Observationes grammaticae quaedam in Caesarem [microform]

발행: 1875년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Nationat Encloismontuor ino Humanitios

3쪽

COPYRlGHT STATE MENT

4쪽

grammaticae quaedam in

Caesarem

6쪽

O oo

e sq

8쪽

liber has

Observationes grammaticae quaedam in Caesarem

10쪽

Observatione grammati eae quaedam in Cuemrem.

Iegenti mihi uni discipulis hocce anno Caesaris commentarios jam primis capitibus permulti occurrerunt loci, quibus Caesar a legibus, quas nostrae memoriae grammatici constituerunt atque circumscripserunt, et ab usitato genere dicendi secedere videtur. Quare omnes

hujusmodi loco colligere, digerere, percensere mihi proposui, ut certi aliquid diseipulis cum

de genere dicendi tum de legibus grammaticis Caesarianis in commentariis interpretandis tradere possem. x quo labore eo majores fructus capere mihi videbar, quod in tradenda arte grammatica ubique ad auctorem, qui in manibus erat discipulis, recurrere potui. Cum autem eos grammaticae paragraphos docerem, qui ut sunt ad intelligendum dissicillimi ita discipulorum ingenium intellectumque maxime excitant atque acuunt, paragrapho dico, qui agunt de pronomine reflexivo et de modo conjunctivo, maximam praebebant dissicultatem ii loci Caesariani, qui cum notis legibus grammaticis non congruunt. Quare eos locos imprimis aggressus sum et percensui. Sed observationes, quas hac occasione data institueram, diu et fortaAse semper in scrinio abditae mansissent, nisi mihi hujus programmatis paginae liberalissime concessae essent. Si quid, quod parvum 88 scio, eos, qui commentario Caesaris interpretantur, adjuvero, mihi satis fecisse videbor. maec praelatus jam ad rem ipsam accedo.

Ac primo quidem loco de pronomine reflexivo agere mihi est in animo. Summa lex deus pronominis reflexivi a doctissimis atque illustrissimis viris constituta atque enucleata his fere verbis continetur: Pronomen reflexivum significat objectum, quocunque casu obliquo continetur, quacunque cum praepositione construitur, si vis effectusque verbi resertur ad subjectum ejusdem enuntiati, si subjectum atque objectum verbi sunt una eademque Sive persona sive res. Porro etiam in enuntiatis obliquis pronomen reflexivum exhibet objectum non solum, si illud spectat ad ejusdem enuntiati subjectum, sed etiam, si resertur ad subjectum ejus enuntiati, a quo pendet enuntiatum obliquum, si enuntiatum obliquum ex animo, de Sententia e Voluntate, ex cogitatione, ex consilio subjecti sententiae primariae promitur. Ea enim enuntiata tam arta tamque continua conglutinatione inter se cohaerent, ut subjectum enuntiati primarii quodammodo sit subjectum etiam enuntiati secundarii, etiamsi non grammaticum sed logicum tamen, vel potius causa efficiens, ut

subjectum enuntiati secundari quasi instrumentum quoddam subjecti enuntiati primari videatur

esse. Itemque pronomen reflexivum fluum eadem ratione usurpatur, si rem possessionemque

indieat subjecti ejusdem enuntiati, aut in enuntiatis obliquis, si resertur ad subjectum enuntiati, a

quo pendet enuntiatum obliquum ita, ut Supra demonstravimus. Sin Ver objectum aliam, atque de qua supra sermo fuit, personam vel rem indicat, hoc objectum non pronomine reflexivo sed pronomine demonstrativo his significatur. itemque res possessioque alius personae continetur

SEARCH

MENU NAVIGATION