De organis, quae respirationi et nutritioni foetus mammalium inserviunt : prolusio academica

발행: 1837년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

PROLUSIO ACADEMICA

QUAM SCRIPSIT

Aulae et Universitatis typographi.

MDCCCXXXVII.

5쪽

De organis , quod respirationi V nutritioni scelus

mammatium inser iunt.

Praeceptum illud physiologiae, omnibus animalibus, quamquam aliis alia ratione, ad vitam conserVandam certum quendam Caloris gradum, certam οπ' genii copiam, nutrimentorum denique certam copiam Certum que genUS OPUS

esse, etiam de foetu ovi Valere novimus, & quidem ita, ut in quavis fami lia animalium quanta copia caloris & oxygenii adultis requiritur, tanta etiam foetibus optime conveniat. Sic inter animalia in aqua degentia iis, quae aeris ibidem inclusi ope respirant, idem aer & media aquae temper tio verno tempore ad ova eXcludenda sussciunt ; contra quae statim Post partum aerem liberum spirando hauriunt, eorum oVa nonnisi sub divo exeluduntur; & quidem animalium frigidi sanguinis solis calore, avium contra vel ipsius matris incubantis vel facticio calore illius simili. Regula ita late patens sine dubio etiam de mammatium foetibus valet, neque non de calore mox confirmatur, quum in aperto sit, foetus mammatium temperatura uteri materni, in qua degunt, assici. Si autem quaerimus quomodo spirent, multum etiamnunc abest, ut hic locus tam accurate & perspicue illustratus sit, quam in ceterorum omnium animalium foetibus. Idem valet de materia qua aluntur. Foetus enim omnium ceterorum animalium eae ipsius ovi albumine Sc vitello tantam accipiunt nutrimenti copiam, ut foetus extremo graviditatis tempore non majus habeat pondus quam quantum eS- et Partium consumtarum, ipsumque ovum extremo pullationis tempore una

6쪽

cum grandi foetu non majus habeat pondus quam initio pullationis. Plano

alia est ratio in mammatibus. Ova eorum Una cum foetu ipso incrementum capiunt & vesicula umbilicatis sacco Vitelli respondens perparva est, ita ut vix primis temporibus nutritioni foetus suppeditet. Dubitari nequit, discrimen in ea re PositUm esse, quod in ceteris animalium classibus, antequam ipse foetus fit, materia qua aletur foetus in corpore matris Separatur et in OVO conditur, in mammatibus autem hoc sensim fit, dum sit ipse foetus. Admiranda est in ea re natura, quae ita providit, ne gravida mammalia per totum graViditatis tempus idem onus Sustinere cogerentur, quod proximis ante Partum diebus. Hoc autem seri non potuit, nisi si via inter uterum 3c foetum Propatula & aperta servare tur. Quare quum ova ceterorum animalium Vel extra vel intra matris corpus soluta jaceant, mammalium OVa corpori matris ita affixa sunt, ut

fluida & aeriformia hac via libere & intromitti & remitti possint. Quod

tamen nonnisi propriis organis seri, ibi positis ubi utero adhaereat ovum,

praeter exspectationem nostram obsereari certe non potest, & in horum organorum anatomia Cruenda tota Spes nostra VerSari Videtur, si tenebras, quibus respiratio & nutritio foetus mammatium etiamnunc involuta sunt, dissipare CUPimUS. Tale organon placenta est Vel quae in certis- mammatium ordinibus placentae munere funguntur partes. Earum structuram ut perlustremus, lab ungulatorum & pinnatorum ordinibus ordiri liceat, ut deinde ad ungui- lculatorum ordines Progrediamur. In ruminantium cObledonibus quomodo ovum Cum utero cohaereat, ijamdiu perspectum exploratumque est. Villi chorii, qui, et ipsi villis r mificatis obsiti, pulcherrime plum si apparent, in cotyledonibus a tunicae mUcosae uteri incrassatae fossulis ramificatis arcte, velut a vaginis, includuntur. Quum villi tum vaginae, quibus undique circumcinguntur, insuperficie qua se invicem tangunt rete habent vasorum capillarium so

7쪽

him valde variae ), in illis sanguinem foetus, in hisce sanguinem matris ducens. Dua haecce retia nusquam quidem anastomosi jungi, ita ut alterum alterius haberi possit continuatio, nullus jam est anatomicus qui ignoret; quid quod ne immediate quidem se invicem tangunt, sed & hic εc illic tunica epidermatica, rete tegit, illic scilicet tunica quam Cupior &a mer corticalem, recentiores plerique, auctore cl. Bur Chio, exochorion nominarunt, hic epithetium tunicae mucosae uteri. Quin etiam secretum mucosum utramque superficiem interjacet, licet minime in vivis an malibus vel in recens mactatis tanta, quanta est pluribus post mortem Praeterlapsis diebus. Quae omnia nil tamen obstare possunt, quin partes liquidae vel aerisormes ab unius retis sanguine in sanguinem alterius transeat. Nonne etiam tunica mucosa canalis alimentarii, in cujus rete capillare tot suida absorbentur, & epithelio S muco obducta est 3 Nonne idem de tunica mucosa pulmonum Valet, in cujus Systemate vasculoso tanta praevalet commutatio Partium aeriformium cum aere ambiente

In ruminantibus igitur structuram organorum, quae Placentae vicibus funguntur, cotyledonum scilicet, satis Perspectam esse, dubitari vix potest. Idem vero de iisdem organis in utero suilla Valere, quis est qui neget, cui disquisitiones ili. Baerii' , innotuerint 3 Cotyledones suibus desunt. Si qui contrarium dixerint, ,el etiamnunc dicant, id inde sine dubio factum est vel sit, quod corpuscula rotunda, quorum Iegio in ovi superficie sparsa invenitur, de quibus infra fusius sermo erit, pro talibus Perperam Vindicata sunt. Quod a vero tam alienum

8쪽

est, ut tota potius ovi superficies praeter illa ipsa loca, quae ab illis obsia

dentur corpusculis, Cotyledonum Vicibus fungatur. Hisce enim locis exceptis quum tota ovi tum uteri superficies Plicis occupata est minusculis, quae illio villis chorii, hic parietibus cellularum uteri in colyledonibus vaccinis r spondere, anatomica docet earum dispositio. Sic enim sibi obversae sunt plicae ovi & uteri, ut singulae semper inter duas oppositae superficiei excipiantur, ad modum digitorum, quum junguntur manus. Quid quod secu dum observationes ili. Baerii ultimo graviditatis tempore dispositio longe

similior etiam evadit ei, quam in cotyledonibus supra descripsimus. Iu guntur plicae uterinae, quae Semper traΠSVersales Sunt ad axin cornu uteri,plicis intermediis sic ut cellulas iam forment, quum antea valles apertas formaverint; mutantur contra Plicae chorii, quarum margo liber semper dentatus fuit, quum dentes crescendo multo longiores fiant, in villos cellulis uterinis adaptat s. Unam cotyledonem per totam ovi superficiem extensam esse tum diceres. Si Vero jam ex forma plicarum analogia cum cotyledonibus apparet, an atomica earum dispositio eidem sententis omnino favet. In cotyledonibus nimirum illa, ni fallor, peculiaris statuenda est structura, qua fit, ut rete caPillare sanguinem foetus ducens latissime sparsum atque extensum, Undique tamen reti materni sanguinis

proxime adrepat. Quodsi in cotyledonibus ruminantium sit, in plicis illis

ovi Sc uteri suilli non minus fieri ipsa contemplatio earum docet, si arteriae& vens 'prius massa colorata impletae fuerint. Plicae autem per totam foro superficiem ovi & uteri confertissime sparsae, in illis modo locis chorii, quibus corpuscula ista insident, nec non in iis, quae in tunica mucosa uteritis opposita sunt, non inveniuntur.

Duos uteros suillos Simul Cum ovis CXaminans, quorum Vasa a cl.

Ibsenio, amicissimo meo in omnibus fere disquisitionibus quos siphonis USU in requirunt collaboratore, faustissima manu impleta sunt, in plicis illis minusculis chorii & tunicae mucosae uterinae rete capillare saepius admiratus sum. In singulis plicis arcum micros opii ope observavi, marginem denta-

9쪽

tum eorum sere sequentem, & cum reti inter duas plicarunt superficies

5parso multifarias anostomoses .essicientem.

Ceterum in chorio suillo plura strata distinguenda sunt, ab cl. Bae- io jam descripta. Exochorion, quod ante ultimum. graViditatis tempus facile abstrahere licet, in utrisque, quos CXaminaVi, Uteris suillis perspicue observavi. Endochorion autem ipsum tunicae mucosae speciem obtulit, cujus in superficie interna mucosae scilicet opposita) rete illud capillare pro serpsit. Rami arteriosi & venosi non capillares huic tunicae vix adhaerebant sed in tela: cellulosa valde laXa, materiaque albuminosa imbuta stratumque proprium densum formante, siti erant. Si Vasa chorii minus perfecte massa colorata impleta sunt, ita ut majores quidem rami eo turgeant, rete capillare autem minus, Stratum hujus endochorio intime inhaerens & in plicas ipsas intrans vix pro reti agnosces sed Pro Parca massae coloratae parte in tela cellulosa extravasata habebis. Sic initio dubius hae-xebam in priore quem observavi utero suillo, PO5tea felicioribus tentami

nibus melius edoctus.

li Rarissimam occasionem delphini grapidi recens defuncti inquirondidiu jam exspectabam, quum die quinto Junii hujus anni mihi an nunciatum est, in Pago piscatorio VSkoVshoved , unum miliare, et dimidium ab Halaia

distante, delphinum phocaenam 'captum esse femineum, et, ut opinabantur, gravidum. Sine mora me ipse eo contuli, infaustum autem nuntium accepi, delphinum, ante quatuor dies jam captum et mortuum, ob putredinem inci pientem eodem die, ablata cute cum panniculo adiposo, in mare abjectum esse simul cum foetu fere maturo, qui incisiones cutis rudi manu factat prolapsus esset. Quo nuntio licet omina infaustissima' apparerent, o noluit tamen omnem spem abjicere. Mare ibidem Parum profundum est et peri milio . forsan Passus Vadosum. i Coelum Simul Serenum , mariSque supersi lcies laevis erat, quare non nimis adhuc laesas et corruptas partes Νeptuno fortasse eripi posse sperans praemium proposui, si quis cadaver quamvis

10쪽

laesum mihi e mari protraheret. Piscatorem in mare igitur procedentem oculis attentis Sequens, optimum omen jam accepi quum foetum duos pedes

longum protrahentem eum Viderem, maximo autem gaudio Commotus sum, quum non modo truncum matris, sed etiam ex abdomine ejus dilacerato Panniculum colore intense rubro Propendentem et in aqua marina fluctuantem prospicerem, qui jam e longinquo Pro chorio salutatus est. Prospere igitur factum est, ut quod abjecisse se opinabantur, id in aqua salsa

et pura servaVerint.

Et uterus et chorion admodum quidem dilacerata sunt, sed tamen Vasaeorum a cI. Ibsenio solita fortuna impleta. Superficies chorii valde rugosa est, C Nec rugae, quamquam in diversas partes trahuntur, deleri possunt. A divitiis tota fere occupatur, primo intuitu tam . confertim, ut Plane iis occultetur. Villi tamen accuratius examinati intervallis dimidiae fere lineae separati occurrunt; verum nec formam plicarum, ut in suibus, neo Conorum plumosorum, ut in vaccis, habent, sed potius florum brassicae botrytis, petiolis scilicet angustis insidentes, coronam multifarie ramiscatam et globosam gerentes. Qua ex forma jam facile colligi potest, apices vel potius coronas eorum multo Propiores sibi invicem esse quam hases. Quae propinquitas eo magnopere augetur, quod chorion superficiem minime planam, sed Valde rugosam offert. Rugae chorii in facie externae recessus offerunt truncis majoribus Vasorum umbilicatium, nec extendi Possunt, nisi si stratum firmum telae cellulosae quo junguntur sustuleris et simul ramos anastomoticos inter truncos illos et rete capillare abruperis. Villi magnitudine valde variant. Majores una fore linea e superscie chorii Prominentes coronam diametri quartae forsan lineae partis habent; plerique autem longe minores sunt; in rugarum Vallibus minimi inveniuntur, pro abortivis ni fallor habendi. Rete capillare pulcherrimum in coronis vili rum adest; quamvis numerosi sint ramorum apices rotundati, singulis tamen non simplices ansae Vasculosae, Sed retia plurimas maculas gerentia

insunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION