De bulbi oculi exstirpatione : dissertatio inauguralis medico-chirurgica ...

발행: 1829년

분량: 45페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

COXSENSU ET AUCTORITATE GRATIOSI MEDICORUM ORDINIS

UNIVERSITATE LITTERARIA FRIDERICA GUILELMA,

ET SUMMI

RITE SIBI CONCEDANTUR

JIE XXII. M. AUGUSTI A. MDCCCXXIX.

H. L. Q. s.

PUBLICE DEFENSURUS EST AUCTOR

BERO LINENSIS.

OPPONENTIBUS

5쪽

VIRO

CELEBERRIMO CLARISSIMO EXPERIENTISSIMO,

PRAECEPTORI ET FAUTORI PIE COLEΝDO

6쪽

IIAS STUDIORUM SUORUM QUALESCUNQUFPRIMITIAS

AUCTOR

7쪽

Introductio.

Oculus, inter organa corporis nobilissima et artificiosissima reserendus, multifaria commoda Summa pie vitae oblectamenta homini suppeditat. Idem Vero, per Structuram complicatam plurimis morbis obnoxius, maxima hominis cura et attentione dignus est, quamobrem nemo mirabitur, multos viros

inclitos, perspecta huius organi dignitate, plurimum studii et impendisse et non solum de ejus labrica

atque usu, Verum etiam de morbis cognoscendis et curandis egregie promeruisse. organon, tot tantisque incitamentis atque iniuriis obnoxium, non semper integritate potest gaudere; Saepius enim aegrotat ejusque morbi interdum ne summo quidem medicoriam studio elevantur, aut mitigantur. Multum

culpae laborantibus haud raro imputandum est, quippe qui non satis tempestive medici periti manum auxiliatricem implorare s0lent; quodsi enim melius sibi consulerent, non modo dissicultates, vi-

8쪽

sum servandi aut restituendi, multo larent minores, verum etiam rarissime incideret necessitas, oculum, praestantissimum naturae munus, violenta quadam et cruenta eucheiresi ab organismo vivo auferendi,

ne vita periclitetur, vel ut discrimen eius, si iam eXstet, tempestiva operatione suspendatur. Quo magis persuasum habeo, morbosa oculi mutatione vitam aegrotorum in discrimen dari, imo exstingui, promto autem auxilio incolumem posse Servari, eo minus displicet consilium, huncce curandi modum in specimine inaugurali aliquanto prolixius describendi. Verum hoc argumento a Viris praestantissimis iterum iterumque pertractato, vix novi aliquid me Proponere posse arbitror, at Operae pretium facere

mihi videor, si gravissima et scitu dignissima, in operibus chirurgicis passim obvia, colligam et in

commentatiunculae sermam redigam.

Bulbi oculi exstirpationem eam dicimus enche resin, qua bulbus morbosus, degeneratus, Vel mechanicis aliisve causis ex orbita propulsus aut alienatus, cui visus plane abolitus reconciliari nequit, vel ex toto vel ex parte ab organis ambientibus, orbitam tenentibus, divellitur et ab organismo au-

9쪽

fertur. Finis igitur operationis is est, ut morbus infestus atque dolorificus, aut vitae periculum minitans, aut deformitatem inserens, propulsetur.

Operationis historia.

Variis temporibus varii exstiterunt chirurgi, qui exstirpationem bulbi oculi non modo inutilem et damniferam, sed etiam immanem vitaeque periculosam existimarent. Inprimis Tulpius I) hanc sententiam professus est; at hujus et aliorum, qui ei sumagabantur, argumenta evidentissime his re

sutantur et

Non raro vita eorum, qui eiusmodi vitio laborant, quod mortem inducat, operatione tempestiva et ad certas indicationes accommodata Servatur, ergo et calamitates acerbissimae tolluntur et mors funestissima arcetur; exemplo est oculi bulbus carcinomate assectus. objiciunt quoque, oculum vasorum nerVorumque esse ditissimum, itaque haemorrhagias et nervorum assectiones facillime exoriri; at haec minoris sunt momenti, quam crediderunt; quamquam enim negari nequit, haemorrhagias interdum tantas nasci, ut vix compescantur, praesertim si cirsocele exstat: 1 Tulpii observat. med. Lib. I. Ams telo d. 1685. P. 56.

10쪽

minime tamen haec sufficiunt, ad reprobandam operationis necessitatem; affectiones nervosae tantum nervi optici distentione oriuntur, quae quo minus accidat, circumspecte est impediendum; proinde ne haecce quidem causa operationem, si indicationibus exigatur, omitti iubet, siquidem spes affulget, aegrotorum vitam Sustinendi, quam omissa Operatione interituram videmus. Etiamsi hisce in exemplis operationis eventus sit ambiguus, Celso tamen

adstipulari debemus, qui remedium anceps melius esse nullo, iudicat. Verum quidem est, bulbi exstirpationem, si

unam respiciamus indicationum, nimirum exophthalmiam, non absolute necessariam esse, itaque errasse Bogianum 1 qui unumquemque oculi prolapsum requirere exstirpationem putaret; exempla enim innotuerunt, evidenter comprobantia, Oculorum bulbos, diutius extra orbitam positos omnique visu destitutos , submoto tumore, exophthalmiam officiente, non modo in orbitas rediisse et integritatem obtinuisse, sed etiam videndi sacultatem recuperasse. Donatus 2) iuvenem, ait, cujus bulbi longius ante tempus ex Orbitis processerint, demtis tumoribus tribus sciri liosis, a quibus pependerit

1) Mart. Logiani, observat. cliir. append. ad Μ. Lyscri nitrum arta tona. ΙΙasti. 1665 et 1679.2 Marc. Donatus, med. his r. Libr. V. Venet. 1588.

SEARCH

MENU NAVIGATION