장음표시 사용
1쪽
Nationat Enoowmontuor ino Humaniti s
2쪽
3쪽
TITI E me tribus Tibulli locis
5쪽
7쪽
9쪽
uod saepe multos Vestrum, commilitones humanissimi, conquerentes tum audivimus, cum ad finem fere academicorum studiorum pervenerant, periisse sibi quasi viae quodam errore et consilii perversitate magnam temporis, magnamque laboris partem, id ne vobis accidat, pro se quisque prudenter et diligenter providere debet quare cum tradimus vobis locupletissimum scholarum omne genus indicem, quae in proximam aestatem studiis vestris offeruntur, vehementer hortamur, ut et recte eligatis quae cuique Vestrum vel necessaria vel utilia maxime erunt, et electa ut strenue et Convenienter pertractetis. Et ad eligendi quidem prudentiam parata vobis Sunt praeceptorum vestrorum Consilia, si iis uti volueritis, quae ne levitate aut nimia confidentia spernatis neve prava quadam verecundia refugiatis, magnopere suademus. In iis vero quae vobis tamquam pensa in aestatem proximam constitueritis, vestrum erit, ut praeceptorum diligentiae parem asseratis constantiam et alacritatem neque enim aut vobis sufficere videri debet aut nobis maxime probari potest eorum assiduitas, quorum unus labor in eo cernitur, quod scholis nostris sedulo assident celerique calamo verba nostra excipiunt; neque etiam illud satis est, si quae audiveritis, relegatis diligenter et memoriae mandetis, nisi etiam hoc vobis negotii datum esse credetis, ut vestro adhibito iudicio reliquisque usi auxiliis quae vobis bibliothecae et musea et variae academiae nostrae opes et opportunitates praebent, ipsi ea, quae vobis tradimus, accurate Consideretis et examinetis, et siquid vel ambiguum vel obscurum vel etiam falsum visum uerit id non socordes transmittatis sed excutiatis diligenter, donec per dubitandi et quaerendi laborem multiplicem perveniatis ad illum studiorum fructum pulcherrimum et nobilissimum, qui est in veritate recte ac proprio labore quaesita et ab omni parte firmata; scilicet haec est studiorum
10쪽
ratio ac natura, ut eos quidem, qui non per ignaviam levi aliqua deleetatione tempus sallere vel inanem variae cognitionis speciem aptare satis habent, sed qui generoso animo ipsam verae scientiae solidaeque eruditionis praestantiam amplectuntur, difficilia multo magis alliciant quam facilla et cum labore crescat amor studii et dulcedo. obis vero non ea vanitas est, ut in perpetuo hoc quasi cursu litterario iam ad metam primi
nobis pervenisse videamur, sed quam ipsi strenue serimus lampada, eam vobis ita tradimus ut integrato labore longius seratis ardentem, donec vobis quoque novi cursores suecedant; in quo certamine ut nulla eorum laus est, qui laborem fugientes in herba recubare malunt quam Currere, ita Vos cupimus non per inertiam in verba nostra iurare nostramve auctoritatem vestri iudicii vestraeque persuasionis loco habere nee salsa vos volumus modestiae specie abduci, quae saepe desidiae Velamentum est, quasi vero non infinitus in omni scientia magnarum parvarumque rerum numerus sit, in quibus vel medioeria ingenia et tirones, modo sineero et sorti animo Verum quaerant, possint bene merendi materiam reperire. Nec vobis dissicile erit, si in suo quisque studio attendere volueritis, exemplis cognoscere, quotiens doctorum virorum errores diu propagati sint et neglecti, quotiens denique post longum tempus sublati, idque saepe ab iis qui ingenio et doctrina erroris auctoribus longe inseriores essent.
Exempla talia haud pauca praebetes. I. caliger, qui dixin paene vir ingenio et
doctrina admirabili nec minore sui siducia tantam auctoritatem adeptus est, ut inter clarissimorum eius perum admirationem errores multi pari veneratione colerentur; veluti accidit in Tibulli carminibus quae ille quamquam haud paucis locis praeclare emendavit, simul tamen miro quodam egregii acuminis ab usu gravissim corrupit cum enim non sine causa crederet ibulli versuum non exiguam partem transpositione et confusione laborare, versus plurimos audacissime traiecit adeo quidem ut ipse lateretur ad arm. I, , 58, quomodo haec suo loco luxata suerint, facilius esse mirari quam eius rei rationem reddere. Simul professus est, cum e gravi valetudine vix restitutus graviorum studiorum nondum capax esset, forte se incidisse in Catullunt, Tibullum, Propertium: recensendis autem tribus poetis ne unum quidem se mensem impendisse deo etiam teste laudato affirmavit, atque ex eo mense viginti dies scribendis commentationibus criticis datos esse quare quamquam facile erat suspieari in illa valetudine et in tanta sestinatione summum virum ab errore sibi non plane eavere potuisse ac Tibulli maxime carmina non tam criticEe artis severa lege constituta esse quam quodam ingenii lusu, cuius ratio reddi non posset, tamen, cum rem illam ita perspicuam esse asseverasset, ut eam negare diceret esse caecitatem oculis suis consciscere, XXX annis post I. roukhusius, credo ne caecus videretur, ingentem codicum mss. copiam irae ricaligeri auctoritat sprevit reliquitque