장음표시 사용
21쪽
In aortae circulo perditum est, ex aliqua parte restitu-
endum conveniat, facile est videre : Nam, secundum opinionem supra propositam, auricula sinistra tanto majore vi, quam dextra, ad agendum cietur, quanto plus momenti sanguis in venis pulmonalibus, quam in caVis, habuerit. Sanguinis in hoc qui modo descriptus est circulo progressus, non, uti mihi videtur, ab ulla necessaria in animantium corporibus ab initio constituta lege, ut humores certum et destinatum cursum peragant em ciente, pendet; utpote qui in eam partem, cui validissimus quisque stimulus admovetur, constante impetu, Vel profluant vel refluant: Quod ita esse suadent observationes quaedam ', et in his Wepseri ', atque Monrotide canali alimentario, factae , etenim, hoc auctore, motus
' Lewenhoech a Bryati Robinson on the virtve and power of m l dicines, relatus, p. 98. adeatur ; cujus rei, tralucentis in qualibet animante Partis, puta, auris cuniculi in sp ctio, certam fidem faciet.
22쪽
tus antiperistallicus, non minus quam peristallicus, ita turalis est . D E
JAΜ dictum est sanguinem proprietate stimulatrice pollere, ad quam suscipiendam vasa naturaliter esie apta : Quamdiu igitur hae duae potestates inter se accommodantur, corporis, quantum ab iis pendet, valetudo vigorque sustentantur et servantur. Utravis autem, siquando aut modum eXcedat, aut deficiat, tunc non secus ac aliae res salutares in corporis perniciem verti
23쪽
Celebris Hales, experimentis quibusdam, animantem sanguine ad necem tarde privatam, circiter decimam sui ponderis partem perdidisse, deprehendit ' ; dum magnae tamen Venae plenae permanebant, et musculi sanguine rubescebant. Hinc apparet quam dissicile sit, quantum sanguinis Vasa cujusvis animalis naturaliter capiant, ad unguem aestimare. Quae cum ita sint, id tamen sanguinis, quod ad secundam valetudinem tuen-
dam sussiciat, admodum intra certos fines Variare, et nunc plus, nunc minus esie constat; utpote cum unciae plurimae venis robusti hominis, salva magna eX parte V letudine, detrahi possint. Quin et non solum ex multis LoWeri, et aliorum superiore saeculo, experimentis de sanguinis transfusione, sed ex recentioribus super eadem .e periculis factis i , satis magnam sanguinis copiam in Juadrupedis venas sine memorabili adtionum in pejus mutatione infundi posse, colligendum est.
' Vide Hales's Statical Essays, Tona. a. f Haec pericula apud Societatem Medicam Idinchisem me' se . I ii ijstituta fuerunt.
24쪽
Porro, sanguinem in animantibus insigniter nunc a bundare, nunc deficere, parum tamen laeso corpore, idque variis vitae temporibus revera fieri, certum et ex ploratum est; neque comperitur abundantiam aut de fectum, qualis morbos in aliis excitaverit ad eosdem in aliis excitandos sussicere; copia, scilicet, pro sexu at que habitu admodum variante. Cum ingesta aliquandiu egestorum copiam superant, sanguinis abundanti m nasci creditur; quam revera in cidere, et postquam inveteravit, actiones corporis per turbare, et morbos creare, inter omnes fere medico
convenit . Haec sanguinis abundantia plethora dici tur, et ab aliis corporis statibus, qui quoque plethorici sed immerito habentur, nam, ut postea monstrabitur potius in opinantium animi imaginibus, quam in ver. re existunt , vocabulis propriis vera, absoluta, et ad m=
' vanhelmontio et paucis eum secutis exceptis, qui sanguinem in nullo morbo mittendum contendebant.
' Et sic a Gaubio definitur, Plethora quae ponit molem sanguini φ reapsi
25쪽
Haec, me judice, sola vera plethora est; reliquae omnes, vel ex falsis principiis, vel ex distinctionum inutilium subtilitate, illatae fuisse videntur, cujusmodi ple- thora ad spatium, ad vires, et ad volu men sunt; de quibus singulis dicendum est. Ρlethora ad spatium a Gaubio ea esse definitur, quaes ex imminuta systematis circulatorii capacitate oritur, quantitate sanguinis haud pariter imminuta Cum vero sanguinis abundantia, eodem quo plethora sensu, disparem humorum et vasorum proportionem significet ;et quoniam haec eadem proportionis culpa ad unam-
quamque' speciem aeque necessaria est , quis igitur distinctionis usus 8 Si enim vas jam prope plenum, eous que replendum est, ut exundet ; nonne eodem redit, sive plus humoris infundatur, sive vasis imminuatur capacitas i Quin et his duobus statibus occurrendi, aut medendi ratio, prorsus similis sit, necesse est. PIethorae
reapse ita exuberantem, ut partibus continentibus prae nimia disten- sione incommodet; ' Instit. Patholi S 383.
26쪽
Plethorae absolutae, istiusque, quae ad vires dicitur,
Professore Gregory f propositae sunt, inter se collatis, .
nulla patet differentia, nisi quod in aliis minus, in aliis plus sanguinis ad effectum edendum requiratur: Sed differentiae ex parte sumptae veram et propriam distinctionem non constituunt: Igitur viris magnis relatis li- . benter assentiens, opinor nimiam sanguinis copiam, ple- rarumque aliarum causarUm more, imminuendis ani- .mantium viribus aptam esse, eumque corporis statum, qui intra paucos abhinc annos coitibus dici solitus est . producere. Plethora, quae aucto rarefacti sanguinis volumine ε molem veluti auctam mentitur, quanquam hujus ς nulla est exsuperantia li,' apparens, spuria, vel ad
volumen' vide Instit. Pathol. 9 39r.' Vide Gregor. Conspectus, S SIS. t Vide Cullen 's First Lines, vol. 4. S i544. et eiussiem Phisia 6 Igo. li Vide Instit. Pathol. 939o.
27쪽
volumen dicta, hinc solum excogitata videtur, quod aeris elastici aliquantum sanguis continet, quam rem prudens et eruditus Anatomicus, periculo facto, probare est conatus : Ille, carotidis arteriae in cane partem inter duo vincula conclusam, in aquam, prius aere pri-
luatam, demersit, et anthliae pneumaticae subjecit; eoque, scilicet, consilio, ut ae r, si in sanguine inesset, expanderetur, sanguisque levior factus ad summam aquam emergeret, quod et factum est . Verum enimvero experimentis etiam certissimis vera colligere dissicillimum est; quod enim ad hoc attinet, nonne vasis sanguiferi ascensus, ab a Ere in tela cellulosa impedito, eique adhaerente, fieri potest Z Et id quidem accidisse
propterea verisimilius est, quod idem experimentum, multis aliis ei operam dantibus, ut Darwin f, et Gulielmo Hamilton aliter successit. Ii, re de qua modo
relatum Vide Monro's WorkS. t Vide Philos Transac. tom. 6q. Anno 177O, P. 344.
28쪽
relatum attentius circumspecta, vasis sanguiferi portio nem, ad summam aquam, tantum cum ei tela cellulosa adjuncta esset, ascendere comperiebant; et inde, ut huius utar verbis, bullae aereae, argenti instar, in conspectum sese dabant.' A quibusdam medicis idem hoc eXperimentum, eodem cum successu Londini esse reno-Vatum, certior factus sum. Res, quae ad hujus plethorae opinionem tuendam aia feruntur, aliis principiis certius et melius explicabiles: sunt. Sic, dum aliqua pars calori objicitur, venarum inde tumor, non aeri in earum cavis, sed potius cuidam irritabilitati inaequali inter arterias et venas, tribuendus est ', qua fit, ut cum ab Uiquo stimulo, qualis calor est, assiciuntur, arteriarum magis quam venarum actio im Pendatur, aequipondium, quod inter eas erat, tolla tur, et in venas libramen rejiciatur. Quin et sempei ad locum, cui quivis stimulus admovetur, sanguini plus, ut in rubefacientium effectu videre est, confluit. Sanguinis
29쪽
Sanguinis profluvia, quae altiora loca ascendentibus, ut fertur, acciderunt, a multis rariori ibi aeri imputata sunt: Sed nonne haud paulo rectior sententia Zimmermaniana est i qui exercitationi, fatigationi, in hujus modi casibus accidenti, id potius tribuendum judicat; nam, ii,' sicut ipse ait, qui lentius et minus laboriose
mOVentur, Vel equis vehuntur, hujusmodi incommoda nulla experiuntur ' Notumque omnibus est, academicos Gallos montibus novem millibus pedum supra maris aequor elevatis, sine ullo incommodo, satis diu vixisse. His pondus haud leve addit observatio multiplex eorum, qui machinis novis supra nubes sese evexe
Verum una res est, quam, quia hanc Ple thoram potissime confirmare videatur, pro virili solvere conabor. Ubi cucurbitula cuilibet parti corporis imponitur, haec cito sanguine intumescit; id, mea sententia, aeris in sanguine rarefactioni, qua aequipondium cum eXterno Rere servetur, minus recte tribuitur; rectius autem aeris, Variis: Vide Treati se of Experience in Medicine.
30쪽
variis sumini corporis partibus superincumbentis, pres sioni vel ponderi: Siquidem quidquid motui humo
rum in corporis superficie resistit, id magna ex parte, tam ab aeris graVitate, quam a vasorum vi resiliendi, pendere judicandum est; cum igitur eorum quae resistunt, unum aliquod, Vel eX toto, vel partim, ut in cucurbitulis applicandis evenit, tollitur, non mirandum erit quod sanguis ad eum locum copiosius
Quae de pleihora dicenda videbantur expositis, contrarium huic statum, a medicis inanitionem dictum, haud alienum erit leviter attingere. Si quid veri habeant quae de sanguinis usu ad propria vitae munia tuenda, in superiore capite prolata fuere, sequitur, ab ejus jactura, corporis actionum diminutionem necessario fieri: Qui tamen status, nisi per sanguinis profluvia subita, sive sponte, sive arte facta, rarius evenit; et quanquam inedia et humorum detractiones corpus attenuant, in ejusmodi casibus humorum pravitas succedit, non ab imminuta copia, sed a qualitatibus eorum, quatenus compositum