장음표시 사용
1쪽
Nationat Enoowmont for tho Humanitiss
2쪽
Tno institutio rasorvos tho right to refuso to accapticon oroctrus, in iis tuos mont fulsi limoni ofana oro rinoulo involvo violationis tha copyrisnt law.
3쪽
TITI E luepfeliani de vita et scriptis Conradi Celtis
Ρrotucii particula X. Sive penultima complectens libri
5쪽
7쪽
TYPTs MANGLERE AN A s. MDCCCXXVI.
9쪽
Omne otium, Commilitones, honestum esse debet et moderatum alioquin desidia languemus et congelamus inertia. Quapropter et nos gratam illam non minus quam necessariam laboris et otii vicissitudinem servemus et studia nostra si non deposita tamen aliquamdiu remissa nova virium contentione repetamus. Iam igitur adeste, ad signa convolate jam agmen denuo explicandum est, jam denuo promenda amaa,non bellicosa
illa quidem et cruenta, sed pacifica et salutaria, ndi, scribendi, legendi, quibus optimarum artium studia mintur. Iam denuo periculum faciamus, quam vere a Romano vate illud proditum sit: Major post Otia virtus. Atque procul dubio
eo minus cessabitis, cum ex otio non ad negotia cogamini, Sed otium cum otio sitis permutaturi. Ita enim vere esse invenietis, Commilitones, si rem ipsam atque adeo vel vocabulum otii perpenderitis. Veteres enim, ut constat, illud omne tempus otii nomine appellaverunt, quo a publicis reipublicae administrandae muneribus vacui, sibi ipsis, literis et bonarum artium studiis vivere
10쪽
possent. Hoc est nobilissimum illud Scipionum, Catoniam, ubliorum, aliorumque lium, quod ut dulci SSimu rerum gestarum fructus a praeclariSSimi Olim Viri tantopere exoptabatur, unde tot immortalia ingenii opera emoruerunt. Vobis autem, Omniblitones, num aliud jam tempus instat, quam hoc ipsum discendi, studendi, literis incumbendi otium ΝΟ enim negotiis publicis impediti, non rei publicae gerendae curis distracti, non civilibus turbis conflictati, sed placidi, sed quieti rebus cognoscendis et literato illi otio, quo Cicerone teste nihil dulcius, vacare potestis. Fortasse n indum Satis crebro cogitaViStis, quanta sit conditionis vestrae felicitas cum egotiOSOrum ita comparatae. Sed ipsi videtis, per omne hoc studiorum tempus otium nunquam vos deficere, et quem fructum post multos exant latos labores primarii antiquitatis viri amplecti solerent, eundem Sponte vobis et in ullo vestro negotio nasci. Gaudete igitur his benignissim Ortunae donis, et hac opportunitate nunquam posthac reditura recte utamini atque quod idem ille optimus otii et negotii arbiter, quem modo adhibui, ex Catone affert, clarorum virorum non minus Otii quam negotii rationem constare portere id etiam vobis esse faciendum cogitate.