장음표시 사용
3쪽
5쪽
ARCHIBALDI DAVIDSON, S. S. T. P. P.
ET COLLEGIT GLASG. PRAEFECTI NEC NON, AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU, ET NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE DECRETO:
suΜMISQUE IN ΜEDICINA HONORI Bus AC PRIVILEGII 3 RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS,
IN COMITIIS UNIVERSITATIS GLASGUENSIS,
COLL. REG. CHIR. LOND. NEC NON SOCIET. REG. MED. EDIN. SOC.
IPSIS KALENDIS IUNII, HORA LOCO QUE SOLITII. Illud ante Omnia scire convenit, quod omnes Medicime partes ita innexae sunt, ut ex toto separari non possint.
7쪽
ARMIGERO, OBSERVANTIAE SUAE HAUD LEVIS, HANC DISSERTATIONEM PRO PIGNORE QUIDEM EXIGUO OFFERT AUCTOR.
9쪽
MAMMAS PRAECIPUE AFFICIENTE.Ascet ORE POANNE B ROM
I IUNO morbum, Wgros miseros multis dirisque malis vexantem, indolis fere insanabilis esse, ab experientia veterum infausta, et recentiorum haud multo feliciore, satis superque constat. Plurimi Medici et Chirurgi haud minus doctrina quam peritia insignes, per spatium bis mille annorum, plurimum Operae contulerunt, Ut ejus natura Caussisque Patefactis, methodus medendi minus fallax inventa fuerit ; qua regnum hujusce tyranni illachrymabilis evertatur, malaque exinde provenientia in posterum
10쪽
summoveantur. Hi conatus vero, fato meliore digni, haud bene evenere ; nam, nostris etiam temporibus, Carcinoma vires tam naturae quam medicinae Vincit, aegrotantibus miseris cruciatus immanes
semper inferens. Omnium morborum forsitan est nullus, cujus natura minus intellecta, aut methodus curandi magis incerta sit, quam Carcinomatis. Nec Empirice, illa medicina indocta et temeraria, has tenebras et confusionem ullo modo expedivit, sed potius, ut par fuerat eXpectari, multum auxit. Hic morbus nihilominus pro Dissertationis Inauguralis argumento mihi arrisit, nam morbum dolorificum lenire haud minus, quam malum levius summovere, dignum medico videtur; neque ineptum foret in animo versare, quomodo morbum adeo crudelem curare debeam.
Carcinoma in homines aetatis omnis, praesertim provectioris, suos impetus facere solet. Partem corporis omnem adoriri gaudet; hinc ejus indoles interna, faciesque externa multum Variatur; pio ut pars affecta fabricae et naturae diversae sit: Carcinoma igitur nunc duritiei morbidae, nunc tuberiS carnosis,
nunc Verrucae, nunc ulceris formam induit'. Su-- Pearson's Practical Observations on Cancer, P. q.
