장음표시 사용
121쪽
dea. Trans Tiberim denique Veiis captis et Volsiniis ad inductas xx annorum ineundas compulsis, remele in Etruria deducta est, quae eis opponeretur, sicut Sutrium Tarquiniis , cum elrusci arma cepissent adversus romanos Λ. U. C. 369 ei illa oppida auxilium romanorum implorassent. . Nihil sera in historia romana perlustranda animum magis movet, ei maiore admiratione dignum reperitur , quam firmitas et perseverantia romanorum in consiliis et propositis exsequendis conspicuae. In civitate , quae ab inius arbitrio pendet, illae virtutes sa-cilius sunt exercendas, quam in libera republica; eum, qui vices regis subit, et in eius Ioeum succedit, idem sentiat ac antecessor. Res autem romana ita comaliluta erat, ut ei in senatu et in comitiis centurialis penes patricios summum imperium esset, qui, eadem sectantes, inter se consenserant, ei sua auctoritale, nobilitato et prudentia auimos plebis movebant. Quare
Cicero in libro do republica i dicii: duo praecipua
firmamenta reipublicae, auspicia et senatus. His autem, de quibus diximus, temporibus , fundamenta a romanis sunt posita suturae magnitudinis ei splendoris: nam non solum interna reipublicae constituendae forma per varios casus, diserimina et motus inter utrumque o 'dinem ad concordiam rediit, eum plebeiis, viribus
122쪽
eorum progressu temporis auctis, negari non posset, ut aequis cum patriciis iuribus in republica uterentur: quae iura plebeii paulatim sibi vindicaverant, primum Iegibus sacralis, quibus inter alia intercessio tribunorum est concessa, dein lege cassia agraria, repelitis vicibus rogari a tribunis Sp. Icilio et Τito Pontificio
A. U. c. ara), Genucio Λ. 28 i) , Publilio et M. Laetorio A. 283); lege porro publilia , qua plebi
datum est, tribunos comitiis tribulis creare, et de
rebus publicis tributim deliberare plebiscita); post
Iege terentia , cui leges XII tabularum originem debent, quibus et ius privatum et civile et publicumlatum est; denique legibus valeriis horaliis, quibus iussum est ut quod plebs tribuum iusserit, populus teneret: postremo lege canuleia, qua connubium plebeiis est concessum , et tribuni militum, consulum loco, ex utroque ordine sunt creati; praeterea stipendiis ex aerario militibus in oppugnandis Veiis concessis; sed etiam imperium, prolatis finibus, auctum est, continuis bellis cum vicinis populis prospero plerumque Marie gestis , in quibus romani commoda, a coloniis in suam rempublieam redundaulia, clarissime perspexerant , neque hostis periculum, inde sibi imminens, sugiit i); quare omnis vis belli in coloniis ei oppugnandis et defendendis, evertendis et reparandis versabalur, quod praecipue in colonia antiate in oculos incurril.
3 Cons. not. I ad eoloniam lavi eanam. Liv. IV, 56.
123쪽
III. Quaedam de conditione et statu coloniarum huius temporis ab A. U. c. a 45 ad 389. Ex iis quae supra diximus de historia coloniarum elucet, romanos et experientia priorum temporum, ei usu huius aevi necessitatem es Milua om internam coloniarum perspexisse, ex quo enim plebeii, post exactos reges, miseria conlinuorum bellorum vexati, Dacli aere alieno et insolentia patriciorum, suam sortem emendare studerent, et secessione in montem sacrum sacri , suas vires novisseni; Dequentia civium Romae vero iam adeo aucta esset, quod census numeri probant, ut non iam oneri solum , sed eliam periculo esset, cumque leges agrariae ab cassio Ialae, et 'dentidem a tribunis repelitae, summaque Virium intensione rogatae, ei motus inde in republica orti patriciis probarent, quam necessarium esset, inopiae plebis su urrere, nimiamque eius mullitudinem exhaurire , ut motus reprimerentur; internam utilitatem cum eaeferna coniungentes, colonias deduxerunt ij in agros bello captos, qui, alias inutiles ei parum securi, plebi assignati sunt. Imminutus ita civium numerus reipublicae nihil nocebat, cum in colonias deducti ad suos agros ei rempublicam romanam armis defendere coacti essent, eamque utilitatem praeberent, ut et vim ho-
124쪽
suum reprimereni, ei praesidium in quo romani se reciperent, et unde auxilia peterent, essent, et commeatu simul iuvarent exercituum romanorum. Non civium tantum romanorum deductae sunt co- Ioniae , sed eliam Ialinae missae esse videntur :societale enim cum Iasinis iam sub extremis regi-hus a romanis inita, et post reges exactos a Sp. Cassio renovata si) quaecumque ab utroque populo suo sanguine et vitae periculo bello capta erant, et aequis partibus erant dividenda ain, ut inter se iure iurando se obstrinxerant: itaque etiam in agros socialis viribus iaccupatos, latinae coloniae deducendae erant, praecipue cum plura captorum oppidorum olim latinorum suissent, quae ut sibi restituerentur postulabant. Discrimen inter colonias latinas et civium romanorum alis Ioco demonstrare, quantum fieri potest, conabimur. Quae ratio inter plures colonias plurium gentium in unum locum deductas intercessisset, plane ad liquidum perduci non potest. Eiusmodi colonia suil Αnlium , ubi et romani et Ialini, hernici nec non volsci veteres incolae consederant 33: disiunctae lamens 1 Liv. II, 33. Dionys. VI, 95-καὶ λεας το ισου
125쪽
suisse et suos quaeque magistratus habuisse videntur, quod militiae causa singulus populus unum corpus efficerei; ducenta iugera agri in unam centuriam redacia essent, cui separatione tantum agri publici adiungendum fuisset quantum ad eam pertineret, quod difficile
esset esseclu. Numerus colonorum ex consuetudine antiquissimorum temporum a tribus civium partibus tricenorum
esse solebat si): qua de causa plerumque triumviri coloniae deducendae et agri dividendi creati sunt. Frequentia civium Romae aucta, multisque agris bello captis, duplex, iriplex, adeo quintuplex numerus e lonorum deductus est et . Qui cives romani in col nias missi sunt, delerioris sortis fieri non poterant, cum beneficii causa millerentur, sed civium iura retinebant , quod duarum civitatum civis iure romano nemo esse poleti 3), legibus romanis vivebant, sacra romano ritu peragebant; sed Romae non censebantur, quod aberant perpetuo. coloni in oppido capto primum locum obtinebant: coloniae euim effigies, simulacraque Romae nominantur D: ergo vices patriciorum
Iil Da. Fidenis Cons. supra Dionis. II, 53 de Caenina et
Antemnis II, 35- δρας απόατυς in ρπεων. aὶ Cons. quae supra de Lavicis dicta sunt. Liv. IV, 47. lal Cie. pro Balbo c. II, I 2.
126쪽
in. colonia subibant, e quibus magistratus coloniae creabantur et ad quos ager publicus, praeter eam pariem , quae veleribus incolis concessa erat, perlianebat.. Bina enim colonis assignata iugera ad vitam Sustentandam non sufficiebani , nisi usus agri publiciaecederet, quem occupando in usum suum couVertere,
ei quo ad pecora alenda uti possent Non enim ex mensuris actis unusquisque miles agri modum accepit, sed quod aut excoluit, aut in spe colendi occupavit) i . Illa enim assignari iugera erant heredium colonis Proprium, occupationes autem agri vasti, inculti ex agro publico sumit, quibus tribulum impositum erat, frugum decuma, fructuum arborum quinta pars 2 . Plebeii quamvis inopia oppressi, tamen Saepe deir clarunt colonis millendis nomina dare, dulcedine legum agrariarum capti, sperantes fore, ut sibi Romae manentibus ex publicis agris, bello partis, landus assignaretur; qui agri publici quidem vocali sunt ;revera aulem a patriciis nullo iure lenebantur, quae spes legibus agrariis , a Sp. Cassio Ialis , excitata, toties repelitis iisdem legibus semper Suspensos animos lenuit, praecipue tot agris in locis propinquis expugnatis , ad assignationes maxime idoneis, ut captis Veiis, Faleriis, Capena. Coloniae enim, cum haec lem-
si, Sicul. Flaeeus de condit. agror. ab init. α Appian. de bell. civit.
127쪽
pore belli ratio plurimum valebat, in terras, hostium
incursionibus maxime expositas, sunt deductae: colonis porro tantum agri culti portio est assignata , eaque eonua hostes perpetuo defendenda; praeterea huic possessioni iiiiunctum erat molestum militiae ossicium , desiderio patriae et suorum cruciabautur: unde evenii , ut qui inopia nou premerentur, vix in colonias abirent. Unde his facultates suppeterent sibi comparandi quae ad agrum colendum erant necessaria, ut instrumenta rustica , pecora , non liquet. An sorte cum agris in oppido capto ab incolis intersectis quasi hereditate in colonos haec sunt collatat an ex parte praedae, quae militibus tributa est, haec sibi coemerunt Τ certe Tib. Sempronius Gracchus cum ferret i
gem agrariam, penuria pauperum rerum omulum , quae ad agros eis assignandos bene colendos pertis nebant , perspecta, pecunia eos adiuvit , quae ex hereditate Attali regis pergameni redierunt. Desectio aulem coloniarum, ex. gr. Aniit, Fid narum , iam in historia coloniarum explicata esl, et originem habuit vel in receptis in coloniam veteribus oppidi incolis, cum suis conspirantibus et romanorum praesidium eiicientibus , ut Antii, vel Iatini et hernici
propter societatem cum romanis in colonias missi erant,
qui defecerunt si latini rebellarunt. Romanorum civium coloni nunquam ita immemores fuissent sui generis , ei pietatis erga patriam , ut desecissent.
128쪽
IV. Historia coloniarum a legibus liciniis, seu a primo plebeio consule, ad primum punicum bellum.
Respublica romana, hoc tempore iam firmiore sundamento nixa, valebat. Tumultu enim civili, et intestinis fluctibus tandem sedatis, plebeii, suis magistratibus adiuti, denegato saepius in externos hostes auxilio , minis Iegum agrariarum nova iura sibi extorserant , eoque tandem pervenerant, ut omnia civium sero iura sibi cum patriciis esseni communia, et ut summi in republica magistratus ei honores sibi palerent. Coneordia inde in republica ordinum enata, noVareipublicae constituendae forma et in colonias vim suam exercuisse, eademque Ieges ibi usu valuisse videntur , cum coloniae imaginem reipublicae referrent: connubia enim et commercium eum veteribus incolis oppidi, in quod colonia deducta erat, communicata puto: quolacium est , ut et in colonia uterque Ordo, colon rum patriciorum locum occupantium , et incolarum velorum plebeiorum quasi) in unum coesesceret, ei in concordia viveret; incolae a coloniis occupat rum oppidorum adeo interdum in colonorum numerum sunt recepti, eorumque iura iis impertita. Haec ordinum concordia vires reipublicae adeo
extulit, ut ex bello quinquaginta serme annorum i cum Samnitibus , populo sortissimo latinis disciplinae iij Ab A. U. c. 4rais A. 464.
129쪽
romanae adsuetis, et a romanorum societate deficiensibus, qui eis in civium numerum recipi et iisdem iuribus et honoribus frui postulantibus, recusaren0, et eum Etruscis simul cum gallis, umbris, apulis, cum famnilibus coniunctis) varia sortuna gesto, tandem
superiores decederent, omnemque Italiam a Macra et Rubicone fluviis ad Delum usque siculum suo imperio subiicerent. Hoc bello ad comprimendos hostes multae coloniae sunt deductae, quarum historiam nunc expo
Samniticum bellum exortum est Λ. U. c. 0, quamquam romani cum famnitibus ex A. U. C. Milaedere iuncti erant , eum famniles Sidicinum adorti essent, ei fidicini viribus eis impares, auxilium campanorum implorassent, qui et ipsi a familibus victi, romanis se dediderunt, ut ab iis luerentur. Consulum aller M. Valerius corvus ad montem Gaurum in Campania cum famnilibus conflixit, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent. acies, tandem vicit hostes. consulum alter A. Cornelius Corvus ad Saliculam tu Samnio prosectus , in saltus incaute penetravit, et inclusus cum exercitu periisset, nisi P. Decius Mus occupato colle omnem vim hostium in se traxisset, et consuli viam aperuisset. Nova pugna ad Suessulam commissa , samnites iterum vincuntur a Τ. Manlio. Bellum si) Liv. VII, 29.
130쪽
tam grave utrique populo fuerat, ut romani famnilibus petentibus pacem concederent Α. U. c. 4 li). Latini, cum romanos famnilico bello debilitatos viderent , et iamdiu in laedere parum fidi fuissent,
milites se daturos negarunt, fidicinos et campanos iusidem acceperunt, et in senatu romano, Annio suae voluntatis interprete, postularunt, ut quemadmodum vires exercituum romanorum duplicarentur adiunctis latinis, et alter consulum et pars senatus e latinis s
meretur. Quod cum romani facere detrectarent, bellum cum Ialinis exortum est. Ad radices Vesuvii a T. Manlio ei P. Decio, diis manibus se devoventi, latini vincuntur. Ad Trisanues iterum victi, se dediderunt. Latium et capua agro multati; Ialinus ager et salernus usque
ad Vulturnum fluvium plebi romanae dividitur i),
qui antea publicus latinorum fuerat. Privernalibus volscis etiam viciis, duae partes agri ademiae erant sa), volsci, antiales adhuc in armis erant, et Pedum, Tibur, Praeneste , Velitrae, et Lanuvium oppida latinis se iunxerant, ira moli ob agrum ereptum. Ad Asturam victi sunt, Pedumque Vi captum , omne Latium expugnatum 3 . Tum in senatu romano deliberatur, reserente camillo, utrum omne Latium sit delendum, an victi