장음표시 사용
5쪽
7쪽
I in nos LM de Anatomia, Physiologia, atque Chemia, neque penuria, neque amor aliquid 'novi proferendi me induxit ad paginas Sequentes componendas ; sed, ut scientia carum rerum inulta volumina evolvendo quaera tur ideoque labor sit magnus neceSSe eSt, deinsiderium laborem summos iu medicina honores ambientibus multo faciliorem reddendi, non solum res Anatomiae et Physiologiae praeci- suas, Verum etiam principia corporis Chemica solidarum atque partium fluidarum, quantum hodio cognita sunt, in hoc parvulo Voli mine ante oculos Ponendo.
8쪽
Latino Sermone usus sum, ut, eXemplo medicorum nostrae almae Academiae celeberrimorum, juventuti ingenuae in medicinae studium incumbenti pro virili parte Suaderem linguam Latinam tam utilem quam elegantem colendam ; in qua tam multae reS praeclarae, momoria dignissimae, de artibus et scientiis, imprimis vero de arte mestica, conduntur, quibus medicum imbui atque ornari decet. Observandum tamen est me a celeberrimo medico in Gallia, qui nuper rerum Chemiae vocabula nova exposuit, aliisque etiam nostratibus haud parvi nominis dissentire ; qui, ob causas mihi, lateor, incognitas, nomina quaedam in As sitientia cum patrio in alis in
genere masculino PoSuerunt. Id certe his regulis grammaticae bene cognitis adverSum est.
AS petit haec. Neutrum est mas, vasis, queisque Pelasgi Dant alis ini patrio. . Afis ab As tardant, anatis nisi, quaeque Latina. Caetera, sed vasis dempto, correpta dabuntur.
9쪽
Per has regulas vocabula nova, sulphas, carbonas, &c., oportet esse aut generis foeminini, aut neutrius. Nulla enim nomina masia culina, quantum Scio, nominibu S perpaucis Virorum propriis exceptis, in As sinientia cum genitivo in utis existunt. Si haec vocabula foeminina sunt, penultima genitivi producenda; si neutra, corripienda est. Praeterea, a tinguis eruditorum medicorum audire pennItimam sulphatis, carbonatis, et similium nominum brevem pronunciatam solitus sum. I taque, his rebus perpensis, mihi sano nihil dubii fuit, quin haec Vocabula noVa, praeter auctoritatem etiam gravissimam, generiS neutri uS, more Graecorum, esse debeant. Vale.