장음표시 사용
1쪽
3쪽
Quae super egenum et pauperem intelligit christiana
caritas nihil unquam antiquius habuit, quam ut iis potissimum opitularetur, qui morbo corporum simul et animorum laborantes opis maxime indigerent. Hinc vel ab Imperatoris Constantini temporibus inter alias hospitales domos , publica
valetudinaria condita sunt, obstupescente Mundo aegreque serentibus inanium deorum cultoribus, novum hoc humanitatis exemplum, quo Vana eorum Coarguebatur superstitio, Christum in terras invexisse. Plurima , procedente tempore, prae ter alia religionis et caritatis monumenta , extructa in Urbe fuerunt nosocomia , magnisque proVentibus aucta maxime a
Summis Pontificibus et a S. E. R. Cardinalibus , atque ita
singula aegrotantibus pauperibus recipiendis assignata, ut unusquisque , prout diVersa morbi natura requireret, curari diligentissime posset. Varia etiam Variarum nationum hominibus, qui in hanc urbem advenire solent, hospitia patuerunt, quae adversae eorum valetudini auxilia potissimum subministrarent.
Religiosi quoque ordines ab hac Apostolica Sede approbati
fuerunt, Congregationes ac Sodalitates institutae, ut cujusvis generis et conditionis Christiani vel ex voto, Vel sancta aemulatione incitati, moribundis expiandis consolandisque, languentibus assidendo , eosdemque reficiendo in publicis valetudinariis , veluti in quadam humilitatis et caritatis officina sese exercerent. Atque ut quae in Urbe Christianae religionis principe miseris hominibus beneficia comparabantur, ea latius disselandi atque in alias quoque civitates propagari facilius possent , quaedam nosOCOmia primaria, sive archiliOspitalia Constitui visum est, quorum scilicet ad normam alia simili sereratione alibi constituerentur , quibus communia forent ea religionis beneficia, quae tam egregiae caritati remunerandae a Pontificibus maximis impertita suissent.
4쪽
Quantam Vero Cladem exeunte saeculo XVIII haec tam praeclare Constituta acceperint ex teterrima illa rerum perturbatione nemo nostrum ignorat. Nonnulla ex minoribus valetudinariis direpta sunt, pleraque bonis expoliata , pessundata ubique piorum testatorum Voluntate. Anno 18ot Pius VII decessor noster in Nos beneficentissimus tantae rei componendae animum adjecerat, Sed externo milite urbem denuo occupante, valetudinaria ipSa n OVaS Vices subierunt, omnia ut in unum coalescerent sancitum est CiVili potestati subjecta , destinatique ab ea suerunt administratores, qui universae rei oeconomicae omnique Valetudinariorum ministerio praeessent. Recuperato iterum imperio anno I 814 praedictus decessor noster iterum in rem graVissimam studia contulit: Congregationi valetudinariis moderandis praepositae Antistitem ex Romana Curia praesecit , aliosque Ecclesiasticos viros addidit, bona , et quod ex
aerario suppeditabatur communiter administrari interim permisit: valetudinarium tamen ad S. Spiritus, cujus et bonorum et regiminis administratio ita est ampla ac difficilis, ut cum aliorum administratione conjungi non satis opportune posse Videatur, ad pristinum statum revocandum existimavit. Hoc enim
valetudinarium sane praecipuum , quod Innocentius ΙΙΙ condidit , magnisque proventibus ditavit, Sixtus IV pene collapsum restituit, ac splendidiore cultu ornavit, Benedictus XIV,
ac nostra etiam aetate Pius VI ampliaverunt, mirificam pauperum Virorum in urbe aegrotantium complectitur multitudinem , utpote quod omnibus sebriculoso morbo laborantibus recipiendis patet. Hic etiam propriis in locis et qui tabe conficiuntur, et qui saucii, et qui solertiore chirurgorum manu indigent curantur. Hic vel a saeculo duodecimo expositis insantibus excipiendis nutriendisque brephotrophium , iisdemque
grandiusculis alendis curo trophium est, et seminis etiam adulta aetate retinendis Coenobium: Hic amentibus quoque servandis aedes additae sunt. Felicis recordationis praedecessori nostro Leoni XII ea mens fuerat , ut in hoe ceterisque valetudinariis majoribus multa Constitueret, quae communi utilitati conducere arbitraretur , ideoque constitutione motu proprio edita die 3 Ianuarii anni I 826 omnium procurationem una administratione communiter geri Voluit, ut quid cuique congrueret expeditius dignosceretur, ac singula quam posset Opportunissime
5쪽
eonstituerentur; idque tandem perficeret, ut nullum esset in firmorum genus, Cui non Valetudinis perfugium aliquod patearet. Quae cum ille mortalitate interceptus perficere non potuerit , Nobis in animo est rem tanti momenti ea ratione
Componere , quam Communium Commodorum ratio requirere
Videatur, quaeque poSSit certa ac perpetua forma constabiliri. Itaque divini Numinis ope enixis precibus efflagitata, sus- fragiis exquisitis Ven. Fratrum nostrorum Cardinalium, quos expediendis potissimum negotiis a se l. rec. decessore nostro Leono XII non absolutis in consilium adlegimus , rationes uniuscujusque noso comit separatim administrari utilius et fructuosius posse cognovimus , ac ad pristinam sere procurationem reduci oportere; iis tamen adjectis quae prius deficere Videbantur. Iam vero praecipuum illud Valetudinarium ad S. Spiritus, adjunctaque receptacula , quae Supra memoraVimus, regi et procurari jussimus, prout iterum jubemus, per Canonicos Regulares, quorum ordo saeculo XΙΙΙ ineunte constitutus hoc sibi imposuit, ut aegrotis animae CorporiSque Salutem asserre omni studio eniteretur, quique sore Speramus ut Veterem illum caritatis ardorem Concipere denuo et augere velint in dies, quo conserre quoad possumus Vehementer optantes, in animo habemus aptas eorum officio ac temporum rationi regulas ipsis praescribere. Et quoniam hoc Archinoso-COmium est quaedam Veluti civitas, et perampla habet vectigalia tum rustica tum urbana, mensam quoque publicam nummariam pauperum beneficio prudentissimo consilio constitutam , ideo virum postulat et negotiorum expediendorum et legum ac juris peritissimum : ea propter sancimus ut ex Veteri more institutoque majorum aliquis Romanae Curiae Antistes et collegio Canonicorum moderando , et toti familiae regendae ac rationibus negotiisque dirigendis praesit veluti Magister Generalis et Abbas Commendatarius, derogantes praeSenti Coum
6titutione cuicumque juri per Pontificias quascumque litteras
a quolibet acquisito. . sHis ita constitutis ad alia primaria valetudinaria oculos animumque ConVertimus. Ea sunt numero quinque nihil enim immutatum suit in Xenodochio ad SSthae Trinitatis et Archi hospitalia nuncupantur. Valetudinarium dictum a SSmo Salvatore ad Sancta Sanctorum , . quod Ioannes CO'lonia a Card. S. E. R. saeculo XIII condidit, destinatumque
6쪽
nunc est recipiendis seminis sive acuto morbo, sive tabe , sive scorbulo , ut dicunt, aegrotantibus , Sive etiam chronico
morbo assectis. Valetudinarium ad S. Iacobi , quod Iacobus Colonia a Card. S. E. R. fundavit saeculo XIV , patetque
omnibus sive viris Sive seminiS, aut ibi detinendis, aut statis horis curandis , qui Vulnere , ut Cere , tumoribus , Ceterisque morbis extrinsecus laborant Vel insanabilibus, vel diuturnam chirurgorum Curationem exigentibus. Valetudinarium ad Beatae Virginis a Consolatione nuncupatae , quod ex tribus angustioribus in unum conjunctis plures Summi Pontifices loco ac reditibus auxerunt, quibuSCumque tum ex Vulnere , tum ex fractura, tum ex Contusione Vel ex luxatis membris, tu ui ex ambusto laborantibus, ac subitam curationem poscentibus tum Viris tum seminis recipiendis. Duo haec nosocomia eos quoque recipere debent, qui solertiorem chirurgorum operam desiderant, seminas praecipue, quae dissiciliori indigentes chirurgiae curatione in aliis publicis valetudinariis locum habere non possunt. Valetudinarium ad S. Gallicani a Benedicto XIII Pont. max. sundatum ad Omnes et foedos porrigine et scabie Corruptos Vel statis horis curandos , Vel si acuto morbo laborent, aut pueri sint , qui ex Pontis1ciae ditionis aliquo loco devenerint , retinendos alendosque ; ubi etiam seminae pauperes acuto et gravi morbo aegrotantes in Vicis transtiberinis, quae si ad Lateranum deserendae forent, nimio periculo obnoxiae Viderentur, admittuntur. Inter haec valetudinis perfugia locum denique habet hospitium primarium ad S. Rochi a Card. Antonio Maria Salviati institutum saeculo X I seminis praegnantibus, quibus adest
Partus , recipiendis, et per octo dies a partu sine mercede alendis: hic etiam quae plures menses antequam pariant USquoad finem puerperii consistere Volunt, certis sub conditioni bus , detinentur. Haec autem omnia publica valetudinaria , si una administratione gerantur, non satis consultum Videtur neque communi utilitati , neque rei ipsius diuturnitati. Itaque re mature perpensa Visum in Domino est aliter ea de re constituere : eoque Valetudinaria illa ad pristinam redigi rationem Volumus et mandamus , Congregationemque iis moderandis institutam abolemus. Quae tamen ab eadem Congregatione iuvaletudinariorum bonum invecta Sunt , ea Permauere Volu-
7쪽
mus ac salva consistere: idcirco quod infirmorum genus nunc unumquodque noso conatum amplectitur, ac supra indicavimus , nulla facta imminutione illud in posterum recipiat ;ac insuper decernimus , ut quicumque inopinato eventu ab aliquo nosocomio opem postulent sine ulla mercede curentur ; item quae alia instituta utiliter sunt, non immutentur. Sorores autem collegiatae in Valetudinario seminis recipiendis
ad Lateranum , tum etiam ad S. Gallicani , ubi tirocinium quoque ejus collegii est, pergant , Ut est earum institutum , seminas infirmas diligenter curare , ut sua agendi ratione Nobis ostendant quae ex hoc collegio in rem publicam proficiscantur utilitates quo fiat ut quid stabili sorma constituen
Interim quinque nosOcomiorum modo dictorum quis sit status quaeve indigentia jam perspectum est, ideoque unicuique sua bona restitui jubemus , reditusque ex aerario nostro quocunque titulo noso omiis ipsis assignatos , et hactenus incommune collatos ita distribui, ut singulorum indigentiae satis proVisum sit , prout commode fieri posse Cognovimus.
Habeat quaelibet ex his familiis Praesidem Antistitem aliquem
Romanae Curiae tum etiam duos Curatores , quorum alter ex sacerdotum, alter ex laicorum genere eligatur ; horum Vero prudentia et consilio Omnia regi debeant et administrari. Eorum erit providere ne aegrotis aliquid desit sive ad eos christianae doctrinae rudimenta edocendos , SiVe ad eOrum animos reficiendos consolandosque t qua de causa ea iterum sancimus, quae sel. ree. decessor noster Leo XII si1-Pradieta constitutione motu proprio edita capit. I set XXV Summo studio inculcavit ; nimirum ut non desint consessionibus excipiendis , morientium animis diligenter curandis et scientia et probitate praediti et caritatis studio inflammati sa- Cerdotes , quaeque superioribus temporibus constituta suerant de religiosorum ordinum viris per vices mittendis, qui infirmos religione instituant eorumque sacras consesSiones OxCipiant , diligentissime serventur , tum etiam ut omnia primamria Valetudinaria fruantur concessis alias privilegiis, et Parochorum jurisdictioni nullatenus subsint ; firma tamen maneant jura Cardinalis nostri in Urbe Vicarii, tum de Sacerdotibus ad consessiones excipiendas approbandis, tum de ce-
8쪽
teris, quae Tridentina Synodus et nostri decessores ad religiosos ordines eorumque Ecclesias quod spectat constituerunt.
Sed quoniam experientia ConStat reSpuere animorum medelam eos qui se negligi Videant, et suam valetudinem nullo studio curari, ideo nosocOmiorum Praesidibus et Curatoribus commendamus, ut de munditie, de alimentis, de medicorum et chirurgorum diligentia curam maximam gerant; loca ipsa, quoad fieri possit, meliora et salubriora in dies ex medicorum sententia fieri Curent. Studeant omni ratione ne in bonorum administratione aliqua aut fraus aut incuria alicujus detrimentum Vel minimum demandato sibi valetudinario insurrepossit. Commemorent omnibus, qui bona infirmorum utilitati
assignata administrant, quam grave judicium iis qui bona pauperum in sua Commoda conVertunt Comminatur Dominus, qui per Isaiam sic loquitur cap. 3. V. 14 Dominus ad judicium, oeniet cum senibus Postuli sui et Princ*ibus ejus: Dos enim de asti estis Vincam , et rastina pauperis in domo Destra α. Itaque res pauperum studiosius quam Suas curandas DoVerint, Tustiea atque urbana praedia in meliorem conditionem perdueere enitantur, CaVeant praesertim ne obtentu aedium resiciendarum, tum initis suo arbitratu locationibus, reditus et annuae pensiones in incerto sint, aut deficiant, quod sacile evitare poterunt, si aedes ipsas ad emphyleusin , idoneas tamen cautiones exigendo, dabunt: in omnibus autem contractibus ineundis, praesertim Vero in alienationibus, Canonica disciplina ad amussim servanda. Meminisse etiam debent Ρraesides et Curatores totius familiae sibi curam esse demandatam, ideoque de omnium tum famulorum tum alumnorum tum omnis generis administrorum moribus esse sibi dii ingenter inquirendum, et proVidendum, ut omnes honestam et christianam Vitam ducant, et si infirmorum aliquis de eorum negligentia conqueratur, Moderatores illum audire et rem cognoscere ne
graventur, Ecclesiastici dicto audientes cap. 4. V. I Cougre gationi Parvorum affabilem te facito Alumni autem in
arte salutari excolenda se se diligenter exerceant; eorum utilitati in valetudinariis pateat schola an atomica et Chirurgica, in qua earumdem artium praxin edOCeantur. Caveant summopere Praesides et Curatores ne praeposterosaVore numerum administrorum valetudinarii detrimento adaugeant, et si nunc superfluos invenerint, iis deficientibus ne
9쪽
succedatur obsistant: item provideant ut administri, qui rem
oeconomicam gerunt, CujuSmodi Sunt Vel ceconomus, Vel exactores, Vel ratiocinatores Summa religione munus suum obeant,
et in eos frequenter inquirant. Singulis familiis rationarium sit ex artis praescripto, rationumque index quotannis non ultra diem qui est pridie Kal. Apriles deseratur ad Praesidem et Curatores, qui omnia recognoscant, dein illum suo nomine subnotato , nisi aliquid reprehendendum invenerint, ad nos si e ad Successores nostros per Cardinalem adjutorem a negotiis publicis mittant ipso mense Aprili. In rationibus ita consciendis quidquid in bonis et reditibus mutationis evenerit, specialiter enunciandum praecipimus ac declarandum, tum etiam indicem adjiciendum, quo constet quidquid infirmorum Valetudinarium receperit, dimiserit, composuerit. Minister a rationibus ineunte anno nomina omnia, et solvendo statuta tempora Praesidi et Curatoribus patefaciat. Exactores autem pecuniam apud se retinere nolumus, sed sine ulla mora deponere in ea mensa publica quae designabitur, ac depositae pecuniae testem apocham , ut jam erat in more positum, exhibere, quo pecunia deinde per descripta mandata
Quemadmodum bona et reditus noso comit ad S. Spiritus jam separatim administrantur, ita alia quinque superius indicata nosocomia Kal. Ianuarii anni MDCCCXXX sua bona suosque reditus obtinebunt, ut in descriptis jussu nostro mandatis , quae ad singulorum valetudinariorum Praesides mitte u-tur ab dilecto filio Card. Proto diacono Iosepho Albanio adjutore nostro a negotiis publicis , cujus etiam erit nostri aerarii Praesecto praecipere quae facienda sit ab ipso aerario nostro persolvendarum pecuniarum distributio: interim vero attribuendam decernimus unicuique ex his quinque valetudinariis eam PeCuniae Summam, quae uni Versae familiae alendae et sumptibus saciendis usque ad exitum hujusce anni satis futura Videatur, cujus omnis ratio ab Antistite Curiae nostrae IOSepho Antonio Sala ab epistolis sacrae Congregationis Concilii Tridentini decretis interpretandis . qui Congregationi Valetudinariis moderandis a sel. rec. decessore nostro Leone XII institutae diligentissime praefuit, expedietur una Cum omnium Valetudinariorum Praesidibus per nos designatis , quibus etiam tradi debebunt scripturae , si quae sunt penes modo dictam
10쪽
extinctamque Congregationem ad Singula valetudinaria spectantes : quae Vero ad plurium DOSOCOmiorum causas atque jura respiciunt, ea diligenter conserVabuntur in tabulario no- socomit ad S. Iacobi, et Omnium nosocomiorum Praesidit, uscarum index mittatur. Si quae exorientur quaestiones ac dubia in separatione bonorum atque redituum totiusque hujusce negotii serie, Nobis definienda per memoratum Protodiaconum Card. Albanium proponantur. His ita constitutis, spes maxima nobis est omnes et qui praesunt et qui subsunt in nosOcomiis ita suo munere suncturOS , ut Sanctae caritatis aemulatione incitati et miserorum curam diligentissime gerentes in minimis illis pauperibus et dolentibus Regem regum et Dominum dominantium agnoscere videantur.
Non obstante quacumque dispositione Vel sanctione per sel. rec. Pium VII, et Leonem XII Romanos Pontifices Proe- deceSSOres nostros datis, praesertim vero Motu Proprio diei 3 Ianuarii I 826, ac non obstantibus Constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, nec non eorumdem NosOconomiorum , aliisve quibusvis etiam juramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis , Statutis , et Consuetudinibus , privilegiis quoque, indultis , et literis Apostolicis in
contrarium Praemissorum quomodolibet concessis , confirmatis et innOVatiS. Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de Verbo ad verbum insertis habentes , illis alias in suo robore permansuris , ad praemissorum essectum hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus , caeterisque Contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die a I Decembris I 829 Pontificatus nostri anno primo.