Marci Hieronymi Vidae Cremonensis Canonici Regularis Lateranen. Albae Episcopi Christiados Libri Sex Cum Selectis Hymnis De Rebus Divinis

발행: 1824년

분량: 373페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

CHRISTI A nos

Insera , concessasque animas nostro eximet Orbe . Fors quoque nos, nisi non' segnes occurrimus, ipsos Arcta in vincla dabit , vinctosque inducet Olympo Victor , ovans. superi illudent toto aethere captis. Istu autem quamvis mortalia membra caducus Induerit, tamen ogi uostris imperditus arinis. Nempe ego saepe adii, coramque interritus ilrgens Tentavi insidiis ninuicquam ' non ea me res Falsum habuit; neque enim nuue primum talia cerno)Quas non in facies, quae non mutatus in ora Accessi inciassum. semper me reppulit ipse Non armis ullis fretus , non viribus usus: Sed tantum veterum ropetito carmine vatum Irrita tentamenta , dolos , et vim exiit Omnem. Ergo, quae mihi nunc surgit sententia , pundam. Ille iter antiquas Solymorum instaurat ad arces , Sit licet invisus magnae primoribus urbis. .

Quippe sacerdotes odiis ingentibus illi Insensi insidias, ut cuique est copia , tendunt Solliciti veterum pro relligione Parentum ,

Ut serro incautum superent A et funere mulctent .Qnandoquidem isse novos ritus, nova sacra per urbes Instituit, priscasque audet rescindere leges . Ilio opibus vestris opus. en nunc contari rem Tempus adest. in eum cuncti maioribus illos Inflammate odiis, et vera, et prava canentes s Pestiferumque animis surtim inspirate venenum.

Ne victi , oblitique iras corda aspera PDuant , Sed saevi magis, atque mogis, stimulisque subacti Aeribus, absistant numquam, nisi caede Paraeta,

22쪽

Si vero , siquis sociis ex ipsius unum Bis senis capere, atque dolis pervertere possit ,

Bes consecta , metus penitus sublatus et Omnis . . Praecipitate moras. suxis succurrite rebus . Nunc tectis opus insidiis , nune viribus usus. Vix ea satus. ubique ruentes iussa iacessunt Auctore, scelerum, portisque ex omnibus alte Diversi rnmpunt. tremit abdita murmure tellus. Incubuere auris. crinitas anguibus alas Obscurum Per inane movent, terrasque C pessunt. Non tam olim densa sublimes nube per auravi Florilegae glomerantur apes aestate serena

Nubilago Borea , et madidis cessantibus Austris ;Si quando exorta est inter discordia reges , Saevaque collatis invadunt proelia signis. Vae , quibus institerint terris , quibus orbis 4n oris Dira cohors . quantas populis seret illa ruinas i issamque emensus iter multis comitantibus Beros vera DEI soboles Bethanes moenibus instat Cernit ibi moestas crinem laniare sorores Munera fraterno tumulo suprema serentes

Expertem ybalami Marthau , atque urbis avitae Magdali dictam de nomine Μagdalenam. Progreditur , bustumque petit. moestissima Martha iHunc simul ac vidit , comites , fratrisque sepulcrum serit , ac multo venienti occurrit honorer Insequitur soror inde, oculos ambae imbre madentes, Femineis ambae plangoribus indulgentes. Ut te post eari germani su nera tandem Accipimus venientem l ut te saepe ille vocabat.

23쪽

Magne liospes gelidi perfusus Digore leti l

Atque equidem credo, tunc sors te siqua dedisget Nobis ἴ nunc etiam vitales duceret auras.

Nunc quoquo nil quando clari tibi rector olympi

Abnuit in haud penitus uobis spes omnia ademta est. Talibus orabant. comites simul omnia luctu Μiscebant. moestis resonabant cuncta querelis. Ast heros tristes dictis solatus amicis Spondet opem, Superas rediturum ad luminis auras Actutum fratrem incolumem, quem saucibus haustum Tel Iuris quarto jam Sol non viderat Ortu. Diditur haee totam consestim fama per urbem , Quae cunctis inc Pedibilisque , et mira videri . Vicinis populi passim de montibus omnes Concurrunt studio visendi , atque omnia complent. Ventum Erat ad tumulum. stat circumfusa inventus. Ipse autem in medio duplices ad sidera palmas Jamdudum tendens, oculosque immobilis Ileros orabat, tacitusque parentem in vota Vocabat. orantem Observant taciti , intentique tuentur,

Quid jubeat, quac signa serat , quo deinde cadat stes. Bis toto color ore abiit: bis pectore anhelo

Infremuit, nutuque caput concussit honestum. Ecce autem tumuli tremere ostia visa repente.

Omnibus extemplo subita formidine sanguis Diriguit , penitusque invasit pectora frigus, vstuum tandein D Eus has est udit ad aevbera voces. Summe Pareus, quamvis precibus nil abnuis umquam Ipse meis, quaecumque petam, tamen hoc tibi grates Munere sempex:sgamr tua quanta Potentia, vidit

24쪽

tidircumfusa manus, populi videre frequentes. vos autem, famuli, properate, recludite marmor,

Saxum ingens auferte , viroque exolvite vittas. Nec mora praeceptis, patuerunt claustra sepulcri, Concursu accedunt magno , attonitique pavore Inspectantque, videntque intus deforme cadaver , Vixque sibi credunt, nullo cogente moveri. Nec mora, clamantis teP'voce vocatus amici Erigitur , loquiturque , et caeli vescitur auris. Obstupuere omnes. nec sat vidisse loquentem, Aut audisse semel, dum euucta ex ordine narrat Conventu tu medio, quae lanere passus in ipso est, Quanto anima instantis vi leti exclusa dolore, Terrenosque diu eluctata reliquerit artus , Quas iacies moriens , quam obscoena aspexerit ora

Terrentum juxta furiarum , irasque , minasque ἰVt vix siderea volacres missi arce ministri Auxilio possent avidas inhibero rapinis. His addit scelerum poenas, ac laeta Piorum

Praemia, quaeve animas miseras subiisse necesse est

Arbitria , aeternosque nigris fornacibus igues. His actis, DEus orantis vicina Simonis lTecta subit, quem tota olim lacerum ulcere membra Eripuit morbo , atque in pristina reddidit ipse. Dum vero mensas grati dignatus amici Accubat in medio pr cerum urbis, protinus ecce Ingreditur sorma insignis, cultuque puella picta peregrinas tunicasque , si nusque crepanti

Argento saturos , atque auro intertextor

Cui caput implicitum gemmis. it fluxile collo

25쪽

cΠRISTI ADos Aurum Ingens mixtis onerosa monilia haec Is , Propexique nitent electro molle capilli , Nexilibus quos in nodos collegerat hamis e Aureaque ex humero demissam si bula vestem Eois opibus gravidam , et Gangetide gaza Subnectit. media micat ardens fronte pyropus , Crebraque consertis pendent redimicula gemmis. Qualis laeta sinus quum tellus veris honorem Panditi, opesque suas gremio explicat alma virenti. Haec olim amissis utrisque parcntibus orba Restitit, et proles in opes successit avitas Unica , quas pater immensas praedives habebat. Dumque actas rudis , una illi super omnia eo inelligio suit , et servandi cura pudoris. Mox autem paullatim annis servente iuventa Sensibus illapsa est Veneris malesuada cupido , Quae mentem immutans suriis subiecit iniquis

Ah miseram. abjecto non obstat cura pudori: Non species , non sama movat. cessit timor omnis,

Belligioque oblita. domo iam nubilis exit. Jam convivia , jam spectacula laeta frequentat , Vine laque contemptis rectoribus omnia rumpit. Ac veluti ratis Aegaeo sine remige in alto , Sublatos simul ac fluctus inflaverit aura , Nunc huc incerto, deinde illuc fluctuat aestu, Quo ventique , undaeque urgent spoliata, magistro .. Et jam freta opibus praedulces ambit amores Florentum iuvenum, si quis spectabilis ore Egregio, formaque alios supereminet omnes. Ergo laeta virum Praestanti corpore Postquam

26쪽

3 Accepit venisse , DEUM quem fama serebat , Nullam passa moram studio correpta videndi Venerat. ast ubi conspicuos deperdita vultus Nausit, et egregiae divinum Dontis honorem , Divinosque oculos ardentis pabula amoris , Diriguit , penitusque animo sententia verSa est, Atque alias longe concepit pectore flammas. Ecce autem subito visae εpirantis ab ore Septem adeo circum ossasa caligine , et atra

Nube exire saces ; veluti quum torris obusti Ultima sursum flamma fugit, fumumque relinquit. Haec DEUS haec, inquit, capitum foedissima septeni

Correptam miserae mentem vexabat EPinus .

Tum Maria hoc illi nomen ) mutata , nec illa

Argento quae illusa sinus modo venerat aureos, Iam capiti crinale aurum , colloque monile Detrahit, et tunicas squalentes exuit auro. Jamque sui piget, et curis mordetur honestis. Inde DEUM orabat veniam , genibusque volutans , Ut eanis ad mensam procumbere suetus herilem,

Lambebatque pedes nudos , lacrimisque rigabat

Veste fovens, alios tulerat quam nuper in usus. Tum rade marmoreis varios depromsit odorest Thesauris: casias , et nardi mollis aristas , Aut turis lacrimam, atque auram fragrantis amomi,

Pronaque permulsit nudas liquido unguine plantas. Suavis, in aereas diffugit spiritus.auras . Cuncta DEUS placida quae mente accepit , et illam Dignatus venia monitis impΙevit amicis . Ιnt ea circumpositis ex urbibus aegrym

27쪽

Cernere vulgus erat conventu accedere magno.

Multi ibant oculis clausis , multi auribus orti Indociles , sandi ignari r quique aegra trahebant

Membra, serebantar, quosve exagitabat Erinnys captos mente, aut immemores . DRus ipse iuvabat Auxilio , validique omnes , laetique redibant . Tandem hinc digrediens Solymorum tendit ad arces. Hanc laudasse, Senies, soboles tua dieitur urbem, Vitisator patet , exactis simul imbribus ingens Cessavit vastis stagnare palatibus orbis , Plurimaque immetasi compressa licentia Ponti. Tum venere , suo bellis qui gente subacta Uebem appellaru ut de nomine , Iebusaei, Protinus hinc reges , a prisco satiguis Iuda , Fiuitimis late dominam coluere suba tis. Hic templum Solomota per terras omnibus aris Εversis ope barbarica, rex condidit olim , Templum opulantum, ingens, eductam ad sidera molem.

Isue mensas , arasque sacras, et ahenea labra Transtulit , et veteris vestes , ac mu uera templi , Ostro perfusas vestes , a aroque rigentes .

Tum lycliuos , lancesque, cavasque invexit acerras, Cymbiaque, et tripodas, fulvoque ex aere Iebetas, Iaclusasque sacro leges , ac laedera ligno , Quae gemina in silice omnipotens pater ipse notarat. Hic gentis rex, atque omni cum gente sacerdos

Sacra serens, pecudum fundebat rite cruorem. Victima non alias maculabat sanguine sedes.

Undique mos orat huc populos ter adire quotannis , Et proprios genus Isacidum instaurabat honores.

28쪽

LIBER I.

Ipse etiam hnc Heros crebro se ferre solebat. Iamque viis plenis multis cum millibus ibat, . . Unde urbis poterant turres . atque alta videri Culmina. lauti omnes ramos viridantis olivac , Quasque manu gestent , Palmas a stirpe refringunt. Praecedit peditum late mauus omnis. it ingens Pone equitum fglobus. in medio pulcherrimus Her Haud acri provectus equo, phalerisque superbo Eminet. at sibi pauperiem ut placuisse beatam Admoneat socios, rex quadrupedantis aselli Terga premit, vates quondam ut cecinere futurum. Nudus erat vertex r humeris demissa fluebat Ad talos vestis , quam festinaverat olim Ipsa Parens , pueroque dedit gestare r nec illa est

Ullo attrita usu, nulla consumpta Senecta .

Taurea nudatis circumdat tegmina plantis. Ialis iter tendi ι, recipitque ad moeuia gressum. Ante urbem pueri Occurrunt , mixtaeque Puellae Floribus, ac variis ornatae tempora sePtis. Omnibus in manibus Palmae , omnes tarmina laeti

Laeta canunt, tonsis et inumbrant ora coronis,

Certatimque D EI gaudent placida ora tueri . Tum demum portis urbem ingrediuntur apextis, Et propius regem , servatoremque salutant ,

Praetenduntque manu thyrsos, oleasque coruscant Frondentes. superas ingensiit elamor ad auras rSpargitur hic rumor subito , ac tota urbs Vagatur. Consurgunt gentis primi. procul ecce per auras rPulveream cemunt tolli super aethera nubem Ignari penitus rerum , caussasque. Tu quiTunt

29쪽

Tam subiti motus, quemnam tu in multa Sequantur Millia ductorem . quis tantus clamor Ouantum.

Ast illi , quibus est Divi haud incoguita fama ,

occurrunt alacres regi , plauSumque sequentes Iugeminant. quaque ingreditur , passi tu ecce rubentii Insternuat ostro sola , barbaricisque tapetis , Luteadu atque vias sertis , et storibus augetat. Vix ingressus erat, quum densam respicit ecce In bivio turbam , clamoremque auribus haurit Ingentem , et secum admiratis vestigia pressit. Vallis erat circum Dondosis undique Septa Collibus: in medio rivis , atque imbribus humor Collectus semper stabat , laticesque Perennes , Quo solitae innuptae praedivitis urbis aquari , Et potum pariter pecudes compellere prisci Pastores , lymphaque gregem curare salubri , Unde lacum fama est olim dixisse minores 4Ηue coacursus erat certis de more diebus , Turbaque adibat inops variis exercita morbis. Namque videbatur maguo quandoque moveri Cum sonitu, medio uada lacu, et perculsa repente Sablato ad caelum spumabant caerula fluctu. Sed vulgo , subiti quae motas causa latebat. Impubes pueri tautam, innuptaeque puellae Signa prius manifesta dabant, seseque cauehaut Ceruere Peunatum puerum fulgere per auras Undanti chlamyde , atque auro radiautibus alis , Delapsumque polo tranquilla impellere utraque Stagua manu, lateque viam Siguare cadentem.

Qualis stella , pater superum quam misit olympo

30쪽

Aut nautis signum, aut populis in castra eoactis, Praecipitat flammis longe , lateque coruscis Scintillans. corda ignaris mortalibus horrent. Ergo exspectabant denso miseri agmine circum E caeIo signum intenti, laticesque quietos i

Servabant oculis , atque omnes auribus auras

Auditum ad signum subito ut se primus in undas Quisque daret, stagnoque sonanti immergeret artΠS Quippe erat inde salus semper , nota pluribus, uui, Qui subito impulsum prior exiliisset in aequor. Sicut ubi vacui tendunt medio aequore campi Viribus , et rapido juvenes decernere Cursu ,

Arrexere animos cuncti , signumque parati Exspectant. pulsat pavor intus peCtora anhelus

omnibus, atque locum spondet sibi quisque priorem. Nos inter longo detentus brachia morbo Brachiaque, et plantas, omnes et inutilis artus Ietrus erat, cui quondam ot opes , et avita suere Praedia οPima , sed , ut juvenili e coxpore morbum Pelleret, heu nimium mendaci credidit arti: Dumque vias omnes, modicaeque explorat opis vim Pauperiem morbo adiecit miserandus iniquam , Ossibus ad vivum qui jam persederat imis.

Iamque sere denum in luctu quater egerat anuum Innumeris circumventus , morbisque , suineque et

Quem postquam aspexit propius stellantis olympi Bege satus , sic est ultro placido ore loquutus: Infelix , quae te segnis mora detinet unum Servantem has frustra ripas , ct tristibus und in Praeseutem morbis , alii quum scilicci omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION