장음표시 사용
271쪽
- 21 exemplum charitatis. Eximias huius virtutis, quae Domini praeceptum est, vividissimos sensus sedulost ubique exhibeant. Ita potissimum Se ut veros Christi discipulos commendabunt, honorabilis eorum persona cunctis erit, et honorabile mini
Fulgeat igitur semper in eorum Sermone charitas, quae patiens et benigna est, ut verba reserunt gentium Apostoli; nec eis unquam contingat, sive quum pro sui muneris ossiciis proximum arguunt, sive aliis in circumstantiis qualibuscumque, ejus famam vel in minimis laedere. Etiamsi quandoque eorum jura Violentur, omnia potius suiserant et sustineant, quam ea cum charitatis periculo acriter vindicent.
Qui in sortem Domini vocati sunt, cum inter se conveniunt et conversantur, ordinis sui dignitatem
honorificent et revereantur. Ea autem reverentia
sic eorum moribus impressa sit, ut nihil in loquendi et agendi rations ab ea deflectat. Abjiciant ergo incomptam et rudem samiliaritatem quam inter ingenuos homines urbanitas non patitur, et observantia erga eos qui honore digni habentur prorsus excludit. Istius modi est usus singulari forma et numero gallice, aut germanice alloquendi, in studiorum decursu inter condiscipulos nimia sacilitate
272쪽
- 22 usurpatus, quem in intimo tantum colloquio retianent arcta devincti amicitia. Hunc omnino ut indecentem et absonum relinquere debent ' qui ad Sacerdotium, emensis studiis, provecti, dignitate omni veneratione colenda decorantur, ne, Pr0Pter rusticam samiliaritatem inter Dispensatores myst riorum Dei, a laicis vituperetur eorum et character et ministerium. SYNOD. DI CES. 1853. xXXIII. Sacerdotalem gravitatem dedecet ut, laicorum more, tabaci sumum hauriant Presbyteri in viis et locis publicis, in itinere, vel in fidelium aut consacerdotum societate. Illud omnibus aeque clericis interdicitur. Prohibitionis violatores non erunt ii qui valetudinis causa, suadente medico, suis in
aedibus et seorsum, nec consuetudine contracta, eo modo tabaci solia moderate conSumunt. SYNOD. DI CES. 1853.
XXXIV. Congregationes religiosae quarum conventualis et praecipua domus extra Dioecesis limites existit, si sint a Gubernio recognitae, et administrationem generalem habeant cui omnia metvibra subjiciuntur, valent equidem ubique Galliarum tenore legis civilis scholas et hospitia dirigere, caeterisque piis operibus secundum earum Constitutiones incumbere.
273쪽
- 23 Lege autem canonica non eadem facultate gaudent. Sed requiritur specialis et expressa illius Episcopi licentia in cujus territorio domum erigere, sundationes pias acceptare, aut commorari desiderant. Cognoscant igitur, oportet, ecclesiarum Rectores lioc nostrum beneplacitum pro quolibet particulari
x XXV. Parochi, succursalium Rectores , Vicarii residentes , presbyteriis, adjunctis hortis et viridariis fruendi jus habent simul et Onus ea curandi, ut sua tuetur bonus pater familius; ita fert lex gallica. Cum advenerit eos ad aliud beneficium transferri, haec omnia, quantum per eos licebit, in convenientiet fructuario statu relinquent. Nihil de domibus tollent nisi quod lex iure utentibus adiudicat. In
hortis et viridariis maturos tantum fructus colligent ; caetera Successor obtinebit, absque ulla culturae impensorum compenSatione. Non item erit de agris, pratis, annua lignatione, ubi communitates id temporalis commodi Pastoribus concedunt: sunt etenim haec addenda reditui a publica potestate muneri attributo. Proventus et expensas aequa lance Partientur cum Successoribus, divisione facta per duodecim menses, a Januario ad Decembrem.
274쪽
- 24 Fundorum autem, si quos possideant, cum onere obituum aut Divinorum quorumvis ossiciorum, Pa iiiio fiet pro ossiciorum suo tempore expletorum
Tributorum scedulam, licet praedecessoris nomine inscriptam, tenetur is solvere qui beneficio fruitur. Quibus positis regulis, hortamur omnes et Obs cramus in Domino, ut in componendis suis rebus et juribus repetendis , benevolentiae et chartiatis memores temporalium commodorum Se parum cupidos ostendant, neminique dent ullam offensionem.
SYNOD. DIAEcgs. 4854, 1855. XXXVI. Stricth ab omnibus ad quos attinet observentur artic. Lulit et L X Statutorum anno 1846 promulgatorum circa clericalem habitum edicta, nihilquo omnino quavis rati0ne innovetur aut immutetur, sub enuntiatarum ibidem poenarum interminatione. Honestus ille clericalis habitus nunquam ejus coloris et formae palliis, lacernis, aliisve occultetur vestimentis, quae laicis in usu Sunt, et quibus ecclesiastici cum laicis confunderentur. Exteriores e rum vestes Ordinis sacri modestiam et gravitatem deceant, eosque semper h laicis secernant. SYNOD. DNEcgs. 3856.
275쪽
- 2sxXXVII. cum Episcopalis approbatio ad jurisdictionis exercitium praerequisita non detur ordinarie in nostra Dioecesi actu ab ossicii Pastoris aut Vicarii collatione distincto, qui per demissionem, aliave de causa, recedunt a suo munere, simplicis approbationis libello indigeni, ut qualemcumque jurisdictionis iunctionem, de consensu Pastorum, exercere valeant. SYNOD. Di cES. 1856.
Sacerdotes Domini nec Pro se, nec pro consanguineis et agnatis, ter Strium commodorum se cupidos exhibeant; et ipsam vel suspicionem ossu-giant avaritiae, quam omnium malarum radicem esse Apostolus commemorat. Experientia docet eos, qui temporalium rerum curis et tenacitate videntur
abrepti, injuriam dignitati suae inferre, pastoralis
ministerii sanctam auctoritatem in discrimen adducere , et, ut ait S. Carolus Borrominus, licet alias boni sint, modesti, integrae 'itae, studiosi, exemplares , hanc maledictam cupiditatem eos populis suis reddere exosos, eorum vitae et praedicationibus omnem adimere fidem. Meminerint ergo se animarum quaestui esse Praesectos et militars Deo. Non implicent se consan-
276쪽
- 26 guineorum et agnatorum negotiis; non immisceant se eorum licitis etiam contractibus; non pro eis sponsores fiant, ut, auctis eorum proventibus, opera sua ditentur. Haec et talia agentes ecclesiasticis poenis coercebimuS.
Et quia saepius jam evenit ut eadem gravia mala naScerentur ex emptis a Pastoribus praediis, intra jurisdictionis suae limites, ejusmodi emptiones, sub iisdem poenis, inhibemuS.
IN TIT. XI. STATUTORUM SYN0D ALIUM de Merarienis flairimonii. XXXIX. Jure inhabiles ad Matrimonium qui, postulata
quidem impedimenti relaxatione, sed ante ejus concessionem et fulminationem, civiliter contrahunt cum intentione cohabitandi, vel imminente cohabitationis periculo, gravissime peccant et publiciscandali se reos constituunt. Quod flagitium omnisollicitudine tenentur Ρastores impedire, 0mnique conatu a commissis sibi gregibus arce . in damna-
277쪽
- 27 bilem igitur errorem impingerent et culpabili conniventia viderentur divinae legis infractionem ap-Probare, qui, ut aliquotiis contigisse Nobis relatum est, absurdo praetextu minuendi scandalum, animos leniendi, et ad . meliorem frugem alliciendi, ipsa civilium nuptiarum die, vel earum occasione, Pro contrahentium lamiliarum destinctis, juxta morem post licita et rata conjugia, Missam celebrarent. Musmodi enormem agendi rationem censuris ecclesiasticis plectendam , si, quod Deus avertat,
recurrerit, prohibemus et damnam M. SYNOD. Diinc ES. 1853, 1858. XL.
Matrimoniorum celebrationem quadragesimalitempore non intendimus permittere, nisi justa et gravi intercedente causa, Nobis in libello supplici exposita, iisque tantum diebus quibus dispensatione annua licitum est vesci carnibus. Quod si postera celebrationis die urgeat abstinentiae praeceptum, etiam extra quadragesimam, ac metuendum sit ne infringatur, Missam obitus, ut pii moris est, Pastores
celebrare abnuant. SYNOD. DicECES. 1853.
xLI. Unius diei intervallum quod intercedere debet inter ultimam proclamationem et matrimonii
278쪽
celebrationem, de integra subsequenti die intelligatur. SYNOD. DIAECES. 4856.
x LII. Pro solemni conjugum benedictione habeant Fabricae velum candidum speciale, ad alium ritum non inserviens. Illud deinceps duo tantum juvenes a latere viri elevatum teneant, et a latere mulieris duae tantum Puellae. SYNOD. DKEcES. 1856. xLIII. Prohibemus ne matrimonia celebrentur extra contrahentium parochiam, quin honestum et grave existat motivum, aut aliqua scandali vitandi causa. Delegandus tunc a proprio Pastore Sacerdos praemonebitur, et ejusdem consensus obtinendus erit antequam contracturi dimittantur. Quibus in casibus, nunqukm aut rarissime, designetur Urbs Episcopalis. SYNOD. Di EcEs. 4857. 1858.
279쪽
IN TIT. XII. STATUTORUM SYNODALIUM,
x LIV. Laudabilis est usus, post celebrationem VeSPerarum Festi omnium Sanctorum, pulsandi saepius campanas, ut sic invitati fideles sancta et salubri cogitatione pro defunctis exorent. Vetamus autem ne pulsentur tractu continuo, aut a pueris, vel iis quos Pastor ipse non designaverit. Campanarum deinceps quilibet pulsus quartam horae Partem non excedat, et ab altero unius horae intervallo distet,
ultimusque nunquam protrahatur ultra Octavam horam vespertinam. SYNOD. DILECES. 1858.
xLV.Cuilibet Ecclesiastico viro inhibetur ne de laudibus defuncti laici, sive in Ecclesia intra Missae et exequiarum celebrationem, sive in caemeterio, exactis etiam religiosis ritibus, orationem habeat. SYNOD. DicMEs. 1848.
280쪽
- 30 x LVI. Interdicuntur vexilla nigri coloris. SYNOD. Di cEs. 1850. x LVII. Nullum exhibeatur vexillum sacrum in defunctorum exequiis, ut alicubi factitatum reserunt in funere puellarum nubilium, et juvenum, addito cantu hymni Veni Creator, aut litaniarum Beatissimae Mariae Virginis. Approbatis standum est Caeremoniis, quae in Rituali libro traduntur; quaslibet alias prohibemus et interdicimus.
Ρarochis et Ecclesiarum Rectoribus universis sub onere conscientiae mandamus et praecipimus,
