De coloniis romanorum tempore liberae reipublicae deductis commentatio quam themate proposto elucubravit F. Ruperti quamque collegium Pontificium antiquitatibus romanis explicandis praemio donavit anno 1838

발행: 1838년

분량: 157페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

de legibus agrariis loquuntur, et in orationibus eadem de re , ut ciceronis contra Rullum, comparatis coniectura assequi licet. Do fontibus et subgidiis, e quibus historiam coloniarum earumque notitiam haurire poδδumM. I Fontes. T. Livius temporibus imp. Augusti, ex antiquissensibus , annalibus , commentariis, lastis historiam romanam composuit ab urbe condita usque ad bellum in Germania a Druso gestum. Suo quoque Ioco ei anno colonias in oppida rapta deductas commemorat, quot coloni deducti sint, quantum agri iis adsignatum, qui duces coloniae deducendae fuerint non praeterit, nee motus in coloniis ortos: internam earum conditionem nusquam describit, neque quanti momenti fuerint, nisi in secundo punico bello Lib. XXVII c. 9 ei Io. C. Velleius Paterculus tempore Tiberii imper loris duos historiae romanae scripsit Iibros, quorum magna pars periit: fides eius suspecta quidem mullis in rebus adulatione Tiberii et Seiani. Tamen quaedam ex aliis sontibus hausit, quae alibi non inveniuntur. coloniarum praecipuam habet rationem, earumque recensum instituit, quae post urbem a gallis captam usque ad tempora Syllae , ex quo coloniae militares deduci solebani, deductae sunt, Lib. I c. I 4, et II i5 de coloniis extra Italiam conditis.

12쪽

Dionysius halicarnasseus scripsit temporibus Αugusti XX libros quorum XI supersunt, praeter exce pia Constantini Porphyrogenelao, et fragmenta ab Angelo Maio inventa) antiquitatum romanarum ab urbe condita usque ad primum punicum bellum I, 8), ut graecos de origine romani imperii instrueret I, 4, ο);

graecitatis studiosus, omnia graecorum moribus inluetur , etiam colonias romanas, quae admodum diversae sunt a graecis.

A ianua aleaeandrinua lemporibus Traiani et Hadriani Romae causarum patronus tum procurator fisci), scripsit historias speciales romanorum, praecipue bellorum ab iis gestorum, e quibus ad rem nostram praecipue special: De bellis civilibus. Aulus Gellius temporibus Antoninorum in Noctibus Allicis res memorabiles ex variis scriptoribus collectas nobis servavit, inter quas etiam multa ex historia et antiquitatibus romanorum libro XVI c. 33 de-snitionem coloniarum. M. Tullius Cicero in orationibus de lege agraria contra Rullum , in philippicis, aliisque orationibus et epistolis passim mentionem facit coloniarum. Serto Iulio Frontino , qui lempore Domitiani praetura, postea eonsulatu sunctus est, liber De coloniis adscribitur. Ordine alphabelico colonias enumerat , non ausiquas ante Iegem tuliam, sed seriores

lemporibus caesarum.

Iulius Enimus tempore Traiani scripsit Gromat

13쪽

ctim, sive de limitibus consiliuendis, in quo quaedam rem nostram spectant; ut etiam Varro De re rustica. II Subsidia. Sigonius De antiquo iure Italiao lib. II c. g, 5 In Graevii thesauro antiq. rom. l. II). Moch. anhelm Orbis romanus. Exercit. I cap. VIII do iuro talii colonis latinis dato, et de coloniis civium roma rum , earumque cum latinis coloniis discrimine. Εd. Londini leto 3 p. 62, 86 Graevii thes. ant. rom. i. XI). PODi Leonis Casellae De primis Italiae colonis in Gaudentii Roberii miscellanea italica erudita . Reyne De prudentia romanόrum in coloniis regendis. Opuscula acad. l. III p. 79 , 92. LIo ensack Stolare-cht der Rdmor. Dusseldors i829 p. 143 , i 69. Idem De romanorum coloniis et municipiis: Duisburg i 825. Creueter Abrius der rom. antiquit. p. 253. I. Lipsius De magnitudine Rom. R. H. L. . Wichera De coloniis velorum. Groning. I 825. Nireuhr Rdmische. ν-

De cau3is coloniarum romanarum. Narrationes de antiquissimis reipublicae romanae temporibus plurimas a scriptoribus historiae romanae . et graecis et romanis nobis servatas, accuratius a nobis observatas , ut reliquorum antiquissimorum p

pulorum historias, ad sabulas redire, Boausortio ei Ni ebulirio ducibus, mulli docti viri demonstrarunt gra-

14쪽

vissimis argumentis; quae autem temporum progressumulata sunt ut sit cum iis quae fama sort) vel ascriptoribus salso intellecta ei uadila , vel poetarum

ingenio ornata el aucta , ad res quidem gestas ei vilas hominum reserenda sunt, non ad instituta, ad religionem ei sormam reipublicae spectantia, quorum vestigia iniuria temporis saltem non omnia sunt excussa, ut quae sanctitate quadam ei usu homiuum memoria Servantur, monumeniis comprobantur, quaedam etiam a magistralibus litteris mandari et in templis deponi solebant. Paucos advenas plurium populorum consociatos rempublicam romanam condidisse , quorum numerus tria civium millia nou superaret, ex ipsis tribubus , curiis, decuriis apparet, quae erant fundamenta re, publicae romanae. Pauci cives novae urbis, inter medios hostiles populos conditae, quorum invidiam movebant , ol quibuscum de sinibus agrorum, de iniuriis ultra citraque illatis in discrimine sunt impliciti, adfrmandam urbem novos incolas accersere ei recipere , simul etiam suam ditionem augero, et sines extendere studebant: quo facio, conlinue cum vicinis populis bella orta sunt: e quibus romani, etsi non semper, plurimum lamen Victores recesserunt: novus enim populus non

Solum compositus erat ex sortissimis viris sed ol iuvenibus manu promptis, qui coacti erant bello operam dare, quo nihil sere amittere , multa comparare potuerunt. Adaugendam novae reipublicae potentiam duo praecipue a o

15쪽

subsidia in promptu erant: alterum augere numerum civium , ut essent qui hostibus resisterent: alterum extendere fines , agros occupare , qui civibus assignari possent, unde victum sumerent, ei quos ut suam pos sessionem acrius et sortius defenderent si hostes eis eripere conarentur. Ex quo in remoliorum populorum sines imperium suum exlenderunt , ut omnia in unum corpus redigerent, urbi adiungerent, et ita vim ei copiam novae civitatis augerent, ampliusseri non potuit. Institulo itaque , quo Ionginquiores

agros colendo suis commodis inservirent, simul eos lutos praestarent ab incursionibus et vastalionibus hostium, quo simul extenderetur imperium et firmaretur, opus erat. Tale institulum non solum inter graecos in usu erat, quod romanis exemplo esse et inolescere potuit, eum in inferiori parte Italiae quodammodo explendesceret, eique nomen dedisset Graeciae maioris ; sed etiam inter Ialinos, aliosque Italiae populos usus Va- Iebat millendi vel deducendi colonisa: et ita in usu , ut graeci scriptores, originem urbis romanae narranies , et scriptores romani historici, eorum vestigia seculi , conditores coloniae Albas Longae perhibeant, quae opinio etsi iam diutius resulata est, hoc tamen probat, millendarum coloniarum usum inter latinos valuisse i). Quod idem iam antiquissimis temporibus fieri solitum iij Dion1s. Halic. II 3.

16쪽

suisse ver sacrum, ab aboriginibus qui originem duxerant ab Oenotriis pelasgis in in siculorum terram missum, quo politi sunt aborigines his regionibus i . Romani, qui ipso modo, quo populus ortus erat ex convenis plurium populorum, nihil proprium et si

gulare ex, ingenio et moribus populi enalum habere potuerunt, Vicinorum mores et insiliuia, quandoquidem ad suam utilitatem et commoditalem conferrent, receperunt et imitati sunt: qua de causa Livius memoria prodii et): Romulum, vicus caeninensibus, antemnat,bus ei crustuminis, in eorum oppida colonias deduxisse: quod fieri vix potuit: eerle rationibus firmandae et augendae civitatis admodum contrarium suisset: nam lum temporis urbs nondum abundabat incolis, et ded clis colonis non solum vim suam Degisset, quae innumero incolarum civium constabat , sed etiam colonos , quos. lueri Vix poluit , periculo exposuisset , ab hostilibus populis diripi ei bello opprimi. Romulus illos

populos polius Romam iransduxit, eorum agros Felveleribus possessoribus reliquit , vel expugnatos ei rodentos novis possessoribus adsignavit , sed omnes urbi adiunxit: ut eodem modo non multo post sactum est cum sabinis quirilibus, cum romanis in unam civitalem se coniungentibus. Livius coloniarum in oppida iij Dion. Hal. II I. cf. Ni ly.lαὶ Lix. I II.

17쪽

capta deductarum mentionem secti, quod ita postea fieri solebat, nec dubital, quae sua tempora serebant, in antiqua transferre. Ancus rex , Politorio capio ol diruto, ne latinis receptaculo esset, in las in urbem recepti. Idem Ficana et Telleno captis, numerum civium, earum incolis Romam receptis, non parum auxit. Colonias non ded xit , quod hostium incursionibus nimium expositae esse videbantur; potior autem causa fuit, quod urbem Romam incolis privare nollet: quod tamen hoc tempore saeilius fieri potuisset, quam sub regno Romuli, urbe Rucla, receptis civibus supra enarratis, ei diruta Alba

longa. Ex supra memoralis iam duplex eausa coloniarum deducendarum elucet: Hiera Miluaris,ia allera neceε- astalis, vel utraque inter εο coniuncta, quod non raro

rum hominum , qui universi deducti sunt in Iocum certum, aedificiis munitum, quem certo iure oblinerent. Ex aliorum descriptione : colonia dicia est a colendo ;est autem pars civium, aut sociorum, missa ubi rempublicam habeant, ex consensu suae civitatis, aut publico eius populi, unde missi sunt, eonsilio. Haec autem coloniae sunt, quae, ex consonsu publico, non

ex secessione sunt conditae. si Serv. Fuid. ad Aeneid. I Ia.

18쪽

Itaque iam hoc ipso romanae coloniae diversae a graecis : quod haee secessione et iniussu suae civi- lalis coloniam conderent, et locis saepe incultis, deseriis ; ubi sine certamine locum occuparunt nam res

nullius cedit primo occupanti), ibi urbem aedificarunt; romanae vero colonias praesidia si erant in oppidis vel relictis , vel expugnatis et dedililiis, ut qui in

Oppido cives. remanerent, romanorum imperio subiicerentur; agros publicos romanis permitterent, suos relinerent , certo vectigales victoribus. Caudas extemae. a. ratio Oeconomica, utilitatis

percipiendas eae agris bello occupatis. Ex hac ipsa desinitione in oculos incurrit, utilia

satis vossem romanos permovisse, ut colonias iu Oppida a se capta deducerent: nam alio modo neque domos , neque agros iu suum commodum conferre p tuerunt. oppidum a romanis bello positum , aut vi camplum , aut in deditionem acceptum est: utrumque raro , nisi diuturniore bello gesto accidit. Tum - autem mulli incolarum perierant, vel capti erant; bona e rum et agri vacui erant a possessoribus I romanorum intererat agros coli, ut tribulum. inde referretur: multa si U . I 56. Signia et Cireeii praesidia urbi lutura terra

marique.

19쪽

etiam aedificia eodem modo in potestatem rom. concesserant. Ex quo igitur urbs Roma nimio civium numero aucta erat, expugnota vero longinqua oppida, incolis d stilula, duplex utilitas assequi potuit millendis coloniis, ut Romae quae oneri esset mullitudo , removeretur; ut eorum paupertati et inopiae succurreretur, et ut possessio romanis propter longinquitalem nulli utilitati sutura , non solum tribulum serret aerario , cum ager publicus et privatus , verum possessoribus novis inc

lis colonis divideretur, ut hi praesidium essent oppidi. b. rasis politica, ad tuendas eaepugnati eget sines reipublicis. Qua de causa moenibus pircundata est, suos simul agros, sua bona luebantur, et simul sines imperii romani ab incursionibus hostium lutos praestabani ; obstricli simul coloni erant mereri stipendia, . et iuvare urbem militibus, quibus rationibus omnibus utilitati erant patriae, neque alia ratione illa oppidaei illi agri usillinium romanis praestare potuissent. Populi a romanis Victi, suis agris privali, ei a patrio solo expini, vel ira commoti, vel necessitate eoaeli incursiones in sues romanos secerunt, ut suo iure ulciscerentur iniurias sibi a romanis ilIalas, iure quasi

lationis utentes. cum autem agrorum cultus, etsi negotium honoratissimum apud romanos, cui ingenuorum

plurimi operam dabant, tamen vix tantum frugum

20쪽

proferre posset, quantum sussiceret ad plebem urbanam sustentandam. Nusquam Saepius , quam Romae penuria orta est frumenti ei annonae; quae eerte minus et rarius originem habebat, quod fruges non beno anno quodam provenerant coeli et acris temperio impediente , quia Italiae sortilitas plurimis locis maxima est , ergo aliter tum saepe evenire non potuit, quam hostilibus incursionibus, agros vastantibus et diripientibus ; quas arcere, hostes reiicere , possessiones r manas tueri, agriculturam praesidio armorum iuvare , eiusque proventum, non minima coloniarum utilis

erat.

c. ad proferendum imperium. His utilitatibus coloniarum haec etiam accedit, quod non ad tuendum tantum imFerium romanum uli-lissimae erant, sed etiam ad proferendum: in suibus enim conditae, hostitas oppositae, spoculi instar eos Semper servantes, ei munitionibus eos reprimentes , coloni sere semper in armis esse necesse erat, et ipsorum colonorum intererat, hostes reiici, fines proferri, ipsos longius ab hostibus removeri et seiungi: qua re et suae possessiones securiores erant ab impetu hostium, et Iaeliores frui poterant suis bonis. Sed colonis numquam sere diuturnius otium obligit, donee omnis Italia bello a romanis oppressa esset, neque iunc militia vacabant, sed in omnibus bellis romanis militibus iuvare debebant: lamen coloniae florebani bellis Italiae

SEARCH

MENU NAVIGATION