장음표시 사용
11쪽
Beli vertebrae, inquit, quae ' columnRm vertebralem constituunt, processuum conjunctione et ligamentis sortibus musculisque tam arcte continentur, Ut vel rarissime, vel nunquam vi externa luxari possint, nisi simul frangantur. Omnino exempla rara sunt, attamen mihi, quo tempore in nosocontio
Caritatis Bero linensi medico- chirurgi inferioris mu-
Dero functus Sum, occasio oblata est, casum ejusmodi observandi. Illustrissimus nudos hi sectionem ipso instituit mihique copiam fecit, de hac re dis-
Serendi. Servo cuidam, annum tricesimum primum agenti, constitutionis robustae die XXV. mensis Novembr. sub matutinam horam decimam ad nos o comitam Caritalis Berotinense delato, tres horas antequam recipiebatur, saccus hordeo tosto impletus, pondus habens ducentarum et quadraginta librarum, e te ita aedificii contignutione delapsus, dorsum percus'
serat tantaque cum violentia regionem interscapularem affecerat, ut homo protinus corrueret omnique mobilitate destitueretur. Misso sanguine, aeger ad noso comitam Caritatis missus est. Extrinsecus, loco excepto dolorifico in scapularum regione, nihil laesionis animadvertebatur, vertebrae dis locatae etiam sentiri non poterant. Penis valde erectus usque ad mortem rigidus mansit; extremitates resolutae erant, pulsus Plenus et tardus, mens integra quamquam aeger Parum Verborum secit, responsa
tamen ad quaestiones recta et sana dedit; saccos et urina invitae secesserunt. Quadraginta hiruditios parti affectae applicatae et sortientaliones frigidae loco dolenti supcrimpositae, ad internum usum infusum florum Arnicae imperatum est. Aegrotus prae-
12쪽
cipue dolores vehementes in pectore conquestus, sub vesperam aliquid jusculi' appetiit. Somnus plane
abfuit et valetudo universa usque ad mortis horam, quae eadem nocte placide secula est, non in melius restituebatur.
Sectione d . I. m. Decembr. instituta, vertebram quintam a sexta ubicunque disjunctam vidimus, ligamento intervertebrali, ligamentis flavis omnibusque reliquis ruptis, nuspiarn autem osse fracto, quod suspicari licebat. Ligamentum intervertebrale cor Pore quoque avulsum non erat, Sed partim Supe sici ei vertebrae quintae inferiori, partim superficiei vertebrae sextae superiori adhaesit. Musculi nusquam rupti erant, quo factum est, ut vertebrarum ciali disjunctarum connubium servaretur; musculi longi colli, recti antici longiores et scaleni a parte antica situm vertebrarum tuebantur, idem effecerunt muSculi colli a parte postica; musculi sanguine erant suffusi, minus autem in parte antica, partim quia cadaver supinum jacuerat, partim ictus in dorsum
primam et vehementissimam vim exseruerat. Medulla spinalis eo loco, quo ruptura ligamentorum exstitit, pressa, dura mater tamen integra. Vertebrarum trium superiorum processuum obliquorum apices diffracti erant. Nusquam praeterea in spina vertebrarum aliquid observatum est, quod ad laesionem pertineret.
Exempla ei analoga, quod modo descripsi, plures obtulerunt auctores. Lotmel i) -Rusticus quidam inquit, hex arbore decidit, cervicisque vertebram Secundam prope allantem, ut ex mortui sectione observavimus,) luxatam habens, hoc modo per quam plurimos dies vixit: ubi alios brevi temporis spatio
Sepulcitretum T. III. Lib. IV. Sect. VI. Obs. I. pag. 427.
13쪽
mortuos vidimus, quamquam admodum magna esset luxatio. VCasus alter traditur a Petilo Puerum, sePlennem fere, vir quidam animi lususque gratia, capite sic prehendit, ut altera manu sub mentum pueri, altera super occipiat applicata, sustulerit. Puer, podibus vix e terra sublatis in aere SuspensuS, Teniti corpusque plurimum agitare coepit, capiteque
flictu ebriorum nocturno rusticus quadratus accepit aliquot ictus circa caput, et duriora veritus, aufugit ea pernicitate pedum, quae Vel celerrime decurrentem equum anteverterit. Hic spatium semihorae emensus domumque reversus, exuta superiori tunica, admota scala petit cubiculum amasiae puellae, et ibidem aliquamdiu commoratus, Ordinem riXarum recensens, ac de se nihil quicquam, sitim si excipias, conquestus. Reversus eadem via domum 150 Prope passuum Scalam secuin asportavit. Elapsa abhinc hora, in lecto accumbente uno fratre juniori, corripitur convulsionibus, et spatio quatuor hora rum praesentibus parentibus moritur. Corpus exanime a medico vicino legaliter apertum, exhibet sanguinem extravasatum hic illic sub cute capillata et pericranio, item super dura matre circa os temporale sinistrum aliquot uncias sanguinis nigri grumosi, hic illic contusionum vestigia tu dura matre parvamque interioris cronii tabulae fissuram in confinio suturae lambdo ideae et sagittalia: Vasa piae matris sanguine grumoso in arcta; super principio medullae spinalis guttas i 2 - 15 sanguinis grumOsi: Sugillationem cutis et musculoru111 in nuchR:
14쪽
Luxationem sive secessum vertebrae atlantis et opi
strophei, qui pollicem facile admisit, cute quamquam
integra: tertiam quartamque colli vertebram vacillantes quidem, sed tamen adhuc connexas.' Alter casus ab eodem auctore Observatus hic est: o eredarius, aet. 50. ann. quadratu8, ebrius, noctu circa decimam, scalas aedium descensurus, Praeceps Super antennam, qua descendentes tamquam sustentaculo utuntur, in aream delapsus, nemine advertente. Per horam fere sibi minime conscius, jacet capite antrorsum inclinato et semper propenderite: deportatur in stabulum Vicinum: mane sensuum adhuc expers, defertur in hypocaustum, manibus pedibusque vere resolutus, qui prius saltem e crapula videbatur, faeces alvinas et vesicales di misit nescius. Circa meridiem ad se redit, nonnisi de nuchae cordisque dolore conquestus. Circa undecimam noctis moritur placide. Nulla antea excretio sanguinea, respiratio salis adhuc libera, mane Pulsus myurus, Vesperi sensibilior. Caput iterum moverat, sed non sine nuchae dolore. Primarius aulae chirurgus, Dr. Belaiis secuit cadaver spectantibus D. D. Goeculio, Planero, chirurgo cubiculario Bamberg meque ipso, aliisque. Nulla laesio externa Per totum spinae tractum, nulla ecchymosis. Vasa durae matris turgidissima. Exemptis cerebro, coxobello et medulla oblongata, sanguinis fluidi protinus larga effusio et pro manatio e magno foramine occipitis. Nulla alia laesionis vestigia. Culem in nucha detractam excepit lata et profunda inter musculos sugillatio sanguinisque stasis. Luxatio Dolabi lis quartae colli vertebrae a quinta, sic ut apophysis spinosa utriusque vertebrae tantum distaret ab
altera, ut pollex sacillime potuerit huic inseri in-
15쪽
lorstitio. Nulla ossium fractura. In latere etiam otanterius Vertebrae adhuc connectebantur. Vn ima n Miles, inquit, Servam multis ver boribus ad cervicem applicatis ita vexabat, ut humi procumbens, aliquod post tempus animam exspiraret. Secto corpore, vertebram colli secundam a tertia luxatam conspeximus. Schaarschmiis δ): Se viam, ait, equinarium quendam corruisSe et mortuum inventum esse. Quo inciso, vertebra colli secunda luxata reperta est. Rusin d) haec proponit:
Puer tredecim annos natus, everso curru dejectus, illico mortuus est. Secto cadavere, atlantem a Ve lebra secunda plane avulsum animadverterunt. Schaah: se Miles annum trigesimum octavum agens, sub vesperam ebrius d. X. mens. Novembris a scala satis alla in pavimentum saxeum decidit. Dominus aedium delapso auxilium laturus, cervice antrorsum curvata, facie retrorsum versa, capite inter pedes inserto cubantem, sensuum im Potem, Omnisque motus expertem reperit. Caput ad omne
latus potuit moveri. Cum chirurgus infelicem vestibus exueret et collare solveret, qua Occipiat cum vertebra colli prima connectitur, insolitam et circumscriptam prominentiam animadvertit, quam luxationem existimabat. Repositionem facturus, hominem in torra collocari curavit, Sed si ustra operationem expertuS QSt.
Cadaveris sectio ligamenta processus dentiso
16쪽
mis opistrophei avulsa obtulit eundemque processum corpore in caput lapso, nimio pondere a facie ovali cartilaginea atlantis esse detrusum, odocuit. Referam exemplum a Luditu gio traditum: MFratres discordes, rixa commoti ad luctam tran- Sierant, quorum alter manum alterius capillis ita implicavit, ut cum diu per conclave raperet. Accedente amico, qui eos divellere annitebatur, is, cujus caput vehementer tractum est, Subito mortuus, in brachia amici concidit, nec Venaesectio aliaque a chirurgo ad cito applicata remedia, mortuum invitam reducere potuerunt. In sectione legali nulla vestigia externae laesionis animadvertebantur; in
dorso tamen et reliquo corpore ex Stagnante san
guine livor apparebat; sed alba linea collum eo in
loco cingebat, ubi fascia consueta colli strictius apposita erat. Inter musculos, a capite ad collum et ad scapulas quoque affixos, magna quidem extravasati sanguinis copia reperiebatur, major lamen sub cute capitis. Calva remota, cava cerebri, ventriculi ejus anteriores et plexus choroi deus, in iis haerens,
nec non ventriculus tertius, sero et Sanguine stagnante repleta erant et, quamquam in ventriculo quarto et circa cerebellum Sanguis extravasatus non reperiebatur, venae tamen Circa medullam oblongatam ad foramen occipitale usque sanguine tur- gobant. In disquisitione vertebrarum colli, tertia a quarta ad duarum vel trium linearum distantiam secesserat. In reliquis cavitatibus nulla evidens laesio reperiebatur, ventriculus et intestina, cibo, poluot multis flatibus distenta, vasa tionis brevia turgida,
cor autem flaccidum, ventriculi ct auriculae, nec non vasa descendentia, sanguine vacua erant.
17쪽
Auriga ad nosocomium ferebatur; per homines cum deportantes .modo confusa comperire licuit; omnes lamen consenserunt, miserum jugalibus anterioribus vectum, motu vehementi SubitAneo, Prona cervico
in viam docidisse. Vir paulo inebriatus luculonior describere non .potuit, quid sibi acciderit. Ad nota
socomium delatus erigebatur, pedibus autem insistere non poterat, sed suffultis aXillis, crura vacillantia traxit.. Eodem tempore dolores Crurum conquerebatur, nulla tamen laesio eorum ObServabatur. Inter scapulas autem lumor quidam et cutis decoloratio exstitit. Nonnulli adstantium, rotam vehiculi vacui super ejus dorsum actam esse, retulerunt. Interposito autem die, non amplius dolorem hujus partis aeger conquestus est. Hirudines in dorso at que inter scapulas collocabantur et alvus ducebatur.
Totam deinde per hebdomadem sine ullis paralyseos signis aeger jacuit. Octavo die subito convulsionibus totius corporis corripiebatur, quae misso sanguine aliquantum sedabantur; mens integra mansit, quamquam os clausum erat; pulsus fortis appa ruit. Tertia hora post primam sanguinis missionem, convulsiones majori cum violentia redierunt et novam sanguinis missionem expostulabant. Aliquot horae minuta post sanguinis Secundam detractionem maxilla inferior magna cum Velocitate movebatur, istoque motus mirificus fere per quinque horae minuta protrahebatur, clamante aegroto, loqui se posse. Ab hoc inde tempore maniacum esse intellexerunt, verba ejus enim delirii communis speciem prae se non tulerunt; ceteroquin aeSrotus non plane para-
18쪽
lysi se assectum osse ostendit, vim enim duobus validis opus erat, qui eum in lecto continerent. Hora praeterita, quieti indulsit. Postero mane moniis iterum compos fuit; tertio die, praegressis convulsionibus, molestias brachiorum motu inductas conquestus est, quorum sensibilitas paulatim intoriit, quamquam usus redditus erat. Vixit inde sero per hebdomadem, viribus magis labantibus et charactere sobris typhodis magis eminente. Die, quae mortem antecessit, mentis Persecta integritas fuit et crurum sensibilitas rediit. Corobrum, instituta sectione diligenter examinatum, praeter eXtravasa tum inter arachnoideam et
piam matrem, nihil notatu dignum obtulit. Musculis lateralibus circa infimam colli vertebram incisis, parum puris inter vertebras profluxit, ,erlobra colli infima a suprema dorsali plano disjuncla
magnumque interstitium inter utramque vertebram apparuit. Ligamentum intervertebrale plane ruptum et ubique multa puris copia circumfusum fuit. Postice pus Usque ad scapulam, antice usque ad oesophagum di manavit. Indagatio spinae vertebrarum pus totam per ejus longitudinem usque ad caudam equinam demissum esse, docuit. Ab eodem auctore i) hoc exemplum observatum est: Vir quidam
C arrulum agens, non sine contentione eum a media
via ad semitam divertore diutius frustra conatus est. Impedimento tandem superato, curruloque a via
deflexo, mentum ejus lapidi angulari illidebatur.
Μolus ei extemplo auferebatur, et quamquam de vestigio ad nosoconiium deferretur, tamen in itinere exspiravit. Inciso cadavere, haec in conspectum Prodierunt: Vertebrae secundae processus odontoideus
19쪽
a ligamentis, situm ejus sustinenlibus, avulsus, ligamentum transversum dimotum erat et processus donlisormis medullam oblongatam compressit.
Observatio ab Ehi lich memoriae prodita et saepius citata, haec est: Captivum, ait, decimum
sextum annum agentem, Sacco onustum, libras centum et sexaginta farinae continente, a scala decidisse et sensuum expertem procubuisse. In partec Illi antica epistropheus instar prominentiae reperiebatur, caput ad omne latus gravitatis leges sequebatur, oculi prominebant, lingua ex ore propendebat, ex quo multum spumae Sanguineae profluxit, maxilla inferior dependebat, venae colli sanguine turgebant, extremitates resolutae videbantur, respiratio stertorosa, pulsus debilis vix manifestus erant, faeces invitae secedebant. Ehi lich nullam, inquit, dubitationem recipit, processum allantis obliquum inferiorem unius lateris ex articulatione processus
obliqui superioris epistrophei discessisse, et prominentiam, quae in sinistra antica colli parte observabatur, finxisse opistropheum. Multis agitationibus atque en cheiresibus adhibitis, tandem contigit, ut vertebrae cum strepitu, qui ab omnibus adflantibus audiri poterat, in articulationes redigerentur; quo facto, prominentia evanuit, caput iterum stetit, limgua retrahebatur, maxilla inferior attollebatur, brachiaque moveri incipiebant, aegrotus autem somno oppressus videbatur et pupillae valde dilatatae ma-Dobant; pulsus frequens et irregularis erat, interrogatus aeger nihil respondebat. Postea dolores vehementes et insignis tumor, usque ad pectus pertinens, qui originem a sanguine extrava salo ducere videbatur, in collo adparuerunt. Quatuordecim die
20쪽
Ioh. Lond i) quoque luxationem vertebrarum
sino earum fractura observavit.
Alia exempla luxationis vertebrarum colli leguntur ad IV aitherum δ). Rustico cuidam rota currus haud onusti, sed gravis, Super cervicem acta eSt, quamobrem aeger, duabus praemissis venaeSectionibus, tortio die ad noso dochium deferebatur. Symplomata: Paralysis extremitatum superiorum et inseriorum apparuerunt, ita ut in his anao-
filiosia, in illis legitimus sensibilitatis gradus animadvorteretur; paralysis musculorum abdominis, respiratio si ei torosa, genarum rubedo Paululum coerulescens, mentum BritrorSum et sursum aliquanto distractum, retenti O Urinae, excretio alvi in voluntaria,
pulsus fortis et irregularis exstiterunt; sopor, deliarium, vomitus Singultusque absuerunt. Quamquam titillibi externa cervicis laesio animadvertebatur, tumore levi excepto, symptomata tamen supra dicta, morbum medullae spinalis significabant. Sanguinis libra e brachio detracta, et catheteris ope nonnullae urinae saturatae librae evacuatae viginti quatuor hirudines nuchae applicatae et alternis horis grana tria Calomela nos exhibita sunt. Hora praeterita, iterum vena incisa et libra sanguinis detracta est, quo facto Pulsus regularis evadere videbatur. Vesicatorium pectori est impositum. Singulis horis tamen respiratio difficilior reddebatur et sterior augebatur, eademque nocte aeger exstinctus est.
Sectio cadaocris. Integumenta capitis paululum tumida et rubefacta erant, oculi subsidebant, bulbus ipse collapsus et pupilla coarctata, cornea Paulo sus-