Abrahami Gorlaei antverpiani Dactyliothecae, seu, Annulorum sigillarium quorum apud priscos tam Graecos quam Romanos usus, ex ferro, aere, argento & auro promptuarii pars prima[-secunda] : collectis aliunde & ineditis & editis annulorum figuris aucti

발행: 1695년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

tioris sertunae a tenuioris conditionis hominibus distingui se cupiebant, quamvis, uti diximus, primi Anuli rudiores & ex sim

plici metallo extiterint , argumentum tamen erant opum splendidioris fortunae postea cum gemmae addi caepere, haec vera luxuria aestimata gloria digito urbis aut fundi gestare pretiuis, nec scio an in ullo magis peccatum magnitudine pretii, ut non immerito exclamaverit Plinius Pessimum vita scelus fecit qui ch. Anulum aureum primus induit digitis proximum huic qui primus C p ex auro denarium signavit, quod ipsum latet auctore incerto. Hisce initiis coepit auctoritas in tantum amorem elata ut Polycrati Samio Tyranno felicitatis suae quam nimiam fatebatur esse i pse satis piamenti in unius Anuli voluntario damno videretur, planeque cibunde ab invidia ejus se redimi putaret, si hoc unum doluisset Assiduo ergo gaudio lassus, prosectus navigio in altum Anulum mersit: at illum piscis eximia magnitudine regi natus in culinam domini rursus fortuna insidiantis manu reddidit. Sar donychem hanc gemmam fuisse ait Plinius, ostensumque si libet credere, adhuc suo tempore Romae in Concordiae delubro cor nu aureo Augustae dono inclusum Herodotus tamen cilii Smaragdum fuisse asserunt. Inter Caepionem MDrusum ex Anulo in auctione venali inimicitiae coepere, unde, pudendum dic tu, ori go Socialis belli Mexitia rerum Nonii Senatoris Anulus xx mili.

Sestertium aestimatus, nonne patrono suo caussa proscriptionis&exitii suit Postremum tanta Romanorum in hoc gestamine vesania fuit, ut Antili ad anni tempora commutarentur eoque luxus perventum ut leviores aestate, ponderosiores hyeme gestarentur. Quo spectat illud Iuvenalis.

Ventilet astipuin digitis sudantibus aurum. Sat. I. Proh rerum dominos gentemque togatami quorum majoribus

interdiuin noctu scutis ponderosissimisque armis gravare grave non fuit, iis scilicet molestum erat solidiores aestate induere Anu los. Elagabalus Princeps ad omnia foeda natus, cottidie novis digitos onerabat Anulis, quosque pridie gestarat, postridie rursus sumere dedignabatur profligatae vkae homo. Sed haec perditae luxuriae vestigia. Verum enimvero quantumvis ad ornatum luxusque ostentationem primum adinventos libenter fateamur Anu-

52쪽

los, originemque concedamus pudendam factum tamen deinceps ut ad honestiores usus translati stat, signandi dico munus: quam etiam unicam inveniendi Anuli caussam apud Macrobium assignat Attejus Capito Anulis vero signare esse antiquissimi instituti ex plurimis Sacrae Scripturae locis doceri posset, praecipue ex Geneseos Cap. 38. 18. ubi vox Hebraica cholam, hoc est sigillum, pro Anulo sigillari a Moyse usurpatur. Et Exodi 2 8. II. item Exodi so. 6. q. idem Moyses meminit sigillorum aemmarum sculptarum inter ornamenta summi Sacerdotis. Isabel 3. Reg. praeterea Achab Samariae Regis uxor literas quibus Naboth inju-χI occidi jubcbatur, regio sigillo obsignasse legitur Romani

ab exteris acceptum hunc Anulis signandi ritum, tam avide amplexi sint , ut non solum in Epistolis ultro citroque mittendis, aut rebus pretiosis condendis uterentur, quin etiam cibos de potus hac ratione a rapina vindicarent, clavesque etiam ipsas signarent. Certe matronam quod loculos, in quibus erant claves cellae vinariae, resignas et, a suis inedia mori coaetam inter vetera exempla legimus. Hinc Sc illud Comici: Omnes relevi serias scriptitque M. Tullius matrem suam lagenas etiam inanes obsignare soli tam uisie, ne dicerentur inanes aliqua fuisse quae furtim essent exsiccatae. Anulo testamenta subsignabantur , poterantque Omnes testes uno anulo id facere, idemque quando non erat arra velocior , ad sponsiones exiliebat. AEgyptiorum Sacerdotibus nullum animal licebat attingere quod sacro sigillo non suisset notatum. In Lemno insula Sacerdos Dianae Rubricam terram ex antro quodam effossam , caprinoque sanguine subactam, caprae imagine in Antilo expressa signabat, nec aliter genui exponebatur unde Lutum hoc σψρο , quasi dicas signaculum , vocarunt Graeci. Erant itaque olim , sicut&hodie Anuli fidei&voluntatis nosti et symbola, mentis secreta fidi indices: unde Alexander Magnus Anulo Hephaestionis ori indito silentium illi hac ratione imperasse legitur, ne scilicet, quas illi monstrarat litteras, alicui vulgaret. In fideis amoris conjugalis signum sponsus I de cultu sponsae olim mittebat Anulum , quem pronubum appellat Tertul- r manus , nec teste Isidoro Hispalensi, foemina utebantur aliis A-0m,l nulis, quam quos virgini sponsus miserat, neque amplius quam binOS

53쪽

binos aureos se digitis habere solebant. Quod in primis nuptiis,

idem ait, Anulus a sponso sponsa datur, fit nimirum vel propter mutua dilectionis signum, vel propter id magis , ut O 1. . . dem pignore eorum corda jungantur, undec quarto Anulus in se. seritur digito, ideo quia in eo vena qua dam, ut fertur, fingui nis ad cor usque perveniat de qua re quid sentiendum paullo ante monuimus Ab hoc signandi usu Graeci&Latini Anulum uno consensu Symbolum, quem prisci Graii a digitis Δακαύλιον Latini Vngulum dicebant, nam Anuli nomen a circulari figura desumptum vulgo notum est, quod, podici ob eandem caulsam datum, num enim quasi Anulum vocamus. Quae Anulis insculpi solebant variete diversarum rerum erant effigies , prout cuique libitum foret aut in mentem venisset:

modo Deorum Dearumve modis hominum animaliumque esu

torum imagines ingendo modo rei gestae Historias exprimendo. Divorum effigies in Anulis an gestari conveniat dit sus apud Macrobium disputat Attejus Capito, Plutarchus in Numa. Fuit autem olim ut hodie duplex exprimendi effigies in quacunque materia modus Scalpturain Coelatura illam is dio vel

ci illa excavando materiam opus suum scalpro exercet, incisas que exhibet imagines rerum illa circumcidendo materiam caesis easdem prominentes vel protuberantes exprimit opponunturque sibi miluo scalpereis caelare. Plinius Secundus Nepos Απω άγι σμα vocat omne id quod sigillo incisum. Hac arte apud Graecos ante omnes excelluit Pyrgoteles, a quo solo Alexander M. vultum suum in gemmis exprimi volebatis Dioscorides sigillorum Augusti scalptor nobilis. Ab initio autem quando

innocentior erat aetas, non in gemmis sed in metallo incidebantur aut caelabantur , simplici ferro, aere , argento auro.

Quem Seleucus Babyloniae mediae postea Rex a matre dono habuit, ancorae essigiem erro incisam habuisse autor Appianus. Claudii etiam Ctes principatu nullas admittebant gemmas in Anulis caelatas scalptasve at auro ipso signare tunc solemne fuit Et

quibus liberti Principis adeundi potestatem indulsissent, imaginem ejus in Anulo ex auro dabant. Hujus generis habeo in loculis meis

54쪽

meis unum aut alterum quos suo loco exprimendos curavi. At hominum vanitas non contenta puro metallo, gemmas addidit,

in quibus varias jussit fingi canarique imagines, ut alibi ars, alibi materia esset in pretio. Nec ullum fuit lapidis pretiosi genus m do aut scalpro aut caeso corrumpi posset, quod Antiquis iIlis luxuria Magistris intactum sit relictum Soli Adamanti ob ind mitam, ut credebatur, duritiem parcitum sed hunc quomodo vitiaret artas etiam nostra reperit, primusque hujus inventi a tor celebratur Mediolanensis quidam Iacobus reccia, qui Philippi Hispaniarum regis gentilitia insignia Adamanti summa arte insculpsit. Etsi verb, ut dixi, omnes sere gemmae ad usum si

gillorum inciderentur aut casarentur, tres tum maxime omnium

ad hos usus aptabantur Achates, Onyx, de Sarda, eo quod ceram non traherent, pulcherrimeque ac in labe figiem exprimerent. Porro quisque ut libitum erat, prout cuique inmentem venerat, hoc vel illo Aposphragismate utebatur. Is nenias

Choraules Amymonem Danai Regis filiam Smaragdo insculptam in Anulo gestabat. Scipio Aphricanus imaginem patris, Lentulus avi, multi ipsius Epicuri, hoc fausti ominis generi donomini suo arbitrati fore. Sulla traditione Iugurtha semper signavit, unde discordiarum origo inter eum Narium Lilcullus Ptolomari Regis AEgypti in simaragdo efiigiem inter rarissimos habuisse

dicitur. Pompejus leonem ensem serentem sigilli loco habebat. Lacedaemoniorum Rex Arius, teste Iosepho lib. I a Cap. , Aquilae sigillo utebatur draconem unguibus comprehendentis. Intercatiensis ille Hispanus, cujus patrem Scipio similianus ex provocatione interfecerat, pugnae ejus effgie signabat, vulgato Stulonis Praeconini sale, quidnam fuisse acturum eum , si Scipio a patre ejus interemptus esset Maecenas Rana signavit. D. Augustus inter initia Sphinge, mox ad evitandum convitium , Alexandri Magni imagine, notavit&sua, quam illi Doscorides artifex similem admodum expresserat. Dicitur Alexander devicto Dario, quas in Europam destinabat litteras, sua quas vero in Asiam, Darii imagine signasse. Trebellius Pollio in vita Quieti Macriani scribit, in familia Macrianorum peculiare fuisse cum farminis tum viris, nunquam aut domi aut foris sine imagine Alexandri Magni esse. Prin-

55쪽

Principes qui Augustum sequuti sunt, partim Augusti ipsius,

partim suomet vultu signarunt, ex parte etiam alia imagine pro

libitu quemadmodum Nero qui Marsyae Ugiem ab Apolline superativi ad arborem excoriatiis sigillo gerebat. Commodus Amagonis signo notabat. I eliqui illustres Romani Caesarum

qui pro tempore rerum potiebantur, Vultu signabant. Hos Anulos quemadmodum MNumos latrinae aut lupanari inferre, o cove obscam admovere, capitale erat sub Tiberio, quo tem pore fuit accusandi frequens&pene publica rabies, quae omni ci vili bello gravius togatam civitatem confecit. mota est Paulli vi ris tori apud Senecam historia, qui cum in convivio quodam coenaret, imaginem Tiberii Anulo gerens excisa, eminente gemma, accidit ut sorte matulam sumeret ad lotium reddendum, quod factum simul & Macro ex notis illius tempestatis vestigato ribus notavit, at servus ilico patrono ebriori non sentienti Anulum detraxit, cumque Macro convivas testaretur admotam esse imaginem Caesaris obscaenis, 3 jam subscriptionem componeret , ipso etiam reo fatente, ostendit in manu sua servus Anulum, atque ita calumniatorem frustratus est Neroni Principum tigitiosissimo Sporus Eunuchus, in signum nefandi conjugii more inaudito inter ipsos contracti dono dedit Anulum in quo Proserpinae raptus caelatus erat. Galbam Imp. majorum suorum signo semper usum auctor Suetonius, cane nimirum caput sub prora navis inclinante. Effigies vultusque proprios in Antilis circumferre, plebeis etiam admodum erat familiare Hinc leno apud Plautum effigiem militis in literis agnoscens Purus putus est ipsus ait novi herus machaeroplacides. mactenus de signandi ritu seu secundatario Anulorum usu reliquum ut He alia Anulorum praerogativa loquamur. innulus aureus apud Romanos Equitum peculiare erat ornamentum, bellicaeque virtutis insigne, distinguebatque Equestrem ordinem a plebe, sicuti tunica lati- clavia ab Anulis senatum; usque Anuli aurei habere perinde erat ac Equestri dignitate praeditum esse. Unde milites cum magnis praemiis a I. Ctesare sollicitarentur Arimini ut Rubiconem transirent, isque digito arrecto fidem promissis daret, putavere sibi singulis Anulum cum eo Equestrem dignitatem promitti Plebi enim militibus a que

56쪽

que gregariis, stante adhuc Republica veteri disciplinu, fas

non erat aureos gestare Anulos. Hinc Asdrubal Centurionum os .h.d. Tribunorum c d Vera cognoVit, iisque Scipione rogatus usA. Vii Pu sepulturte concessit. Et trimodia illa alamo Duce Carthaginem mussa, aureorum erant anulorum , referente Plutarcho, quos Tribunis, Centurionibus & Equitibus Romanis detractos, ad cladis magnitudinem demonstrandam in patriam misit Annibal Veiarum quidem est multos Equitum, Senatorum , uti paulo ante retulimus, serreo usos esse Anulo veterum exemplo, sanctiorum morum memoria Caesar Augustus cum jam conclamatus videretur, saluti ab Antonio Musa Medico est restitutus χροs ο- σίως κ ψυχρολουσι ς, quo nomine pecunia ampla fuit donatus clastatua a populo aere collato Anulo praeterea aureo ornatus, concessumque idem juris non modo praesentibus sed & futuris qui Me dicos se prosterentur Tiberii principatus anno nono constit tum, ne cui jus esset Anuli aurei, nisi cui ingenuo ipsi patriclite avo paterno sestertia CCCC M. census essent, lege ulla Theatrali in xno Ordinibus sedetiti verum paullo post gregatim insigne id appeti coeptum , ut etiam servitute liberati manuque mim, ad ornamenta ea passim transilirent, adeoque promiscuum id esse coepit, ut apud Claudium Caes. in censura ejus unus ex Equitibus Flavius Proclus quadringentos ex ea caussa reos postularet. Sept. Severus Imp. Ius Anuli aurei omnibus militibus sine discrimine concessit. Postremum uit4 Anulorum usus ad praestigia & medicinas translatus Veterum enim superstitio multum iis in hac re dabat auctoritatis, existimans eos remediis at que incantationibus accommodatos. Huc speetant illa apud Aristo is πλουβήν. phanem όδε ποτιμ σου , πριάμενωτί,κτυλιον τονδε πα Cδά μου ροχμ G. Fuit hic Eudamus praestigiator notus, veteris Comoediae convitiis proscissus. Fiebant autem olim quemadmodum & hodie a quibusdam male feriatis hominibus Antili , certis imaginibus atque Characteribus insignit idque sub certo Zodiaci signo ad certum astrorum aspectum, conjunctionem &quadraturam, ut vocant. Ita consectos qui gestaverit, perpetuo victorem insuperabilem fore, nec venenorum maleficio obnoxium, amabilem: acceptum hinc reddi Principibuso Magnati-

57쪽

bus, praecipueque hac ratione conciliari optata puella amorem impudenter asserunt Apollonium Tyanarum Anulos a Jarcha Gymnosophistar principe dono datos instar numinis habuisse serunt, ita ut hisce quotidie per vices variatis, maximorum inde secretorum particeps fieret. Sunt ex Medicis qui plurimum hisce Anulis ad remedia tribuunt, inter quos Alexander Trallianus non postrem ce nota Medicus, qui tradit imaginem Herculis supine jacentis leonemque strangulantis Anulo inclusam digitoque gestatam peculiare amuletum est ad dolorem Colicum. Apud Aristotelem legimus veteres Medicos implicamentis quibusdam seu, ut ipse ait, plegmatiis digitos inserere consuevisse , quae contexta brent veluti acetabula descirramenta in piscium quorun dam pedibus Arabes quinetiam videntur plurimum fidei hisce deliramentis tribuisse, undevi hodie adhuc multi reperiuntur cha racteribus Arabicis notati Talismanos id genus Anulorum patria lingua vocant Tolerabiliores sunt qui gemmis ipsis plurimum attribuunt facultatis ad diversos corporis Manimi affectus mulcendos curandosque, quamvis & hi in extollendis illarum viri bus nimii, ne dicam, vani, sunt talia hisce affingendi, quae per somnia ut puto in mentem ipsis venerunt inter quos Albertus Magnus primum obtinet locum ut mirer Cardanum, virum Philosophum4 Medicum doctissimum in investigandis caussis harum nugarum, bonas horas tam male locasse. Sed taedet amplius per has impietates, deliri decurrere, receptuique canam , dum hoc solum non -ρεργον ἀνάλωμα addideres desperatorum hominum ingenia excogitasse venena Anulis cludere, quo vitae taedio affecti quotiescunque luberet necem sibi asterre possent finemque, uti existimabant, miseriae suae imponerent. Demosthenes summus Oratorum Graeciae hoc mortis genere praevenit Archiam

Thurinum a Rege inimico immissum ., Annibal simili occubuit letho, ne insidi Regis scelere hosti traderetur Romano. Cum M. Crassus duo milia auri pondo e Iovis Capitolini solio a Camillo ibidem condita rapuisset, cedituum custodia ejus deprehensum, fracta in ore Anuli gemma statim expirasse, Mindicium ita extinctum reserunt Scriptores. Elagabalum mortis gratia etiam habuisse Anulos traditur, quamvis monstro illi tamqndata mors non 3 con-

58쪽

contigerit Dactyliothecam porr,seu Anulorum Conditorium primus habuit Romae Scaurus privignus Sullae diuque nulla alia in urbe fuit, donec Pompejus M. eam quis Mithridatis Regis fuerat inter dona in Capitolio dicaret multum practatam Scauri, ut M. Varro aliique ejusdem aetatis auctores confirmant. Hoc exemplo Caesar Dictator sex Dactyliothecas in Ede Veneris Genitricis consecravit & Marcellus Octavia genitus in Palatina Apollinis AEde unam. Haec sunt quae e variis decerpta autoribus huic nostro operi prcemittere libuit, longe vero plura in hanc rem asterri potuiste non me segit. Sed hoc in rem nostram arbitratu sussicere, manum de tabula.

ABRAHAMUS GORI RUSCANDIDO DAGTYLIOTHECAE

SUAE LECTO ILI.

ACTENUS, Amice Lector , re ipsa magis quam sermonibus figuras annulorum, gemmasque, 9 qua in iis confideratione tua digna videbantur, exhibuimus ti bi in quibκ fortasse tam omnibus nos satisfecisse certum est, quam nondum satisfecisse nobis. Ad alios enim quod attinet , aliquid necesse est quiuis hac in parte tribuat nobis , cum nulli post amplius. Nec enim metuendum fuit mi

hi ne quis hoc argumentum aut praeoccuparet, aut ante nos inra

deret. Ipsi vero quod ne ita quidem satisfecerimus nobis , ingenuit iis nostra, ct candoris est, quo etiam fortasse meremur tuum: cum tantum ad summam operis totius perfectionem deesse putemus, quantum soli nos, ex iis qua apud nos latent, judicare possumus. multa enim qua luce donari merebantur, alii e tonio re tempori reservavimus. Quod ipsum tamen nequaquam vitio meo factum, qui prodigus potius in promovendis iterarum studus, quam parcus tenaxque esse soleo, ut omnibus probe innotuit, quibus aut ego aut mea. Sed enimvero partim penuria sculptorum , partim aliis de causis, ut

2 supra in Epistola editioni huic praefixa monui, quid daturus vi ali- qtiando verius, quam quid nunc dederim ostendere libuit. Cujus

59쪽

quidem culpa idem Iopericulum mne deposco , ni ab inde quicquid a termissum est a me suppleri post Demonax glorianti cuidam

ejusdem se artis inventorem μονον esse , acute re stondebat, se r et , ου μόνος et Ἀρν', Ἀστ . Nos vero ne hoc quidem, quod plerique in maxima laudis parte ponunt sulficere nobis arbitramur, si primita tractasse dic etiam secundi ius.

Non quod alit quicquam praereptum hac in re velimus aut cuiquam eadem felicius tractandi viam intercludamus Sed ut aequum lectorem non modo habeamus; verum etiamsi fleri post demereamur. Caterum cum illud praestare, quod a nolis in exigimus, ejussit verius qui in umbratica rerum contemplatione, o de die iterarum torpescit, quam qui publicis quotidie distringitur muneribus; aliis relinquemus quod optari post nobis quod ad nomii is nostri existimationem, publicamque utilitatem sulficiet reservabimus. Abunde autem non liba modo sedis nobis satisfactum putabimus, s libro sequenti, ea quae vel hic desiderareris tu, vel nos ad pleniorem porro operis consummationem e nostro suppeditare possumus exhibuerimus. Ibi namque non antiquitates modo cum historia nostras, numismata cum Anulis, Annulos cum gemmis, sed ct singula inter se diligent ime conferemus. Cum hiam nudae rerum harum confiderationes per se, vel ni hi quibusdam, vel parum ad pleniorem autorum utriusque linguae

intellectum conferre videantur , operam dabimus ut ex hac duarum rerum, nummorum Annulorumque,diligenti comparatione tertium quid nascatur Is ΤORDA Ru Lux plena. Cum autem quod in Annulis

a nobis praestitum est, primam nobis numismatum editionem vindicare non possumus, quod proximum tamen est praestabimus, ct in νε-ο- τοις tantum nostra versabitur industria. Porro cum artes omnes inter se disciplinaque tanquam Homerica quadam catena cohaereant , fatum hoc peculiare antiquariorum est, ut uiui scientia prodesse non sint, quin ad aliam quamptis tantundem lucis accedat. Non dicam hic quantatum sapenumero Dies, Plutarchus, Appianus, Polybius, Livius, qui in parte Liviani operis admirandus est, magnus ille dicendi magister Halicarnassens Dionysius, uno, non raro, ad locum quenuis

obscur imum numismate adhibito illustrari sit ediel in uno Tranquillo, ne longius recedamus, quantum ad accuratam Historia Romana cognitionem hac nostra ι - ρη stranti demonstrari po se

60쪽

I 6 confido. Et tamen hocs a nobis tentaretur, magni tantummodo ope

ris presudium, solidioris studii stecimen futurum esset. Nec enim in duodecim Caesarum illorum ἱςοοίαν opes nostra qua ad Romanarum antiquitatum scientiam 'ectant, ni si mire prodigi effundere possemus.

Annulorum porro tam ferreorum, aneorum, argenteorum, quam aureorum, qui in hac Dactyliotheca nostra, aut verius Dactyliotheca nostra parte priori repraesentantur, numerus ad centum sexaginta sex excurrit. Gemma vero sunt centum quadraginta octo, qua omnes

numeris suisseor in distincta sunt. Unum tamen est, de quo monendum te maxime putapi, a via nimirum quam in ipso operis exordio ingresssumus , non deflexisse nos, praterquam in expositione illa , quam singulis annulissubjunxeramus eam nos in postremis aliquot circa nem paginis, cumsatis sit projuisse, lectori harum rerum perito per se expendendam reliquimus. Quem valere jubemus: ct nostra aquibonique consulere optamus.

DANIEL HE INSIUS

sub nomine autoris. ID E M. TIAcτgNus in digito, e tor studiose , moramur, Et digitus tantum seribere jussit opus. Vindicat hunc totum , pars corporis illa , laborem: Nec satis eae posthaec plurima, plura latent.

Annule te, serrumque tuum testabor&aurum, Gemmaque , Romanae quam tenuere manus,

Non ego possessas educam in lumina merces, Alterius nunquam munere dives ero. Annule noster amor, sed jam non Annule noster, In manibus cunctis, Annule noster, cris. Annule te primas in vitae misimus auras. Tu domino reddas, quod dedit ille tibi. Jam quoque cunctorum quod munus es, Annule, nostrum pst. Hoc etiam , nostro munere, munus habes. Annule, te magno dominus sibi vindicat aere, Q Sed tamen ille suas omnibus emit opes. Sint aliis p ivata domus res publica nostra est. l . Dissiciles , certe, non habet illa rures. Illa patet Musis communibus, illa Minervae

Divitias cunctis possidet illa sua Hoc igitur noster quod non eris, Annule nostrum est, Qu9dque meus posthac non potes esse, meum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION