Notitia Congregationum et tribunalium Curiae Romanae. Auctore Hunoldo Plettenbergio Societatis Jesu

발행: 1693년

분량: 925페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

titeras S. Poenitemiam. I97 Pt ricida . Presbytericida.

Poenia Poenitentia. Poeniaria . Poenitentiaria. P6e . . Posse. Pror Procurator.

Qthus , . Quatenus.

Resari Regulari.

R ione ' i. Religione Roma Romana.

Shiae, vel Stis sanctae Saturi Salutari Sentia Sententia. Speast Specialiter. Supplionibus Supplicationibus, Spualibus Spiritualibus. Tti Tamen Τm Tantum. Thi a,vel Gesia Theologia. et Ii Tituli. .

252쪽

Notandum deindean Literis S. Poenitentiariae non seri virgulas , nec puncta, nec diphtongos, nec amentus, sed sensium colligendum esse ex lectione. c

Modus. intelligendi Literas

S. Poenitentiariae per Inscriptionem R Clausularuni communium

explicationem. 1

x. Inscriptio Lit rarum directarum ad Episcopos . v*l ςorum Vicarios Generales quo nomine euam intelligun tur Ossietates) clara est, cum in iis expresse nominetur Civitas Dioecesis. a. Cum vero in iis ordinarie non fiat mentio Sacramentalis Consessionis, honest necesse, ut lator Episicopo Sacramentaliter confiteatur ; Neque etiam si Epitcopus subdeleget personam in dignitate Ecclesiastica constitutam. Si vero icommittat executionem alicui Confessario , debet is excipere latoris Conses siqnem Sacramentalem, S in ea literas

Oxequi; Possetque confessarius, si casu

253쪽

Literas S. Poenitemiaria. Ussus esset publicus, deabsblutione fidem publicam facere, ut constet in actis Canis cellariae Episcopalis ad effectum componendi cum Fisco, & Parte. 3. Est etiam necessaria Sacramentalis confessio, si literae indiscriminatim diri. gantur: Cuicunque Catholico Antistiti gratiam , ct communionem Sedis Apostolicae habenti. Et tunc adire potest lator quemcunque Episcopum, Archi-

Episcopum, aut Patriarcham, dummo.

do non sit excommunicatus, suspensus, Aut interdictus. 4. Inscriptio Literarum, quae diriguntur ad Praelatos Regulares pariter est elara ; Aliquando enim distincte exprimitur Superior, aliquando inscribuntur cuicunque Superiori ordinis a Sede Apostolica approbati, & tunc liberum est 'latori adire Superiorem, quemcunque volet. Hae literae esse solent pro utroque foro, nec fit in eis mentio Sacramentalis Consessionis , ideoque extra eam e secutioni dari debent , ut suffragari po si int in utroque foro. s. InPripto Literarurn, in qua dicitur: Magiuro vel Doctori intelligenda est, ut Confessarius vere fit Magister dc Doctor in aliqua universiitate ; Nec sum- cit

254쪽

etoo Modus intelligendi.

cit esse Theologorum vel Profectrem, aut Lectorem in aliqua Religiona, nisi haec tali privilegio gaudeat, aut nisi Praepositus Generalis alicujus ordinis , qui ejusmodi privilegium hahet prout ha-h et Societas JESuo det facultatem alicui Religioso Consellario , licet Doetor -' aut Magister non sit hujusmodi Literas

aperiendi. c. Additur in ea inscriptione: V probatis as Ordinariis , quia Confess*rius debet esse actu approbatus ab Oreclinario loci, in quo fit executio litet arum. Religiosius eligendus Consessariussufiicit, ut sit approbatus a Superiori-hus sui ordinis. Pro Monialibus eligi debet Consessarius ex approbatis pro Monialibiis quamvis non esset pro illo Monasterio , in quo degit Monialis. Ali.

quanqo tamen dantur commissiones Consessariis ex approbatis ab Ordinario, etiamsi non sint pro Monialibus. 7. Quo ad Clausulas communes, prima

est: α uenus se ita cujus verus sensius est hic, quod Consessarius debet

principaliter attendere, an preceS PCenitentis veritate nitantur. Idest an causa finalis, propter quam petitur, dc ob quam tantum conceditur gratia, sine

255쪽

Liseras S. Paenitentiaria. 2ΟΙ

qua non concederetur, eo modo quo exponitur , verificetur. Haec autem Veritatis notitia , non per testimonia,

aut per Scripturas, sed ex ipsis Poeni tenatis assertione, cyi debet credi, nisi 'de opposito constet , est accipienda. 8. Secunda clausula est : Absolvas, scilicet inforo conscientiae, quia omnis abiblutio, & disipensatio facienda a Consessariis est pro foro conscientiae tantum, S non suffragatur pro foro externo; Nisi ab lutio sit ab excommunicatione pro publico delicto incursa, & commis. so facta sit ordinario; Et nisi absolutio seu dispensatio Regularibus impertienda esset , Pro quibus Major Poenitentiarius facultatem habet in . utroque thro. Ubi tamen advertendum, si pro Regulari-hus literae ad Confessarios dirigantur, solummodo in foro conscientiae suffragari ; De quo monendi sint a ConsessariiS.'. Tertia Clausula est: Et in ipso actu Sacramentalis Confessonis tantum , non aliter, vi cujus praemittenda est Consellio Sacramentalis S facienda ipsi Confessario literarum executori, alias ab lutio, & disipensatio quaecunque foret invalida. Dantur enim aliquando

256쪽

Commissiones pro absolutione tantum, laliquando pro ab2lutione & dispensi . tione simul, aliquando pro dispensatione tantum, vel quia alias data est latori ab-' solutio , vel quia nihil est quod sit per

ab lutionem tollendum, ut in Irregu laritate orta ex desectu natalium. In quocunque e*su semper facienda est Confessio SacramentalisConsessario executori litterarum. dc licet nullum sit dellistum in materia, pro qua literae conceduntur, consitenda tamen sunt pe Cata, quae in aliis materiis commissa

sunt.

Io. Consessione peracta post abistu- tionem Sacramentalem a Censiuris sic peccatis proferenda est a Consessario forma Gratiae specialis, quae per literas con- ceditur, ut dispensiatio, vel commutatio, vel condonatio, vel dilatio, vel declaratio.

i I. Reliquae Clausulae satis per se patent , dc accuratd observandae sunt. l

257쪽

titeras S. Poenitentiaria. .aοῖ

Quae praemittenda a Confes

sario executioni Literarum S. Poenitentiariae.

Consessarius antequam ad executionem literarum progrediatur , tria praestare,debet quae per clausulas indicantur : Inquirere, injungure, & monere. a. Inquirere primo a Poenitente de-het veritatem cauta finalis , seu an res

ita sit. Deinde an praemissa, seu expo

sit asini occulta, quae clausula si apponatur stricte observanda est , si enim delictuin, impedimentum, irregularitaS, ut inhabilitas publica sint aut famosa, literae latori non suffragantur, nec dari debent executioni. 3. Occultum vero hic dicitur illuri quod a nemine, vela tam paucis scitur, ut neque sit manifestum , neque noto rium iacti vel juris, ideoque licet aliquibus v. g. in communitate duobus vel tr bus, in oppido quinque aut siex, in Civitate septem aut octo notum sit, S licet sit secundum se probabile in judicio, dum interim non probatur, neque ad judicium

258쪽

. dicium defertur est adhuc occultum, dummodo ex circumstantiis non appareat, rem facile publicandam. .

. Porro potest esse aliquid publiqum

materialiter, formaliter tamen manere occultum ; Sic missa celebrata publice lab excommunicato occulto, est actus publicus, dc delictum materialiter pinhlicum, formaliteritamen est occultuna, Cum .excommunicatio, & consequenter Irregularitas, quam ob Celebrationem incurrit Sacerdos, sit occulta, adeoque potest executor delictum, vel

poenam eX eo secutam occultam judicare, & consequenter absolvere , vel dispensare. ls. Deinde fieri potest, ut delictum sit publicum etiam formaliter, poena tamen delicti sit occulta ; Si nimirum

Parochus publice excommunicatus Coram Populo pagi sui celebret, qui judicet id fieri non licere, dc esse delictum; lSed nesciat contrahi per hoc Irregularitatem. Item potest esse quid publicum

in uno loco ,. Sc occultum in alio. In his vero duobus casibus non debet Confes-

Iarius dis ensiare , nisi expresse in Literis S. Poenitentiarite detur eis facultas in hujusmodi occultis disipensandi; Quam- .vis nec S. Poenitentiaria soleat concede-

259쪽

Lίuras S. Poenisentiariae. 2Os gratias dispensationum in ejusmodi occultis in uno loco, quae publica sunt in alio.. 6. In injungendis vero Poenitenti attendere debet Confessarius non solum ad delictum, seu impedimentum pro eu jus absolutione , seu disipensatione cominmittitur executio, sed etiam ad omnia alia , quae ipsi in Sacramennali Consessio. ne manifestantur. Et haec obligatio intimatur nonnunquam Consessario in ip

sis Literis per hanc Clausulam di Et aliis injunritis quae dejurefuerint injungenda.

Etsi non apponatur , ad eam tamen asstringitur Consessarius , cum ex natura actus Confessionis Sacramentalis sequa,

tur.

7. Quae specialiter injungunt Literae,

si poenitens jam ante ea aut alia aequivalentia, aut majora praestiterit, aut idem delictum rite confestis condignam pC nitentiam acceperit poterit illa Confessarius aut moderari, aut ad sussicienter praestita v. g. ad restitutiones, sati factiones, poenitentem non ulterius ad Wstringere. .

8. In injungendis quoque ex praescripto Literarum disicretioni est locus, ut licet substantia injungendorum servanda silp

260쪽

etos Modus intelligendi.

sit, quantitas tamen ili modus pende a prudentia Confessarii, dc petenda est ex aetate, statu , complexione di sexu spoenitentis , quibus consideratis, quae ex se videretur levis poenitentia, erit vere gravis , dc delicto proportionata. Deinde quibus perionis ob' debilitatem,. vel complexionem, vel aliam causam v. g. mulieribus debilibus, lactantibus proIem dcc. non potest imponi unum genus Poenitentiae, quae gravis reputatur imponi possunt duo, aut tria alia gene. ra gravitatem illanti respectu perso,ae conflantia. s. Cum injungitur poenitentia gravi, ct diuturna, gravitas non sumitur ex sdiuturnitate , sed in se talis esse debet, ae praeterea diuturna. Diuturnitas vero prudenter determinari debet juxta naturam delicti, & statum animae poenitentis. Possunt vero injungi quoque Poenitentiae opera consueta dc alias debita.

io. Si praescribatur In Literis Poenitenti Confessio Sacramentalis singulis mensibus instituenda, si non constet exterminis ipsius Brevis obligationem de- here esse perpetuam, relinquitur judicio Confessarii juxta exigentiam animae Poeni

SEARCH

MENU NAVIGATION