Frederici Ruyschii ... Opera omnia anatomicomedicochirurgica. Huc usque edita. Quorum elenchus pagina sequenti exhibetur. Cum figuris aeneis Epistola anatomica, problematica decima & sexta, ad virum illustrem Fredericum Ruyschium ... de viis abscondi

발행: 1727년

분량: 9페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

Vir III bis asque Celeberrime

Iraberis haud dubie, me, ne per nomen quidem cognitum Tibi, eo procedere audaciae, ut his literis in tuum conspectum vcnire audeam

Neque id Tibi immerito videbitur mirum, cum omnes illi, quos antecessores in hoc instituto habeo, Viri Experientissimi, Artis nostrae Doctores Candidatique, privata Tua informatione iam instituti fuerint, ad Quorum ingenii bonaeque indolis famam me haudquaquam accedere, mihi ipsi optime sum conscius. Ignosces tamen, Vir Clarissime, huic tanto meo desiderio, quo incensus, nihil magis in votis habeo , quari ut absens, cum mihi praesenti nondum licuerit, solidissima Tua in Re A. natomica insormatione frui queam, eamque his literis in me

convertendi nunc est animus.

Annus iam est, Sr quod excurrit, cum ingenii expoliendi causa, Mechanismum actionum vitalium explicare, secundum o timas, ac rationi minime consentaneas Philosophorum mode norum hypotheses, una vel altera disputatione in animum induxi.

Exhibui proinde iam illo tempore harum disputationum primam, de Principio Vitali, quam ea, qua par est, observantia Tibi hieonero, qua praecipua de illo Philosophorum dogmata recensiti, ac pro virium tenuitate illustravi. Instituti i tur mei ratio iam ducum postulasset, ut promissis meis satisfecissem, & struct

ram ori norum Mechanicam, indeque dependentem Mechanismum actionum vitalium, prout nunc ea omnia per Virorum eruditorum industriam patefaeta nobis sunt, brevibus exposuissem. Praeterquam autem, quod vario studiorum negotiorumque genere impeditus, animum ad id applicare haetenus non po-- tuerim, ohsteterunt etiam quam maxime dubia quaedam, circa structuram ipsam organorum vitae inservientium obvia, quae ani' mum meum hucusque ancipitem detinuerunt. Et quidem respiratio, licet organis peragatur pro voluntate mobilibus, inter aditones vitales primo mihi loco erit nominanda, cum ea sit prima hominis nati operatio, in Eo nunquam

A a plane

3쪽

EPISTOLA

plane a holeri s ne praelantaneo vitae rericulo queat, ac eius praeterea integritas ad vitam continuandam multum faciat. De eius autem, quem praestat, usu, uti varie inter Physicos discepta latum fuit; ita imprimis qualito exorta est, utrum particula aeris, per inspirationem intra pulmones recepti, transeat per pOros venae pulmonalis , intra ipsam spectantes, atque adeo impressione atque impetu immediato in liquidum venosum facto, motum ejusdem promoveat; an vero sola laterali vasorum sanguiferorum compressione, idem aer motum sanguinis, per venam pulmonalem ad cor redeuntis color vividior, maiori potius illius divisioni atque comminutioni, quam novae aeris accessioni adscribendus sit. Utrumque autem idonea admodum ratione coniungi posse existimo, cum duae causae sociae, quarum utraque sola ad efledium producendum apta est, inter se consentien-l S, ac in unum coni pirantes, eo fortius agant: modo id susti- cientibus experimentis evictum fuerit, dari huiusn odi poros, intra venam pulmonalem hiantes, qui in statu maXime naturali, ab saue violenta per innationes iniectionesque distensione, ali- uuia acris ex pulmonum vesiculis in sanguinem admittere possint. Quicquid sit, sive mediate, sive immediate, sive utroque modo sanguinis divisionem adjuvet aer, hoc ipso tamen non solum circulationi per pulmones, sed universo circulo vitali per totum

corpus praeesse videtur.

Circuitus deinde sanguinis vitalis, uti aequali prorsus, ac nulla letius interrupta pressione, per universi corporis vasa Organa que viget, ita admiratione dignum omnino est, eius, tanquam principii cuiusdam universalis beneficio, varios ac plane hele rogeneos in diversis visceribus succos secerni. Cujus rei fundamentum, Posthabitis iis, quae de animabus, spiriti hus, facultatibus , suctionibus, sermentationibus, & praecipitationibus proserri solent, unice in determinata, ac liquori secernendo proportionata tubulorum configuratione, ingeniose admodum ab hodiernis Mechanico Physicis collocatur. De eo tamen nondum Convenit inter eos, an sola diametri inporis diversitas huic separationi explicandae iuniciat, ita ut pro huius exiguitate, subtilioribus transitus pateat, crassioribus vero interdicaturr an Praeter hanc concurrat etiam figura osculorum, quoad superficiem interiorem, angulo, & latera distincta, qua non nisi eiusdem figurae particulae tubulos illos intrare queant. De

4쪽

Denique cum certum omnino sit, non solo sanguinis motu , sed huius atque liquidi nervorum aequali presura ac aequilibrio, motationes corporis nostri peragi, ratio reddenda vidctur, quamobrem ab his duobus principiis, aqualiter prementibus, actionestam diversae oriantur, quarum quadam absque praevia mentis cogitatione, & contra Voluntatem, sine omni intervallo durant, quaedam autem a nutu nostro pendent, quaedam tandem medio quasi loco existunt, ita ut quidem Per naturam, nobis cogitantibus, continuentur. a nolira tamen Voluntate accelerari quo

dammodo ac suspendi possit. Clarissimus WiLLISIUS 'γdistincta distinctis motionibus principia praeficit, ita quidem ut

cerebrum, per nervos peculiares, astundat succum suum organis, pro voluntate mobilibus, cerebellum autem activas reddat partes continuo movendas: utrumque autem vires suas coniungat in organis, partim Voluntariae, partim involuntariae motioni inservientibus. Consentiunt cum Wi l SD Viri celeberta

BOHNIUS aliique complures, suamque sententiam experimento confirmant, dum canis Vivi crant O .aperto, & cerebro discista, actiones voluntarias aboleri, inVoluntarias vero durare perhibent: cum e contrario cerebello laesa, hae in momento desinant. De cuius experimenti Veritate, cum neque Virorum tantorum auctoritas fide dignissima, neque ipsa ratio dubia tare permittat; praeterea admodum probabile sit, diversas cere bri provincias distinetum quoque usum habere; nec non ipse nervorum e cerebro egressus consentiat, libenter huic sententia subscribo: non tamen neglecta organorum ipsorum constructio. ne, cum illa quae pro voluntate moventur, musculis instrueta sint, in distinctas regiones tendentibus, reliqua vero, continuo motu gaudentia hoc musculorum apparatu careant. Quandoquidem autem multae adhuc dissicultates, circa fibrillarum ne vos constituentium origines, occurrunt, ex Te, Vir Amplis fime, scire cupio, quisnam sit verus nervorum singulorum or-

5쪽

tus, non tam quoad funiculos ipsos, quam fibras easdem com 'ponentes.

Trium horum dubiorum solutionem, utut vel ex viva Praeceptorum meorum informatione accipere, vel G eruditissimis tum quorundam Anatomicorum recentiorum scriptis tum praecipue egregiis Tuis, Vir Celeberrime, inventis ac praeparationibus, quas contignatas Orbi erudito communicasti, haurire potuissem : Non potui tamen non eorum explicationem his liateris abs Te petere, partim ut Tibi quodammodo innotescerem, ac Tuam mihi benevolentiam conciliarem , antequam ipse ad Te venirem: partim ut maiori cum animi certitudine. organorum vitalium constructionem actionemque mechanicam, Tua fretus auctoritate, in rebus Anatomicis praecipua, consignare queam. Tibi enim soli, si ulli unquam, extremitates vasorum, ad minimum quorundam, ac Pororum figurae, propter assiduas liquorum iniectiones, ac curiosissimas viscerum praeparationes, intueri concestim fuit, ut adeo Tibi in iis, quae Te vidiste confiteris, maxima fides adhibenda sit. Neque tamen huic meo singulari desiderio satisfecissem, nisi excitatus admonitione Celenerrimi BKRGERI, Collegae atque Amici Parentis mei conjunctissimi, ac Patroni non minus, quam Praecept ris mei maximopere suspiciendi. Hunc Virum, mihi colendum, Te in sinu admodum fovere, cum me non omnino sugiat, per Illum Tuam me gratiam ac benevolentiam acquisiturum, nullus dubito. Quamobrem vehementer etiam atque etiam abs Te to atque contendo, meae cupiditati tantum des, & vel tribus

saltem verbis, Tuam de his dubiis sententiam scire me permittas. Facies hoc ipso rem . non solum mihi, sed universo orbi erudito gratissimam, ac Tanto Viro dignam. Ego vero non solum animo absens, sed occasione data prAens, verbis gratias Ti, bi agam maximas, & semper permanebo

Amptissimi ni nominis

cauor a tauus atque perpetuus, Vicemb. id oses.

Vitembergae Die X. Calend AugusM. Dcta VIII.

Medicinae Sti

6쪽

RESPONSIO,

Ad Virum Docti reum

M. ABRAHAMUM VATERUM.

M time Studissem eruditi mam

IN EPISTOLAM ANHOMICO - PROBLEMATICAM

DECIMAM & SEXTAM

De Viis abstonditis Pulmomim quibus aer , respirando re .ceptus, in sanguinem penetrat; nec non de Vasorum secretortorum structura Mechanica, & de fibrillorum nervorum in Cerebro principiis.

M. ABRAHAMO VATERO

S. P. D. Vae mihi in Epistola tua Anatomica, Problematica proposuisti, tanti sunt ponderis & tam recondita, ut ne inigenia quidem acutissima hactenus suffecerint adula enucleanda; itaque Credere noli, me illos nodos plane soluturum esse, praesertim cum illa oculorum aciem fugiant &autoptic idemonstrari non possint, & hinc non inepte abs te abscondita dicantur : tentabo tamen, quantum potero, aliquam his lucem aflun dere, & quae mea sit lamentia, lubens communicabo. Itaquσ

7쪽

Itaque quod i . Problema attinet, st: quae sint viae absum ditae per quas aer respirando receptus, in Sanguinem penetret. Resp. Aerum per Pulmonem sanguini immisceri, in totum negari quidem non polla, sed omnem aerem, quo sanguis i .pletur, deferri per Pulmonem in sanguanem salvo aliorum judicio) affirmare non ausim, cum Viae ad sani, quae non minus aptae natae sint, ad illud praestandum, de quibus infra. Aerem per Bronchiorum extremitates capillares in inspirati ne comprimi in membranosas&vesicularcs cellulas, Pulmonem maxima parte constituentes, vel lippis ac tonsoribus notum. Omnes membranas corporis nostri latice seroso irrorari certum esse existimo, non autem praetensarum Glandularum Malpichii& Stenonis ope, quas nemo demonstrare potest: illud autem extremis arteriolis, tomenti instar, tenuibus, adscribendum esse

censeo.

Aerem facile misceri cum liquore aquoso, quis negabiti praesertim cum nihil notius, quam auod aer in laticem aquosum, &hic denuo calore in aerem reduci possit. 'asa lymphatica non solum, verum etiam venularum eXtremitates porosas este, illorumque poros esse recipientes & admittentes, ex sanguinis circulatione & artificiosa vasorum mea repletione, satis superque constare mihi videtur. Hisce positis, existimo, aerem per Pulmonis Bronchia indictas membranaceas cellulas vesiculares, compressum, Mus. culorum thoracis & diaphragmatis ope, illic tandem combinari & misceri, cum latice aquoso aut seroso, per ultimas extremitates roris instar in dictas cellulas effuso. Serositatem sanguinis cum aere ita commixtam, tandem ab extremis ramusculis Venarum, ut & Lymphaticorum vasorum absorberi & in sanguinem deserri, puto. Dixi superius omnes corporis nostri membranas continuo irr rari latice sero , ex Arteriarum extremis oriundo: illud autem confirmat replendi methodus mea nova, qui luculentissime in meis praeparatis exhibeo & demonstro ceraceam materiam ex ultimis omnino extremitatibus arteriolarum roris instar ita e

fundi, ut objecta summa rubedine sint perfusa, idque sine ullaeXtraVasatione praeternaturali.

Si quis ejusmodi objecta domi meae perlustraverit, sive armatis p

8쪽

tis, sive inermibus oculis, facile in sententiam meam descender, nam clare videri potest dicta ceracea materia, quae fumi aut roris instar ex poris emittentibus eXitum tibi quaesivit, quemadmodum sanguinis chylo serositas ut ita loquar in homine vivo. Interim, Vir Solertissime, credere non possum aliquem offensurum esse ad illum lapidem, χ: quod statuerim in ultimis omnino extremitatibus Arteriolarum, loco sanguinis ruhri in statu persectiore&sano, laticem Chylo serosum hospitari; illud enim satis superaue conitat in cute & aliis corporis partibus: sanguis

enim rubedinem exuit, antequam viam ad ultimum extremum absolverita Cum autem tantum acris per Pulmonem introducti non sum. Ciat ad vitam sustentandam, existimo, alias haud minus aptas reperiri vias, pro sanguinis aditu in sanguinem, sic: poros cu-taneos admittentes, talesque extitere aeque ac emittentes. .

Hoc luculenter constat ex Mercurio & Cantharidum applicatione super cutem, per hosce, aeris aditus in corpus nostrum non minus denegatur, quam Mercurio aut Cantharidibus: eoque introducto per aeris ambientis compressionem, miscetur cum serostate, qua perfusae sunt, ut supra dixi. partes inte-xiores , quae milcela tandem absorbetur ab extremis venulis

S Vasis Lymphaticis,

In ita tu sano & perfectiore, tantum, quantum requiritur ae- iis , in sanguinem desertur; non raro tamen contingit malIam sania guinea in obrui a nimia acris copia, quemadmodum saepius fit in iis, qui subito e medio tolluntur, sicuti Observavi in muliere, quae subito ultimum diem Obierat, ejusque cadaver cultro Anatomico subjeceram; quid fili aperto 4horace, Cor 1lu- pendae erat magnitudinis, ab aere, quo plenum erat, absque

ullo sere sanguine, id quod palam factum cuspide cultellii ea enim adacta tam subito lublidebat Cor, ac Vesica aere repleta, & cuspide cultelli attacta Talem affectum lethalcin fieri existimo, a nimia aeris coasia, quae in corde locupletata & copulata sanguinis aditum in Cor praepedivit. Quod ad iliri. Problema attinet, st: de forum secretoriorum 'ue Iura mechanica: cum illud multum molestiae hactenus at tulerit, & nondum mihi ea in re suis sacere potuerim, sicco

li pede

9쪽

46 RESPONSIO FREDERICI RUYSCHII.

pede transire cogor, donec Mammarum, Parastatarum &c Vasa luculentius perscrutatus fuero. Relictis illis , ad IlIN. me conferam, st: de Fibriliarum ner-vearum in Orebro principiis. Hasce fibrillas originem habere existimo ex tractibus medullaribus Medullae oblongatae, idque principio subtilissimo, praesertim circa Nucham, membranula Arachnoidea obductae. e qua membrana tamen non proVeniunt, uti Cl. Blasius, ejusque sectatores statuerunt; nam hi tractus medullares, antequam Medullam relinquunt, & nondum Nervorum nomine appellantur, non sine artificiosa encheyresi in conspectum producuntur, ea propter illos, ne unquam quidem ab aliis vidi demon. stratos in subjecto ipso : imo, quid concludendum sit ex illorum figuris, aliis judicandum relinquo; quicquid ego hac de re delineandum curavi, demonstro & objecta ipsa reservo. In Fig. Epili. 2. Tab. I s. Analom. Problem. XII delineandam portionem Medullae oblongatae cum suis tractibus longitudinalibus, & hisce substratis orbicularibus. Qui veram notitiam hujus rei satagit, monendus est, ne coquat Cerebrum, sed retineat in statu naturali, sicuti ego facio & reservo, ita ut vitae speciem reserat, tantum nonnihil indurando per liquorem Convenientem. Rejiciendum quoque, Quod nonnulli faciunt, qui post indurationem in segmenta at iis distringunt Cerebrum, quo facto, 1lriae apparent, sicut in caseo non admodum indurato,& in partes dilacerato, easque nobis Obtrudere conantur protractibus Cerebri.

Hillae Vale, Doctissime Vir, meque amare pergito.

in Musaeo. d. IO. De cemb. IIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION