Joannis M.ae Lampredi Florentini ... Juris publici universalis sive juris naturae et gentium theoremata quae ab eo in eadem Academia exponetur & declarantur. Pars prima 3. tomus 3. Pars 3

발행: 1778년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

IURIS PUBLICI UNIVERSALIS

6쪽

FLORENTINI

IURIS PUBLICI UNIVERSALIS

SIVE

IURIS NATURAE ET GENTI UΜ

Quae ab eo in eadem Academia exponuntur O declarantur . PARS III. TOMUS III.

LIBURNI A. D. MDCCLXXVIII.

EXCUDEBAT VINCENTIUS FALURNυς PRAESID. ADPROB.

8쪽

IURIS PUBLICI UNIVERSALIS

De Origine Iuris Gentium .HAetenus Hominem, Animal nempe hoc

providum sagaX , acutum , memor , plenum rationis N. consilii, in omnibus ferct Vitae conditionibus. constitutum Contem Plati sumus, eiusque Leges , iura, & obligationes, quas vel Provida Natura, vel ipse sibi sponte sua liber volensque imposuit enumeravimus , ea omnia ad aeternae Iustitiae normam componentes ; re initio facto a sunplici & primaevo Naturae statu gradatim ad Civilem societatem deducti sumus, quod opus ceterorum omnium quae multiplex hoc animal praestare poterat, pulcherrimum

Tomo III. Α

9쪽

est & difficillimum, & si quando ad per

sectionem redigatur , pene divinum , illud enim eximii ingenii aciem & quasi Divinae Mentis particulam ei insitam arguit. Si una totius humani generis civilis societas constituta esset nil fere expositis Naturae Legibus addendum ; universae enirn

Ius Gentis facile a Publici Iuris principiis

deduceretur . At una tantum societys, unumque inter homines omnes Civile Imperium forsan impossibile , quandoquidem terrae incolae moribus, ingenio, indole, viribus animire corporis, propensionibus , vitReque necessitatibus differunt iuκta climatum, ut ita dicam, diversitatem , nec felicitas Civitatis obiectum iisdem constat ubique elementis , quae ab una legumlatione , unoque

Imperio peti possint. Sed quid factum si, non quid fieri

possit inquiramus. Illud certum est jam inde ab antiquissimis tamporibus in distinctas societates politicas divisum Genus humanum , quibus omnibus tamen consilium idem ut selicitatem sibi collatis viribus compararent

10쪽

Percusso a Sociis civili laedere nullum cum ceteris hominibus eo foedere non inclusis, sive singulares fuerint, sive dive so foedere sociati, nisi naturale vinculum ;nulla enim est erga alios Praeter naturales obligatio nisi ex consensu, atque adeo i ra Ec obligationes Gentium inter se una moderatur Lex Naturalis , nisi in novas Obligationes sponte consenserint.

Quapropter expositis Naturae Legibus in prima dc secunda parte Iuris nostri nil

ultra addendum videretur, quippe Ius Naturae cum Iure Gentium quodammodo confunditur; attamen de eo singillatim dicere dc utile re necesiarium, nam quamvis alterius Iuris fundamentum in altero sit constitutum, attamen singularis homo ad quem praecipue Ius Naturae pertinet, ita a morali Persona sive Republica differt, ut quam.

vis Leges eaedem sint, . attamen eas novo

diversoque obiecto aptare interdum dissicillimum ; Respublica enim non ut homo singularis agit, vult , deliberat , non eodem pacto ei actiones imputantur, dc statimae a reliquo humano genere per pactum sociale quasi divellitur novam quodammo-

SEARCH

MENU NAVIGATION