De Pio et Ferdinando, utroque septimo, Napoleonis a tirannide liberatis, oratio, : in... Academia Hispalensi habita

발행: 1814년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

litteras a Napoleone accepit, in quibus is, s mutatam renΟVans amicitiam , e patrio regno atque avito Persidis Subdolisque verbi; illum educere tenta it: Aquis tandem Augustis excepit. Quae omnia eo valebant, ut invitus ad regni abdicationem cogeretur. XV. Utinam, Auditores, iis ego indignationis verbis hoc in tempore Uti possem, ut in hominum sceleratissimum , inauditum

facinus perpetrantem , Odium Sempiternum gravemque VeStram Ossensionem concita rom. Multa praetereo consulto, Sed ea vos, eum ex libellis in lucem editis, tum ex con. jectura perspicitis , quanta a Parentibus, quanta ab eXteris, quanta a SutS etiam Ferdinandus noSter pertulerit. Summa cum dignitate et conStantia ad ea , quae erant quaesita , Coram reSpondebat; ei tamen Νapoleo, summis ContumeliiS assecto mo tem minitatur , nisi regno Se abdicaret.

XVL Quod tunc quisque prudentisSimus, reique publicae bene gerendae peritissimus vir essecisset, id Ferdinandus noster essecit, tritum in mente habens illud sermo-

12쪽

ne proverbium: minima de malis. Duas regnorum omnium abdicationes in Parentem

secit, primam Calendis Maji, alteram vero

pridie Nonas ejusdem mensis , utraque autem conditionem serebat, quarum postrema ita se habet: 'Si omnia ad eum , quo ipse Arae Iovis Hispanorum Rex suerat renun Ciatus, statum restituerentur Filius ergo in Patrem , Pater in Napoleonem, iste vero in fratrem regna cesserunt; quo abdicationum ludo factum est, ut Iosephus Νupoleo non re , sed nomine fuerit Hispanorum Rex introductus, cum re vera Ferdinandus

in eius SuperatuSque regnaret. Cum enim vi, ferro; metu, minis obsessi teneremUr,

Ferdinandus imperabat. Hujus rei veritatis testes appello , quotquot hoc in regno, hac in provincia, hac in urbe omnium nobilissima , Gallicae dominationis tempores Vitam duximus. Ille in ore , ille in mente, ille in

cordibus omnium nOStruml semper Ni Xit, quem Ferdinandullum amoris ergli lac benevolentiae saepe Appellabant. l . iXVII. . Hinc malorum omnium ini-

13쪽

tium, quae his temporibus Hispaniae nostrae acciderunt.jΝapoleo enim flumine sanguinis reditum Regis intercludendum pu-

XVIII. Sinite hoc loco, Auditores, me

Πiςpanam sidem , Virtutem , UiSpanorumque laudare constantiam. Cum enim omnes Europae gentes atque nationeS , quae Continentem terram inColunt , Tyranno succubuissent, et SeSe Suaque Omnia ei dedissent, Hispani, sibimet ipsis derelicti, sine gubernatore , Sine Copiis , Sine eXerCitu , post divinam opem sui S Sol Um ViribUS fidentes, omnes uno sere tempore arma Sum pSCTunt, ea que nunquam deponere ConStituerunt, nisi Rege suo restituto , quod et Praestiterunt, holiumque sua sponte Gallis indiXerunt, cum Oritannis in gratiam redeuntes. Sed illuc, unde digressi sum US , TeVert3mur. XIX. Hoc in tempore regni optimatibus summat imperii tradita est ri qui cum illud desserulere non pinsent, in Urbem maritimam, quam Gades 'ppellant, se omnes receperunt, o Suisque t TCbUS Consuluerunt.

14쪽

Unde omnes serme Hispanae provinciae in hostium Venerunt potestatem. Quot inde mala evenerint, potius concipi, qUam enarrari profecto potest. Templa Dei optimi Maximi brutis animantibus domicilio fuisse,

altaria vero praesepium loca tenuisse, non audivimus modo, sed vidimus etiam et eX- horruimus. Virginestet Sacerdotes undique exagitatos Vidimus , et ultimo supplicio as sectos, qui aut causam Hispaniae dessenderent, aut eorum Consiliis non obtemperassent. Testis est IIispalis , quae viros iOmni

laude dignissimos exules luxit. Testis est Corduba, quae Sacerdotem , horae unius intervallo dato, quod mulierculam a religione transfugam objurgasset, in te puniri exhorruit. Testis est Ilipa, cujus in agro duodecim agricolae sine armis, praecidendis messibus intenti, uno ictu omnes ad unum

ὶ laterierunt. Testis iterum et saepius Hispalis , quae ipso met Sancti Isidori sesto , sub

Duce Morriere, legibus codicis,' queis, , 3πpoleoniS Vocant, Sacerdotem occisum vidit. TeStes Sunt, quotquot ex vectigalium im-

15쪽

moderata exastione in neceSSariam pauper

tatem Veneriant,

XX. Antiquis regni legibus abrogatis, permixta sunt Omnia , Cum ei Vilia et criminalia , tunc politica et religiosa. Triumpharunt de bonis et pacatis civibus quicumque a religione, quicumque a SUO Rege dessece rant. Priumphavit de Hispalensis Ecclesiae senatu Baeticae Provinciae Praesectus: lis enim,omnis religionis expers illum vi, ferro, metu, minis nequissimos homines iu ΕΟ logiam admittere coegit. l- TXXI. Signorum tabularumque latrocinium Tyranni legibus Sanciebatur. Ouidquid natura vel ars optimum agnoscebat, id Lutetiam Parisiorum a8portabatur,vel asportari dicebatur. Diripiendi artis periti , qui bus sua omnia abripiebant, COS felices vocabant , t Philosophastris et irreligiosis hominibus in auxilium vocatis. AEqualitatis et ii bertatis amore Tyranni Satellites populos universos decipere conabantur. Vidimus u bes Hispaniae nobilissimas exustas esse

complures. Iam me dies , Vox , latera de

16쪽

ficient , si omnia prorsus mala VObiS enumerare velim.

XXII. Hoc in tempore cum ab optimatibus ad generalia regni commitia, Gadibus indicta, reipublicae administratio esset translata, e quibus generibus hominum ea comparata suerint, Vobis breviter exponam; non autem Ut , quid effecerint illi, sed id quod de eis eSSet sperandum, intelligatis. XXIII. Primum genuS erat eorum et copiosissimum , qui rerum potiri volebant; honores, quos quieta republica desperabant, perturbata consequi Se poSSe arbitrabantur.

Hi imberbes tam lepidi ac nitidi, quam altaris thronique jurati inimici, non solum amare et amari, Cantare et Saltare, sed per litteras etiam Spargere Venena didicerunt.

Horum opera illa Orbis pars nobilior America pene interiit. XXIV. Alterum genus erat eorum, licet exiguum , qui tJrannidem fugientes,

mores institutaque major tam adamantes, Sanctam religionem Colentes patriae occisio

nem lugebant. LX bae parte Pudor pugna-

17쪽

bat, illinc petulantia; hinc fides , illinc fraudatio ; hinc pietas, illinc irreligio: hinc

constantia , illinc furor : denique aequitas, temperantia, sortitudo, pria dentia , virtutes omnes certant Cum iniquitate , Cum luxuria , Clam igna la, Cum temeri Cate , Cum vitiis omnibUS.

XXV. In hujusmodi Vero Certamine ac praelio, etiamsi hominum studia defficerent, Deus Optimus Maximus permitteret has praeclarissimas ViriliteS a tot et tantis vitus superari 3 Hactenus de malis. Exposui enim vobis , Auditores , Pii et Ferdinandi prosectionis effectum nune reversionis quae plus admirationis habet, vobis brevi

ter CX ponam.

XXVI. Divina sese in rebus omnibus oStendit providentia, CUM POSt innumeros imos CS , et nobi S maxima imminentia peri cula laetissimus ille Hispaniae dies illuxerit, quo praeter omnium opinionem Pius et Fordinandus sunt sociorum virtute in libertatem restituti. Ab eo autem tempore , quo Ferdinandum a Suis scelerate abreptum,

18쪽

vinctum Napoleo in Gallia tenebat, Hispani cum Britanni g, ut supra dictum eSt, Cum Siculis , cum Germanis, cum Septentriona libus etiam Nationibus societatem iniere. Varia fuit armorum sortuna per SeX Anno rum Spatium, quoaduSque omnino Napoleo ne Cognito , a Suis tandem clientibus undique derelicto , de eo religio , innocentia, justitia demum triumphavit. XXVII. Pium et Ferdinandum, UtriuS-que etenim aequa conditio, e Captivitate redeuntes , Velut e praelio spoliiS OI Ustos, triumphantes Europa vidit. Episcopi omnes

ab exilio revocati,suis nec mora sunt Sedibus restituti. Parentes suos liberos, vita CariorOS, iros suos uXoreS sideles, omnes denique sua Omnia erepta recuperare incipiunt. Herum

ordo in Religionis negotio , in rebus etiam publicis, in civilibus, in politicis, in navalibus, in re militari constitutus. Civile bellum , quod huic florentissimo regno jamjam imminebat. extinctum. Scribendi libertas, quae plurima mala in Europam intulit, quam scribendi ars bona fLcerit, frenata.

19쪽

Copia rerum omnium, VilitaS annonae, scientiae artesque liberaleS protCCtionem omnem praesentientes, Urbium deVastationem jam reparant. Sacrae aedeS reaedificantur , mores institutaque majorum coluntur, Iani denique templi sores clauduntur, Minervae

ero reserantur,

XXVIII. In bonis autem, quae a regia pietate nos sperare possumus, illud inprimis optandum, ut Di Vi Ignatii institutum,

cujus in aede pridie ipsius sestum felicem

Regis nostri reditum celebramus , suum in regnum imperiumque non reCipere modo sed et suscipere etiam Velit: Propterea quod hujus instituti Vlsi litteratiSSimi, juvenibus et religione et litteris educandis omnino dediti , regni felicitatem non Sollam Conservare , sed etiam augere POSSe Videantur Illi enim altaris et throni semper dessensores strenui, nOVatoribus ubique insensissimi hostes, a Cuncta sere Europa exa itati in septentrionali plaga recepti, animi culturam in illas regioneS n0StriS etiam temporibus se, liciter intulerUnt.

20쪽

XXIX. Sed ut unde est orsa , in eodem terminetur oratio, Napoleone devicto, vitia vincuntur omnia: illo relegato, Scelerati exulant omnes: extincto , mala omnia extinguentur.

XXX. Congratulor itaque vobis, Rec tor Praeclarissime, Celsissime Praesul, Doctores Eruditissimi, Iuvenes Studiosissimi, Caeterorum ordinum Cives Nobilissimi, quod impietate devicta. religio servetur incolumis , quod omnium scelerum impunitati poena successerit, quod oppressioni libertas , aegestati abundantia, pax bello , timori securitas. Quamobrem immortales et maximas Iesu Christo, uni omnipotenti, Omnes hoc in templo gratias agimus , majores etiam habemus: quod Pio et Ferdinando in

libertatem restitutis, omnia nobis restituan- xx r: quod salvis illis, incolumes nos esse de ebelnus, fortuna enim nostra intime cum illis conjuncta est. Illud etiam vobis animadvertendum , memoriam divini hujus maximi beneficii in omnium ordinum ConSensu,

gratiarum actione , et congratulatione eSSe

SEARCH

MENU NAVIGATION