De laudibus B. Agnetis Politianae virginis ex familia S. Dominici. Oratio. Bernardini Stephonii Sabini presb. ex Societate iesu habita ad Cardinales, in templo B. Mariae Virginis supra Mineruam, ..

발행: 1612년

분량: 186페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

mὸ bellicoms . Nee,ut adsolet,lem re cum paucis seductus in partes: sed

unus aeque diuisus in omnes considerate singulis libera salutationum,ac deductionum tempora deferebat, sic, rerum,ut militarium usiimex ijs ipse re posceret. Ita cum unicuique diligentiam redderet, innocentiam ex omnibus vindicabat,ac se reseruabat sibi: sacrorum quoque praesulum obseruantiae deditus urbana togatae seruitutis ossicia non indiligenter, & moderatione quadam obibat: magis adeo non ut omitteret: quam ut anxie non omissi se videretur : cum & meliorum reue- . rcntiam nullis adulationibus contaminaret: & ad potentiorum limina, quod dissicillimum est, obsequentem veritatem adduceret; nec exueret libertatε.

Nihil illi quaestuosummihil praeter honestatem admirandum. Nec ambitio falsum illum fieri subegite magisque vultum, ut ille ait, quam animum bo num habere. Satis illi magnum meri- . tum stipendium erat: si cum principibus diligentem operam dependisset: ip- Te fidem in conscientiam reciperet a se nullam ossicij partem fuisse praeteri tam . Auream illam vestri. Demosth

122쪽

los nis voce animo combiberat: conscivia..tiam virtuti satis amplum Theatrum esse : gratuitanaque probitatem omni mercede potiorem . Sunt , qui militaribus ingenijs ferociae plurimum, moderationis minimum inesse credant.

Opinioni plerumque non incredibili locum gregalium militum intemperas consuetudo dedit In Flaminio discreta nidieijs consulta sententijs, finita

temporibus haec erant. In conflictu ferociam, in victoria modestiam usurpabat: in cognoscendo diligentiam : in deliberando consilium r cotulantiam in agendo . Vultus, in adueisis rebus idem,non secus i atque in secundis , Eadem consuetud sterum e Rnimi tenor adem; ac per perims ordo vitae. Curarutantummodo vices remissionumquΘ .

diuisae. Militum conuenientibus,& liatibus aesti mandis grauitatem, intentionem, severitatem, saepius misericordia commodabat . Ut ossicio sati fecissit, posita potestatis persona comitatem, modestiam, facilitatemque repetebat.

Haec indita naturae bona : superiora onecessitas temporum eircumdederat.

Nec illi,quod usu rarissimum , aut alsectoritatem clemetia diminuit: aut es

123쪽

rosinentiam decerpsit auctoritas.Pecunii, quam nemo sapiens concupiuerit, ambiguum , an aspernaretur fastidiosius; an magnis centius erogaret. Iam fidem maritalis thori nunquam temeratam e certos e casto coniugio liberos : an inum pudoris custodia septum : arctu . Contentam , constrictamque licentiam .voluptatum : sensus denique libidinu nucios libere vagari nunquam permis--ssim referro r alijs in medio vulgaris honestatis officio magnum: in tanto viro caeterarum sucrit iniuria virtutu. Vtinam , quam ille caeteras animi l bos, tam iracundiam, habui stet in pote--state : virum omnibus laudibus cumulatissimum haberemus . Eius tΘm in i m. rouisum impetum non inexorabilis placabilitas M'lliebat. Et quoniam

subito erumpentem anteuenire consilio non poterat : quam citissima poe- . nitentia reuocatum intra praescriptum

redire cogebat. Ignostendum & hunc dices, si cogitaueris hunc ipsum multis,atque praestantibus viris commulie cum Flaminio suisset nobilissimo'.

. Philosophos , inque ijs Aristoteli Philosophorum facile principem im

:. heroicis laudibus iracu am inter vir. tutis

124쪽

tutis instrumenta numerantem . Scio non nullis Flaminu suauissimum ingenium attentius considerantibus mirum videri: qui fieri potuerit,ut tantus in eo, tamque pertinax impetus gloriae. militaris exarserit: hoc praesertim statu reruin quo Roma Christi virtute felix, & diuturno silentio bellorum desueta maiorum triumphis se se per tot annos in Italiae tranquillitate

composuit. Qiyid nisi quoniam huc

eum temporum disciplina non impulit, natura deduxit λ Enim vero quod in Dorienses a Polycrate iocose dictu accepimus : idem in Romanos homines non absurde conferri potest, ut enim Dorios, a quibus canendi Dori- icum artificium, & repertum,& nominatum est : Polycrates dicere solebat: omnes quide nasci muscos : nisi quid eorum obstrepat auribus , ut naturae vocom, ac se potissimum ipsi exaudire non possint: itidem Romanum propagatione generis bonum militiae gigni dicimus, nisi suapte sponte sic imturus alienis protinus artibus occupe- turd ut naturae disciplina reclamet.

Vel quod is est Latini Caeli tractus, & lplaga mundi et ea Romae positio,Mq sedes et

125쪽

I II sedes: caeteraque naturassium hecem. ludo causiarum , unde genitalis duci - tur origo xitae : ut vitalem ex i)s spiaritum haurientibus, illiuscemodi vim sanguinis, ac pabulum animale sortitis indita simul seminae praestantis animi flammam laudis avide corripiant , facillimeque excitentur ad aemulatione

operum ad speciem gloriosi labo. ris : vel quod ab inclinabilis Vibis satus , atque Ortus gentis ex parte Ma tius est paternus et ex parte durum a stirpe Lacede moniorum , ac Sabinoru maternum genus, ijs connubijs Alba- notum sanguini permixtum proditur: . quibus sponsalia rapinae dederint: nur ptialia tumultus: generos iniuria: vin Ν uicta soceros: procreationem arma r ' . . victoriae foedus. : aeternitatem exi ijsdei nitijs continens diuturna cum strage regnorum usurpata selicitas. Huc adcedit temporum testis,& nuncia vetustati si historia Romanorum' ad multo ' maximam partem inemori consulens. tum, carmina nobilium Poetarum de

Quirini populi triumphis decantata

vulgo. tum caetera litterarum immortalia monumenta maiorum vestrorum ,

instripta victorijs. Hqc quoque pru

126쪽

stinae gloriae bustum: hic vetustatis nodum cuanescentis aspectus: haec in disiectis male sibi superstitis antiquae famae reliqui; s sepulcralis imago magnis veterum nominibus, ac trophinis insignita passim nonnullum ad imitatione generis in magnis ingenijs -- mentum habet . Nec sane parum esse

. dixerim , quicquid illud idemum est, quod e parietinis siste prioris Urbis

intermortuae cicatricibus , atque eπ hoe semisepulto Romae cadauere ge-- nerosum quiddam ,&quasi bellicum spirat. Quamuis enim in alto puluere victoriarum illa late resonans flam- . 'ma consederit e victorum tamen me. moria Horum ian e triumphorum

Eoniecta, nec dum extincta, si paululii .gitetur, intermicat; ac quodam quasi vapore fugientis gloriae recalescit cinis. Vt quo te cunque conuerteris. ex hisce monumentis praeclara rerum . memorabilium oculis obiecta species, obuersetur animis et quas te quotidie maiorum tuoriim propemodum voci bus appelleDr ac velut ardentibus taedis,& dormientem excitet, nec patia' tur eonsistere vigilantem. Haec omnibus vulgo proposita tantam in quo

127쪽

que vim habent ad studium armorumr quantum is a caeteris cutis vacuus impctum itatune sequi potest : ut poste-trorum consilium maiorum ingenio net repugnet. Flaminium qisidem ut de ἀmc ii strauimus, integrum adhuc ad 4lescentulum, nullisque rerum alienaruoccupationibus impeditum, eundem que magnis corporis,maioribus ani

viribus praeditum , & quod caput est, domui pudice semper a Parἔtibus eduiactum ac liberaliter habitum: vel ex ipso litterario ludo pugnas , & castra

meditantem; ea,praeter haec incitare e-ta priscae virtutis, excepis aetas : quae memoriae nostrae proxima Gallorum Hispanorumque ccrtamina super imperio consequuta n oh paucis tum - abundabat virorum fortium vel opibus vel exemplis . Haerebant in oculis illa praeclara Romani nominis lumina, ouae ne nunc quidem post occastim sillustrare posteros desierunt: M. Anto nius Columna,Octauius Pater, AlcXa.der filius Famelij r Paulus Vrsinus,S foretia sanctae Florae sortissimi Principeriantiquitate generis, rerum gestarum fama veterum cuilibet comparadi. aris ubique sermonibus virtuti consitis

128쪽

65s fama eelebrabat Sabellios,Caesios, Vitellios,Caesarinos,omni bellica gloria praestantes . Ipse Ciuium illustriu, ut quisque fortissimus habebatur,consuetudinem appetebat maxime Comi intes obseritabat e colebat Maximos rQncijs amicissimus erat: Capisucchissamiliarissimill utebatur . Neque deis*iciebantur externi. Laudabat Sirmatos et Corneas mirabatur et Uicecomi- . tes norat: Aragonios non ignorabat:

Balleoneos, Aurias, Piccminos, Cuia ones, Guisios, Maluos Copiarum duces aetate superiores, ipse sulpar a dierat Italiae recentissimis, qua factio. nibus, qua cladibus inclytos magnum ad posteros nomen sibi quaesiuis is belligerando . Horum Flaminius tot

tantorumque ducum , & ciuium nunc inflammatus exemplis, nunc adhortationibus excitatus, & naturae ductum, & patriae vocem haud grauate secutus est,& auspicium virtutis,& omen aetatis. Et illi quidem bellandi studium

natura, Ciuitas exemplum , disciplina virtutem dedit; materiam audacia perditorum: oportunitatem religio, felicitatem Deus. Militiae delectus est aetate militari non dum annum duode

129쪽

urgesimum ingressius: ipsso primum it uita parente Mario Delphinio frugalissimo viro: tum vix consentierio postremo etiam cohortante , postea a

quan optimae filij naturae virtutem, &fesicitatem n5 defuisse vidit: qua tem pestate communibus opibus,auspicijs que Romanorum, venetum,Hyspano, rumque cum Selymo Turcarum Tyranno in Ambracio sinu Classe eerta

tum est. Maritima rudimenta terrestre continuo; incrementum excepit Beiagicum, Germanicum, Illyricum, Pan nonicum interuallis,atque inducijs arimorum domum Italiae voce reuocatus exteris ornamentis non ignobilia decora domesticae virtutis adiecit . yro- uiriniarum incendia restincta r latrocinia non semel,nec sano magnis labori bus oppressa: perduelles excisos:oblatam oopidis lucem: recuperatam qui tem . Haec a me ' de tanto viro non is oratorie dici: non amicorum gratiare

sed verae Flaminu virtuti dari: facile

constituet, qui cogitatione recordari

volet: quibus illa publicis decorata

muneribus r quibus summorum Pontificum fuerit cohonestata iudieijs: luibus potentissimorum Regum testimo-

130쪽

r εnijs commendata: quibus omni iiii, d laudata praeconijs . Henrici quidem asquarti Gallorum opulentissimi Regis, ut hunc virum ommultis potissimum nominem,singulare ide Flaminia virtu, te iudicium,& verisinium videtur, &fertur iὲ primis . Venerat Lutetram. Parisiorum ad Regem Clemetis Octaui Pontificis auctoritate Petrus A ldobrandinti s Cardinalis de pace legaeus . Ad amplitudinem , ac speciemra honestae deductionis Flaminium habe. bat in comitatu Regi de nomine iam . pridem, ac de vultu notissimum. Eam, adeo notitiam, quam extremam bene uolentiae lineam esse dicunt e vicini- , late Boleici tumultus fuisse reor. Nam neu ue Belgio finitimλ Gallia , nequabillicos stimus Rex Proxime magna cum laude Flaminium, pcrdiu aepugnantem ignorare debuit. Redeo ad Legatum . E primo statim congrcssu post publica legationis verba , cum toculos ad a stantem coronam circum. tulisset forte Flaminium in c tu no. bilium Henricus videt . 3gnitum no mine compellat . . Et e mirer arridens vi humanissimus est , ac talium vir

rum cupidissimus . Hem quid ta eminquit

SEARCH

MENU NAVIGATION