장음표시 사용
3쪽
EX AUCTORITATE DIGΝISSIMI VICE-CANCELLARII
ARCHI BALDI DAVID SON, S. S. T. P. P.
AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU,
NOBILISSIMAE FACULTATIS MEDICAE DECRETO:
SUMMISQUE IN MEDICINA HONORIBUs AC PRIVILEGIIS RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS,
IN COMITIIS UNIVERSITATIS GLASGUENSIS,
SOCIET AT. RE G. MED. EDIΝΕΝs. SOCIUS. Dira per incautum serpant contaria vulgus. VIRG. AENEID. AD DI ΕΜ XXVII. APRILIS, HORA LOCOQUE SOLITIS.
5쪽
7쪽
V HOMO ait scriptor elegans non modo certo, Secundum
naturae lege8, tempore, nascitur, creScit, Viget, SeneScit, moritur, sed variis quoque prope innumeris morbis obnoxiussit, qui larinam quamvis pulchram corrumpant, Vir 8 frangant, singulas corporis actiones impediant, corpuS Saepe gravibus doloribus excrucient, neque ipsi pepercerint, Dioinae particula aurat' Inter tot tamque diversos morbos, qui humanum genus infestant, nullus Typho frequentior, uniuscujusque medici attentione, nullus dignior esse videtur. Pauci enim sunt morbi, quorum effectus aut diffunduntur latius aut magis funesti SaeViunt, nec ab eo immunis est, mortalium aetaS, nec Se us, nec conditio. Dissertationis igitur medicae hoc argumentum haud inane putavi, et quod in Nosocomiis, Londini, febres omni fere forma observandi occasiones mihi adfuerunt, hoc,
prae caeteris, se mihi maxime commendat. i Greg. Consp. Theor. Med.
8쪽
C A P. I. APUD omnes Nosologos, morbus, de quo nunc agitur, inter
primos, locum retinet conspicuum, cum propter magnam Symplomatum varietatem, tum frequentiam in omnibus fere gentibus exitiosam. Vix autem necesse est varietates enumerare, quas nobis retulerunt, Sauvages, Vogelius, Linnaeus, &c. Ista definitio optima et anteferenda videtur, quam Cullenus, ille celeberrimus, sic docet Typhus, morbus est contagiOSus, calor parum auctus, pulsus parvus, debilis, plerumque frequens, Urina parum mutata, sensorii functiones plurimum turbatae, vires multum imminutae.'Varia sunt nomina, quae huic morbo indiderunt varii medici, prout diversis temporibus, in diversis formis, sese ostendit. Discrimina autem omnia non hic enumeranda; quoniam omnia pro diversis ab aliis tradita et recensita, a Culleno, utpote nulla re diversa, sub uno titulo bene comprehensa
sunt. Sub nomine Typhi, species multae sunt ab illo positae, quae gradu solum sui opinatur) differunt; et quae symptomata quatenus diversa videantur, plerumque hominis infecti, vel aeris, conditioni cuidam potius quam causae diversae tribui
HIST IA.-Symplomata et cursum Typhi haud facile est enumerare; quoniam impetus plerumque insidiosus eSt, et passibus vix percipiendis, morbus graSSatur.
9쪽
Ineunte morbo, aegrotus sit piger et levem persentiscit horrorem, cum errante calore ac univerSalis Sensu languoris,
non aliter quam post multam defatigationem; haec semper comitantur, virium prostratio, dejectio animi ac summa solicitudo; accedit capitis gravedo, major Vel minor, vertigo, dolorque; pulsus frequens, debilis et inaequalis, aliquando intermittens. Calor horrore intermiscetur. Rubor oris insignis et calor observantur, quum partes extremae sunt frigidae.
Urina plerumque pallida et limpida, vel nihil, vel si quid
sedimenti deponit, furfuraceum est. Stomachus fere omnia temnit, et cibos, praesertim carnoSOS, maxime fastidit, adeo ut visu, nausea eXcitatur; non raro Vomitus supervenit, et humor pituitosus supra ejicitur, et interdum bilis copia. Lingua sicca et decolor, aliquando tenui muco albescit. Cutis arida; Alvus plerumque adstricta . Sitis modica, interdum urgens. Somnus turbatUS; Vel potius somniculosus, et languidus fit aeger; vix quidem dormitat et nunquam arcte quamvis spectantibus dormire Videtur. Respiratio celeris et labo riosa et singultibus intercepta. Testiculi aliquando dolore assiciuntur φ. Omnia haec symptomata mane sunt leviora, vesperi autem
' Μonro, Thucydides, &c. This singular symptom is critical in iliis present instance. ItS singulari ty arises chiefly Dom the silence of mo- dern authors with respect to it. Abo ut the end of the second day, the patient hegins to complain os a violent pain in his testicles, and per- ceives a contractiori of the Spermatic chord. On examination the tes- ticles are diminished, and di a xvn up towariis the abdomen, and the scro- tum is flacci d and empty; the suriace painsul and excorialed, discli arg- ing offensive pus, which likewise nows Dom the urethra. It ceases When the disease terminates favorably: when fatal, the discharge is sortid, and the scrotum somelimes morti fies.V Chish. on Malign. Fevers.
10쪽
cum violentia recurrunt'. Caput majori dolore assicitur; pulsus celerior. Lingua nunc arida, rubra, et fissa. Quamvis arida vero lingua et oris labia videantur, nihilo secius aeger vix unquam de siti conqueritur. Quo in rerum statu saepius per quinque vel Sex dies permanet aegrotus. Circa diem septimam vel octavam, febris augetur. Vertigo et gravedo capitis increscunt; et tinnitu aurium cum insomnio aeger fatigatur, et saepe delirat. Si somnus delirium sedat, bonum, Si coma, malum est. Tanta est virium prostratio et anxietas, ut, sine lapsu, sese erigere non potest
aegrotus, atque in se erigendo, sudor frigidus in fronte subito erumpit, et subito evanescit; aliquando syncope occurrit; in eodem tempore, genae et palmae manuum seStu ardent. Lingua tremiscit et in media parte, sicca et subflava est, cum margine luteo. Hoc tempore, et circa diem, undecimam, decimam quartam, Septimamve, et aliquando vicesimam primam, sudor lenis in faciem primum apparens, deinde sensim deorsum dis fusus; urina clara et copiosa; et violentia signorum decrescente, remissionem instare demonstrant. Remissio plerumque meridie evidens est. Morbo autem ingravescente, profusus erumpit sudor, isque
in partibus extremis plerumque frigidus. Diarrhoea colli-quitiva advenit, quae valde debilitat; nihilominus cutis callida et humida est. Dissicultate spirandi, anxietate, et OppreS-sione, eruptio miliaris interdum apparet. Quidam medici