim vero insignis

Metropolis ista Marcomannorum i nam utraque

Exemplo tangi non propiore potes.

Quotquot vero ex Vobis sacram hanc peregrinationem sint obituri, quam vellam l ut ad Brixianam hanc Urbem diverterent, tecto enim meo lubentissime omnes exciperem, praesertim autem doctos eos Monachos, quos novi Academiae Vestrae accensitos reperiri, quibusque propterea duplici Sodalitatis vinculo in praesens conjungor. In Bavarico itinere, quod proximo Autumno peregi, hospites uosvis meos, plerumque Benedictinae Regulae as-

lectas, magnopere curavi, Romae adeundae an

9쪽

t X. no Jubilei desiderio incendi , ac professus sum, Edes hasce Episcopales , quas dimidio Brixianos omnes testes habeo ampliores reddidi , sibi

ipsis eam amplificationem vehementer gratulaturas , dum hujuscemodi hospitalitati patebunt. Ex AEdibus iisdem conspicerent ipsi unico intuitu &novam Bibliothecam,& novum Templum ,& auctam novis redditibus Domum Apostolici, ut vocamus , Coetus ad opitulandum iis instituti, qui obscure ferunt egestatem. Quoniam vero calamus meus ad memoranda postrema ista, nescio quo pacto , excurrit, huc transferam SANCTITATIs SUAE verba ex Allocutione habita in Concistorio Secreto die 3. hujus mensis. Recensitis ibidem distinctim quotquot in Alma Urbe seu perfici , seu reparari maximis sumptibus curavit, Orationem illam in hunc modum concludit, ob eam solummodo eausam Lee omnia Vobis recensuimus , videlicet ad me

stros animos , qualicumque exemplo Nos,o , inflammandos , ut studiis ae desideriis Nostris obsecundetis, quae sane ad augendam Dei gloriam . splendoremque Sedis Apostolicae amplifieaudum, unice dirigηntuc. Exemplo, hortatu, praeceptis hisce sanctissimis studia omnium Eccleuae Praesulum,ac praesertim S.R.E. Cardinalium, conformari debere, nemo est qui non videat. Valete.

Brisia die XXVI. Martii oen. MDCCXLIX. P.S. Nullus dubito a doctissimis Aeademiae nostrae Praeside Ios pho L. B. a Petrasth , atque secretario Equite la Molle des Aulno snunciatum vobis suisse librorum, quos tenuis Miaerva mea prin

SEARCH

MENU NAVIGATION