장음표시 사용
81쪽
Scholarum Piarum Institutoris. 63 non commeatu solum, sed & donis alijs impertiret ; Abite, inquit, nam vestro itineri sufficiens annona non deerit. Profecti igitur ambo, cum meridie quiescere vellent, ad fontem diuerterunt: ubi stratum candidissimum linteum,duos panes, ac vini lagunculam inuenere . Qua de re Iosephus certior factus, sermonem ad omnes de habenda in Deum fiducia instituit:
idenque alijs aliquando narrauit , cum Diuina de Prouidentia loqueretur;factum assignans non suo merito,nec praedictioni quam fecerat;sed fidei, quam uterque iulorum habuerat,nihil haesitans. 6o Duo eius sodales,Genuenses, in Patriam regredi cupiebant. Abnuit Iosephus: sed aliquot Cardinalium rogatu coactus, eos abire permisit. Rectori tamen illius domus scripsit haec verba: Nostrates veniunt istuc, ubi vi tam finient cupropria voluntate: parere enim non dum in Ordine didicerunt. Comprobauit praedictionem euentus ; nam breui unus post
Oi Laurae Caietanc, nobili Matronae
82쪽
Romanae, quae anxie verebatur,ne filius in
bello interiret, facto animo dixit: Reuertetur incolumis, sed domi aeger obibit. Quod plane contigit. Eidenq; anno 1639. cli Francisco Biscia genero dubitati,quod feria secunda maioris hebdomadae in quendam Castellum peregre abiret, diserte praenuntiauit,amplius illum minime reuersurum . Nec Octiduum excesserat , tum correptus a poplexia, feria secunda . Dominicae Resurrectionis vivis excessit. Cum vero Bernardinus Biscia eius Nepos grauiter aegrotaret; a Bernardino Missorio, & Clemente Lanti Medicis depositus ruit. Sed Laura & eius filia Hortensi , adolescentuli Mater,Iosephum confestim
accersitum rogarunt, ut aegro sanitatem
coelitus impetraret.Qui illum Cruce muniit :& Diui Ioannis Euangelio recitato, valere dixit. Iamque deinde Medicis admirantibus, momento omnis illius aegritudo abacta discesserat. 6 a Sacerdos quida Drepanitanus Romae cum ageret, ut nescio quam in Patria Ecclesiasticam dign1tatem cosequeretur ,
83쪽
Scholarum piarum Insitatoris. 6smonitus per literas, fratrem suum grauiter aegrum esse, magnoque versari in vitae discrimine; verebatur ipse, ne Fratrein suum, & etiam facultates amitteret.Qua-obrem discedere iam Roma decreuerat.
Sed Iosephus iussit illi, ut bono animo etis et, nec nisi re peracta ex Vrbe discederet. Quibus verbis ille confirmatus Romae hς- sit, & obtinuit quod petebat; fratremque suum incolumem, in Patriam reuersus,inuenit.
63 Praedixit Sebastiano Pieruilano
molestias & iniurias, quas a fratre accepturus erat. Cui deinde, ob illatas iam ab eo contumelias, grauiter commoto ac moerenti, similiter fecit animum ; quod idem olim Frater, Nepotum actus intu rijs & insidijs, humillime ab eo veniam &opem efflagitassiet. Quae omnia, uti Iosephus dixerat, post Oetennium, euenerui. 64 Dominicus Emmanuel, ab externo
illo Visitatore facultate poposcit in qu da oppidii abeundi. Sed cum a Ioseph etiam veniam postulared; Vir Dei, Abi' bis, inquit, & continuo in morbum inci
84쪽
des: nec Romam reuersus inuenies :& nisi hic firme consistas,ex ordine egredieri . Perrexit Dominicus,aegrotauit,re-
dijtque post Iosephi obitum Romam. Sed
Panormum se conserens , ibi Religiosum Habitum exuit. 6s Anno 16 i . in Farano oppido Ducis Mutinensis , Franciscus S. Peregrini, qui diutina aegritudine laborauerat, pertaesus mali quod passus fuerat, & incommodi , quod domui atque sodalibus afferebat; scripsit ad Iosephum, quod si it
Deo videretur, atque sibi expediens foret ; cum eius venia, vita excedere peroptabat.Cui bona eius dispositione laetatus Pater, bene precatus est, mortemque vicinam praenuntiauit. Nec pollicitatio vana fuit: nam acceptis aeger literis, sacramenta Ecclesiae a P. Rectore petin, &excessit.
66 Eugenia Pauli de Humilitate tonsoris coniux, qui Patribus domus S. Pan taleonis inseruiebat; haud semel abortu passa, Iosepho se commendauit. Qui cum illam Cruce signasset .mno sis animo, im
85쪽
nSchaiarum Piarum Institutoris. 6 quit: non amplius scelum abiges, sed paries deinceps in lucem. Multosque dei de filios concepit, di foeticiter edidit. 6 Petro Poli Theatinum ordinem & Habitum postulanti, palam edixit, Dei voluntatem esse, ut e seculo non discede ret; quod si in Ordinem se reciperet,breui Habitum deberet exuere . Et ecce tibi germanus eius Frater vita decedes,' quinque filios filiasque deseruit ; quas ipse domi suae omnes excipere ,& educare coa ctus fuit. 68 Sacerdos quidam cum sine Iol phi facultate, sponte, Romam se contu lisset; antequam in Urbem pedem infer. rei ; misit qui ab eo veniam posceret.Cui Iosephus , Veniat, inquit; sed certo sciat. antequam domum perueniat, poenam inobedientie se daturum. Quod ille audiens in Vrbem intrauit: sed casu decidit ex iumento, quo vehebatur & crus illi muserandum in modum esse actum fuit. 69 Tres Sacerdotes . Iubilei anno , 364s. Genua Romam pergere optabant. Franciscus a Purificatione .. Petrus a NME a liuia
86쪽
63 De Gestis PIosephi a M.D. tiuitate, & Paulus quidam Mutinensis ;quibus Iosephus ita rescripsit: Veniant
Patres Petrus & Paulus: nami P. Franciscus, altero iubilei anno, incolumis erit,& Romanum iter habere poterit. Cum ergo tunc illi Romam profecti essent;breui deinde vivere desiere: sed cum Franciscus, qui quadragesimum tunc annum
inierat, diu illis superuixisset, insequenti Iubileo , Romanum iter arripiens , Iosephi praedictionem impleuit. o P. Iosephus Mansius e Congregatione Oratorij, vir doctus & ingenij monumentis illustris , cum sedente ad Clauum Vrbano , Parmenses milites ditione Ecclesiasticam occuparent, & haud leuo damnum agris inferrent,ac trepidare per multi de belli exitu viderentur; Iosepho retulit, quod nonnulli illud Abbatis Ioachimi ut vulgo creditur Vaticinium, Draco vorabit Apes, extimescebant.Quod vi Iosephus audiuit, vultu hilari respondit his verbis: Non ille quidem est Draco, de quo loquitur Ioachimus:breui omnia componentur . Praedictionemque
87쪽
Scholarum Harum Inuitutoris. ω comprobauit euentus. Nam intra pau. cos aliquot dies, P. Mansius, sublatis dissidijs, pacata omnia, & iam foedus inituin audiuit: & ut Pontifex Vrbanus exceti sit vigesima die Mensis Iulij; draconem fuisse illum animaduertit, qui exprimi solet in iconibus S.Martii ae . i , t 7s Cum vero Comitia, post Vrbani exitum, haberentur ; vox erupit, nescio
quem Cardinale in Pontifice electu fuisse Q lod vi Iosephoretatum fuit, constanti animo dixit: Non is, sed Ioannes Baptista Paphilius,erit Pontifex; ut euenit.Quaptu rimis ite Cardinalibus,aut alijs illustribus viris, du lecto decumberent, & aegritud,
ne laborarent; certo exitu mortem , aut recuperandam sanitatem praenuntiauiti. Idenque constat, quamplurimis, etiam
absentibus per literas indicasse. Nec semel liberos exoptantibus, prole promisit, qua susceperunt.Sed inter alia,quod adij-ciam , maiorem admiratione promeruit.
a Matthaeus Iudi schi, Canonicus Metropolitans Ecclesiae Ghinnensis ,iArchidiaconus Vlasdilaviensis in Pomer
88쪽
nia, audita Iosephi fama, ut de facie illum nosceret, Anno 1633, Mense Maio una cum Christophero Iucinshi,Posnaniae Arcis Praefecto , Regnique Polonias Senatore, sene quidem octogenario,Patauia venit, & deinde Lauretum.Cumque Comes ille, prae corporis imbecillitate &aegritudine progredi ulterius non val rei ; Matthaeus eius nomine Romam profectus ad Iosephum se contulit : quem humillime veneratus, Senatoris illius petitionem exposuit. Quippe cum ad Catholicam Fidem , una cum suis pagis de subditis,iam pridem venisset, & inuisus esuset Haereticis ; optabat ut filius, qui plures foeminas ex uxore susceperat, marem gigneret, qui ditionis haeres futurus esset,& eos populos in Fide Catholica conseruaret. Respondit Iosephus se peccatore
esse, nec tantae virtutis , ut ea impetrare
posset a Deo. Cognouit tamen Archidiaconus , ex ipso eius sermone, eius virtutem ac sanctitudinem; sentiebatque se plurimitin ab eius verbis intimh incendi.
Reditque postridie, nec eius humilitatem
89쪽
Schoiarum Harum Institutoris. 73 euicit. Tertio vero cum redijsset, rogassetque una cum . Alberto Grealicio Sa
cerdote Polono ; pollicitus est Iosephus , se se preces aliquot & disciplinas, ea prore , cum sodalibus habiturum. Reversoq; illi, uti iusserat, post tertium diem, pran dium Iosephus exhibuit, & dixit hςc ver iba: Nos pauperes & peccatores oraui, musi& Diuino Numini placuit vestras audire preces. Itaque Dei nomine , qui
confidentem neminem derelinquit, securos vos reddo, Christopherum non amplius aegrum esse: nec Laureti, sed Bonos.
niae degere : qui priusquam perueniat in Poloniam, certior fiet, quod filius ex co- iuge marem susceperit : si in Dei timore per si stet, alterum & tertium habiturus. Abijt Matthaeus , & incolumeris Christopherum Bononiae versantem inuenit: qui cum eo profectus inde Vene tias, ac Patauium, ut post exacta aestate iter resumeret, Septembri Mense nuntiuaccepit, quod Andreae filij uxor virilem sexum foeticissime iam pepererat:ediditq; progressu temporis , in lucem, alterum ci
90쪽
a De Cesis P.Iasubi a M.D. 3 Similiter eidem Archidiacono , Mathiae Lubienschi, Vladisiauiensis Epiastopi salutem commendanti, subiunxit e Ne dubites, bene valet: octoginta annos excedet :& Antistes erit permagnus in Ecclesia Dei. Fuit enim Archiepiscopus
Ghiennensis. Nec alia omnia exitu caruisse; idem Archidiaconus, qui fuit esum Vicarius Generalis, &quatuor ac viginti annos illi inseruiuit, iurato Romae, post Antistitis& Iosephi obitum, affirmauit. 4 De sua vero Congregatione Ιο- sephus haec olim diserte praenuntiabat: O quot laboribus , cladibus, & diu aerumnis exagitabitur Θ Diu libra discutietur;&hςrebit in puncto . Sed demum cessabunt aduersa: & suam Dominus, & B. Virgo Religionem proteget,& augescet. Multa
praestita ab eo mira narrantur : quorum
obiter ut nonnulla descripsimus, sic paucis alia ad ij ciemus. Et puero quidem, cui Magister, cum lautica illum percuteret , oculum eruit; Iosephus statim accurrens , oculum in propriam sedem manu restituit .