Dissertatio medica inauguralis de chlorosi puellarum

발행: 1839년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

uanitatis documenta tolles accePerim, quae me Praece loribus commendarunt. Horum memori am semper integram et illibatam servabo, nec

quidquam unquam mihi magis jucundum et opta tum erit, quam ut ostendam, quanti Tua in me eollata benescia ducam. Vobis, Amici et Commilitones c0njuncti, quos habeo in Ρraclicis Studiis, non valedico Sed gratias ag0 Pro amicitia, qua me honoravistιS. Gaudeo mihi id conligisse ut uno eodemque tempore in hac Academia vobiscum vizerim, una vobiscum doctrinarum studio Ueram navaverim et ex sodalitio vestro lanium suavitatis ei utili talis per c et im. Ex animi sententia Fero, vobis omnibus et in studiorum terminum assequendo et in reliqua si la0mnia Pr0Fere ac fauste succedant s

13쪽

CAPUT 1.

Historia Medicinae nobis vera sed simul tristis testis est, homines, quo magis a morum Simplicitate et pietate ad luxuriam et vilia deficiunt, eo magis obnoxios esse morbis. Quorum omnium morborum Origo quum adhuc lateat, multi tamen

sunt, qui hoc e fonte probabilem explicationem habent. Ad hos pertinere videtur Chlorosis, debilitatis generis humani sidelis comes. Morbum

14쪽

2 hodie tam communem veteribus Medicis Graecis et Romanis non incognitum fuisse, forsitan conjicere licebit e sequentibus illorum scriptorum locis. Ut e libro Hippocraticu spurio, inscripto: is De his, quae ad virgines Uectani cum suor albus obortus fuerit, urina quasi asini apparet, et dolor imum ventrem, lumbos ac laterum inanitales

detinet, crura ac manus intumescunt, oculorum cava elevantur, et oculi humescunt, color auri

ginosus et albus redditur, cumque deambulat, anhelatione corripitur ' ij. Sic etiam G LENUS p) , PAULUS AEGINETA δὶ, AeoΠs in hunc morbum indicasse videntur. Hi

vero omneS auctoreS morbum non ut proprium describunt, sed ut symptoma Anomaliae menstruorum et Amenorrhoeae. JANUS LANGIUS primus

fuit, qui morbum accuratius descripsit β). Per

15쪽

longum tamen adhuc tempus nomine tali caruisse videtur, quod ab omnibus assumtum fuerit. Hoc docent varia ipsi nomina tributa, e . g. febris albae MERcATI: s non quia tales semper febricitant, sed quia speciem febrientium prae se serunt, nimirum debilitatem et pulsus celeritatem et frequentiam, non ob caloris augmentum sed ob ventilationis deiectum; ' morbi virginei RUD. A cΛSTRO : η quia virginibus peculiaris ac frequentior; V febris amatoriae LANGII: hpallorem contrahunt; non tamen propterea amatoria dicitur, ut quibusdam visum, quia hic color amantibus aptus, siquidem pallet Omnis amans, secundum tritum illud Nasouianum: Palleat omnis amans, color hic est aselus amanti, V sed potius quia amantibus aut amabilibus virginibus ac pulchrioribus saepe accidit; albae ieteriliae seu lateri albi ETI MULLERI: η propter crudum et pituito Sum humorem, cujus non exigua portio ad cutaneas partes permeat; foedorum virginum colorum BALLONII : η quia color semper foedus sit. V Ita ex interpretati0ne horum nominum ab ipsis auctoribus data, patet cur subialibus morbum descripserint.

16쪽

4Quamquam haec synonyma cum Clitorosi a recentioribus habentur , multum tamen abest ut iuillis scriptis versantes simplicem et veram morbi imaginem inventuri simus , qualis ab ipsis recentioribus nobis depicta est; sed potius Choas

multorum morborum et symptomatum, ut Viti0Tum menstruationis , morborum hepatis et lienis, cacheniarum etc., ita ut certe prudentius et verius

agere videamur, si illi morbi non ut synonymicum Chlorosi a nobis habeantur. Sed in Capite de diagno si amplius de his agemus.

SENNERTUS primus dedit morbo nomen Chlorosis, quae est V0x graecae prosapiae απO T0υ χλω0ου Vel απὼ του χλωριζειν viride esse, ut illam Graecorum antis lites deducant, quod vocabulum vel απο χλ0ης herba vel χλωερου colore viridi-luleo, qualis in recenter germinantibus observatur her bis, deducitur. Falso tamen ille i) nomen HIPPOCRATI tribuit, quod vitium etiam commiserunt

17쪽

scriptis invenitur. Λ Franco-Gallis vocatur cou leutra Pales, ab Anglis Green Sichness, a Ger manis Lleichsuchi, a Neerlandis Bleehzuchi. Quemadmodum Chlorosis postremis temporibus multo frequentius occurrere videtur quam antea, sic etiam hisce temporibus ejus natura praesertim cognita facta est a medicis et ab aliis morbis distincla , in quo opere prae aliis Medici Germani feliciter versati esse videntur.

18쪽

DEFINs Tl O MORBI. Ut sequendum consilium praeclari Romanorum Oratoris putamus, dicentis: V omnis quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio , debet a desini tione proficisci, ut intelligatur quid sit, de qu0 dispuletur ita primo loco quaeramus desini

tionem geneticam. SIEB0LDIUS morbum definivit his verbis i :h Chlorosis est morbus Vitae pla Sticae, cujus causa proxima quaerenda est in potentiae conforma

non distincte desinitus est, et rogat, quomodo igitur Chl0rosis ab alia conditione atrophica dig-

19쪽

noscatur, a tabe , a marasmo P Igitur audiamus cnni M de re ita disserentem: hQuoad causam proximam Clitorosis, illa quaerenda est in virium conforma tricium vitio ; nam functiones vitae animalis hic secundarie esse assectas facile intelligitur. Sed accuratius inquiramus, hocce virium conforma tricium vitium praesertim observatur in processu haematoseos. Quamquam igitur potentiae conforma tricis languorem in genere et imperfectam haematos in in specie consideramus ut causam pr0ximam Clitorosis, tamen animadvertendum est tale quid non exprimere naturam propriam Clitorosis,

dum haec causa sunt multorum aliorum morbo Tum etiam sexus masculini, ut scorbuti, morbi

maculosi, etc. Sed duabus adhuc conditionibus

opus est ut haec naturam propriam Chlorosis ex primant, nimirum ut cadant Ι'. in Sexu sequio

ri, ΙΙ'. tempore pubertatis, quae brevi tempore erit, vel per breve tempus jam assuerit. JORG1Πs vero 'i: η Si quaeramus sinquit), quae

20쪽

sit natura vel causa proxima hujus morbi, non aliter facere possumus, quin accusemus 'irium conforma tricium languorem , cui accedit imminuta sanguinis facultas se cum Oxygenio c0 ungendi, quibus an malia functionum uteri Subsequetur. Quas cABI et 10RG11 desinitiones si comparemus cum iis , quas recentissimis temporibus dederunt

Huicce desinitioni continuo adjungam descrip tionem historicam, qua morbus per Sua signa describitur.

SEARCH

MENU NAVIGATION