Acta et decreta synodi dioecesanae Pistoriensis an. 1786. Pars 1. 2. Pars 2. complectens appendicem monumentorum. 2

발행: 1789년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

HISTORIENSIS

. an. MDCCLXXXVI. . .

π . . .

TICINI

Sumptibus Baltlaassaris Cominἱ

Censoribus rei litterariae probantibus .

6쪽

Edicitim de Ectravaganti l Ambitiosae . Illustrissimus D. Auditor Regii iuris Secretarius hoc R .gium Edictum , Magno iubente Duce, mandat publice pro

ponencium.

Cum REGIA CELsITUDO intelligat ex suprema suimet ipsius voluntate pendere ius eonstituendi solemnitates ne- Cessario servandas, ut rati sint quicumque contractus in eius ditione celebrantur; eas vero solemnitates quae in Pe vulgata iam apud omnes Extravaganti: Amhitiosae, praescriptae sunt, ut in contrahendis Ecclesiae honis iustitiae et utilitati cautum esset, nihil amplius esse quam meras formulas, privatam utilitatem unice spectare, commercii libertati impedimento esse, et inanibus Subditos exhaurire sumptibus; denique per mandata Non. Maria An. III 3. III., Id. Octob. An. I 9. et postridie Id. Iun. An. I 83. edita, in huiusmodi contractibus ineundis iustitiae et utilitati aeque fuisse consultum ac fieri per Magistratu& solet in contractibus Impuberum et Pupillorum , ita ut nihil detrimenti inde capiant Ecclesiae, et alia pia loca, quorum REGIA CELSITUDO eam rationem habet, ut sui praecipue muneris esse putet eorum praebere se patronum ac vindicem; cu'quo sua certissime perfici ab omnibus mandata velit, haec Praeterea edicit atque imperat;

7쪽

I. Ut deinceps in contrahendis Ecclesiarum plorum

eue locorum bonis . circa quae memorata saepius mandata versantur, nullae aliae admittantur probenturque solemnitates,

quam quae civili et municipali iure praescribuntur , nec formula ulla, qua quis vel expresse, vel tacite, vel aequi pollentibus urbis ad memoratam Extra vagantem appellare posset; aliterntractus esto irritus; Scribae Vero, qui eidem contractui

subscripserint, praeter centum Scutatorum, mulctam Subscriptionis auctoritatem amittuΠx0' . L ,

II. Quod si contractus Apostolico, ut aiunt, beneplacito , et quavis alia constituta per canones solemnitate careant, id neque ullam civilem actionem dare poterit, neque proferri , ne in rebus quidem ad hanc usque diem contra ctis, in quibus cautionis et securitatis ergo illud defuisse credendum est, nullo definito temporis spatio. III. Haec vero mandata illas etiam causas spectabunt , quae nunc aguntur, haud vero illas, quae iam fuerint iudicatae, quasque huiusce mandati praetextu iterum non licc-

hit cognoscere . . ε P

IV. Ita abrogata penitus Extravaganti: Ambitiosae. adeo ut in Magni Ducis ditione eam servare amplius non liceat , eademque nullius roboris nulliusqtie auctoritatis existat, in quovis collegio loco ue , eam deinceps uti validam et obligationis vim extra Eeclesiasticae ditionis fines indu Centem, tam publice quam privatim exponi tradique REGI CELSITUDO vetat, imposita in violatores huius legis poena, ne publice amplius docere possint . . MV. Regiam vero indignationem , nec non ab universa Na.gni Ducis ditione exilium, bonorum ut aiunt sequestratisisnem, aliasque poenas ad arbitrium pro culpae gravitate imponendas Clerici incurrent in qualibet dignitate constituti . qui contra quidpiam attentare audeant. VI. uisquis autem Iudex vel Minister tam Laicus quam Clericus hanc legem directe vel in directe violabit vel a leam violandam opera consiliove alios impulerit, a suo munere perpetuo excidat. et ad quodlibet publicum exercendum officium habeatur inhabilis, centii tuque Scutatorum mulctam subeat; quam mulctam Advocati etiam et Procuratores incurrent, nequc amplius Advocati aut Procuratoris

munus obire poterunt. . . .

VII. Huius vero mulctatiliae pecuniae dimidium piaulic e

privati accusatoris esto; reliqua in ditione quidem florentina

Sanctae

8쪽

Sanctae mariae Novae Nosocomio, in Senenai vero ditione Νosocomio, quod dicitur della Scala, addicatur . . VIlI. Singulae vero huiusmodi violationes Florentiae quidem apud supremum Iustitiae Tribunal; in reliquis vero Magni Ducatus Civitatibus aut Locis apud Iudices et in iis Tribunalibus cognoscentur , quibus criminalis iurisdictio ein Eorum tamen sit rem ad Regii iuris Secretarium referre. Haec REGIAE. CELSITUDINIS voluntas est, cui inviolate omnes parere iubet, contrariis quibuscumque mandatis et consuetudinibus derogans . Ut vero haec rite accurateque Serventur ab omnibus, Regii iuris Secretarius curet diligenistissime . Dat. quinto Kalendas Septembris Anno Millesimo sep tingentesimo octuagesimo quarto.

Vincentius Scrisii primus taricer. 'N. I I. Epistola Secretarii Regii iuris de duplici conficiendo

B traiatorum libro etc.

Mum REGIA CELsIT Uno acceperit adeo libros illos neglugi , in quos Bapti Eatorum, Nubentium , Mortuorumque n mina referuntur, ut in nonnullis Paroeciis manci sint prorsus atque huc illuc dispersi; Rei volens consulere, quae adeo commune Familiarunx bonum et rectum Societatis attingit ordinem , per Literas a Regio Secret. postrid. Id. huiusce Mensis datas Archi piscopos et Episcopos admoneri iussit, ut subiectos sibi Parochos ad conficiendum accurate duplex eorum Album adigant, cuius alterum exemplum sit de more apud illos , alterum quotannis sua subscriptione firmatum ad suas quis que Ecclesiasticas Curias mittant, in earum Tabulario assem . Vandum. A a cum

9쪽

Cum vero eidem REGIAE CELSITUDINI maxime curae sit, ut huiusmodi ratio diligenter retineatur, praecipit, ut singulis exactis annis Ecclesiasticarum curiarum , quae in Florentina ditione sunt, Scribae ad Operam S. Mariae , quae dicitur det Flore, ditionis vero Senensis Scribae ad illam Senensem Curiam, quae Balia dicitur, testimonium mittant quo ab omnibus illius Dioecesis Parochis duplex memorati Albi exemplum se accepisse et in Episcopali Tabulario reposuisse confirment.

Quod vero pertinet ad Sedes Episcopales extra Etruriae ditionem positas , quarum tamen Dioecesis partim in eiusdem ditionis finibus continetur , duplex illud Albi exemplum, uti ante dictum est, Parochi ad vicarios Foraneos mittant, qui Florentiae quidem Operae S. AIariae quae dicitur det Tiore, Senis vero memoratae Curiae, quae Balia vocatur, significabunt, se a subiectis sibi parochis duplex illud Albi exemplum accepisse, et eodem volumine inclusum atque colligatum in publico Loci in quo resident Tabulario reposuisse. Sed REGIA CELςITUDO declarat, nihil hac constitutione debere intelligi innovatum ex iis, quae Florentiae, Senis, aut alibi de baptigatorum Albo, deque eius in aliquod publicum officium translatione anteae praescripta fuerint, et id integrum omnino manere , quod nuper de Necrologiis Florentiae eonstitutum e t.

De his omnibus certiorem te facio, ut ea inire consilia velis, quae REGIAE CZLSITUDINIS menti sint consona . Expectans interim, ut mihi has te literas accepisse signi L. Ces , Perquam reverenter confirmare me posse glorior Tui, Illustriss. ac Reverendiss. praesul, Florentiae etc. ex Regii iuris Secretar. prid. Kal. diari. I78 I.

Ad pistoriensem et pratensem Episcopum

Addictissimum obsequentissimumque servum, Stephanus Bertolini

10쪽

N. III. Episcopi Litterae ad omnes Vicarios Foraneos de Natalium testimoniis etc. Νonnullas aliquot ab hinc mensibus per hunc Pistoriensis

Civitatis Scribam in complures Ρarochos querelas accepi, quod in describendis puellis postulantibus dotes , constitutas in fundis ad Regiam Ecclesiastici Patrimonii Administrati nem translatis, cum sui Natalis testimonium exhibendum eisdem sit , nummum pro quovis testimonio exigerent. Ex quo factum est, ut pauperiores puellae necessaria testimonia ad Cancellariam non potuerint exhibere. Ut igitur turpissima huiusmodi querelarum causa tollatur . tuum erit singulos monere tui Vicariatus parochos , ut gratuito et misericordiae in pauperes exercendae gratia huiusmodi facere testimonia velint , iisdemque significes , quod si sorie aliae ad meas aures querimoniae pervenerint, huiusmodi incommodo non sine peccantium dedecore Occurrere mei officii esse ducam. Neque alienum a re erit, ut populum moneas nihil amplius solvendum parochis pro huiusmodi testimoniis . Ut meas has redditas tibi fuisse literas certiorem me facias , interim expecto tuique me reve4 Φrenter esse profiteor

pistorii N. Id. Iul. IT 84.

Servum fratremque amantissimum Scipio Pistoriensis et Pratensis Episc.

N. IV.

Decretum de Supplicatione sive Processione, quae in solemnitate corporis christi haleri solet . i

SEARCH

MENU NAVIGATION