Scholica Hypomnemata scripsit John Bakius

발행: 1862년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

8쪽

Quod decem abhinc annis, quum edebam Quartum horum Scholicorum Hypomnematum volumen, proseSSUS Sum, restare mihi perficienda quae promisissem, potissimum autem retractanda ea, in quibus errasse me vel ipse animadvertissem, vel viri docti me admonuissent, huic vel ossicio volconsilio quod tam sero satisfacio, nolim quemquam tribuere neque desidiae, neque inopiae. Sed otii, quod milli propter aetatem concedebatur, hic mihi fructus exstitit, ut, Cobeto meo morem gerens, quae ludens et oblectationem quaerens componerem , tradere potuerim in Mnemosyne identidem edenda. Cuius instituti quamquam

9쪽

minime poenitet me, tamen decere et quodam modo postulari hoc mihi videbatur ut aliquando Hypomnematis meis honestum

exitum compararem, nec tacitus desererem nec proderem illam operam, quam ante multos annos strenue et lubenter ingressus essem. Hinc natum est hoc postremum Volumen , partim destinatum corrigendis meliusque ornandis quae novissime edideram , partim nova quaedam compleXum. Non ignoro alia esse argumenta multo σπουδαιοτερα, et laetiora et splendidiora,

quae quis in diligenti Graecarum Romanarumque literarum studio versatus utiliter explicare possit, et eiusmodi operam in primis comparatam esse ad haec ipsa studia commendanda et celebranda. rimen nondum defuturos spero qui minime contemnant tenue hoc disputandi genus quod ipse

Plerumque sequor, quum praesertim id Operam dare 80leam, ut, etiam quae minuta videantur , tum ad earum rerum scientiam definiendam conseram, quarum iudicium nostra aetas nostraque tempora haud temere sibi vindicant, tum ad pronuntiandi orationisque elegantiam regendam, quae unu erum

10쪽

ditio iomnium, maxime decet humanitatem. Quae in hoc Voluminei secundis curis expolita sint pleniusque quam antea tractata, . ipsi legentes reperient; tum. addidi nova quaedam. Indicem quod adieci, ; feci, ut vere dicam , mea magis cau8a, qum quod suspicarer ita me aliorum exspectutioni. Se-tisfacere, qui eum fortasse locupletiorem

maluissent. , Π

Si quis in . meis, offendet quae ab aliis anto me occupata sint, . ego nemini hanc utilissimam diligentiam invideo, neco met ne quis . exi iis qui me norint ' prodeat, qui mihi quemquam, auctorem potius - quam SO-cium i inveniendi ,fuisse obiiciat. Ut. suum quisque tenet iter i. ita ipse homo sum paucissimorum librorum, non sane quo reliquos superbe contemnam, sed hoc mihi attulit aetas ingravescens ut, mirifice delectaris i solitus veterum ascidua consuetudine i non tam cupido requiram familiaritatem cum viqvissimo quoque contrahendam et gomen gratus audiam qui me admoneat ignorantiam, meam incommodo mihi. detri

, Atquuti hoc ii institutum Hypomnematum

SEARCH

MENU NAVIGATION