Dissertatio medica inauguralis quædam de amaurosi complectens : quam de ... pro gradu doctoris ...

발행: 1808년

분량: 61페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE AMAUROS I.

ITQUAEDAM DE METHODO MEDENDI IN prima specie morbi, duae sunt indicationeS aSSequendae, Ima, CompreSSionem amo-Vere, Vel Symplomata sublevare ; 2da, Retinae vires imminutaS reStaurare. In primum consilium, quoniam fere semper morbus in initio acutus est, Congestui locali totis viribus, evacuationibuS, OCCurrendum CSt. Cathartica. - In omni capitis morbo, praecipue pleihora locali comitante, alvi purgatio

42쪽

DE AMAUROS I.

plurimum profuisse notatur. Nam se cretionem et fluxum promovet et auget, et simul majorem sanguinis et vis nervosae de- rivationem abdomen versus e Cit, motum- que sanguinis per omnia hujus vi SCera pro- movet, et multum humorem tenuem ex sanguine detrahit, et Si C exinanitio genera- lis sit, et tensionem VaSOrum, quae SangUi- nem ubique Cori opis vehunt, minuit, et sanguinis ideo impetum temperat, et aliaS secretiones et exinanitiones minuit, et aC- tionem vasorum absorbentium eXCitat, av que intendit VIn eandem sententiam, CELSUS de amaurosi tractans ', dixit, Ex quibus nonnulli, cum aliquandiu nihil vidissent, repentina

profusione alvi lumen receperunt. V De hac re, haec habet HIPPOCRATES οφθαλ-

43쪽

sed operae pretium observare est, adeo in n- maurosi tubus intestinatis torpet, ut purgantia potentiora, qualia sunt COlΟCynthi S, SCammonium, aloe Cum gambogia, &C. Saepe ad dejectiones promovendas necessaria Sint. Sanguis, hirudinum vel cucurbitulum temporibus et pone aures applicatione detrahatur; vel potius, arteria temporali depletio major, pro re nata, eiciatur. Vesicatoria fronti vel sincipiti, temporibus et pone aureS maXima Cum utilitate applicentur ; et in hoc morbo, superciliis in nervi frontalis CurSU, epiS-

pasti Ca Clar. nostro RU ΤΗΕRFORD Summa laude commendantur. Errhina. Ad Secretionem restituendam, quae fere Semper in amauroSi, membrAnu narium SuppreSSa eSt, haec medicamina propria

44쪽

utilitate administrantur. Talia Sunt, ni CO-tiana, aSarum Europaeum, pulvis eX Submuriate hydrargyri et saccharo albo CompoSitus, Vel quae prae caeteris hodierna aestimatione tenetur ', pulvis ex subsulphatis hydrargyrinavi parte una, glycyrrhi Z se partibus quinque ; haec indies quatuor vicibus, naribus est

haurienda. Omnibus supra dictis frustra tentatis, et si ingravescat morbus, ad hydrargyrum Confugiendum est; et in ejus usu ad levem oris affectionem persistere oportet; hac intentione solutio muriatis hydrargyri corrosivi, multum et merito laudatur. Ad secundam indicationem, medicamenta stimulantia et toni Ca magnas opes Suppeditare promittunt. In primis electricitas pariter ac in aliis nervorum affectionibus, plurimum me-

45쪽

DE AMAUROSI.

dicis scriptoribus celebratur ' ; et certe in a-

mali rosi, ut stimulus localis sine aemulo existimetur. Scintillae pertenues, aut materiae electricae rivus Continuus, indies Circa oculos eliciantur; haud tamen in Consulte sed summa cautela in omni casu adhibeantur. Vapores volatiles, ut aquae ammoniae Vel aetheris sulphurici, ad retinam stimulandam insigni laude commendantur; et eadem intentione collyrium ex infuso capsici satis Commode usurpatur. Pulsatilla nigricans, anemone pratensis LINΝ. in manibus cel. SΤΟ ΕΗ CK' morbum sub pessima forma, et longioris diei, in sex aegrotantibus, debellavit. Remedium certe praepotens in pertinaCi morbo adhibere suadet illust. CUI LENI adhortatio t. Flores arnicae montanae hunC morbum

46쪽

DE AMAUROSI.

justo saepius forsan) sanasse feruntur. Tonica, ut cinchona et Valeriana o Cin. amara, ferri praeparata, et ammoniae CarbonaS, in R- maurosi a nervi debilitate, insigniter profuisse, experientia Constant; et hue denique, omnia

quae totum corpus roborant, nervosque firmant, recte referri solent. De secundae amauroseos vel imperfectae Speciei curatione, nunc quaedam breviter disserere reStat. In hac specie, oculorum affectio plerumque SymplomatiCa est; hinc apo- pleXiae, epilepsiae, vel menti turbatae Saepe Supervenit, et hisce morbis amotis, amaurosis quoque recedit. Si in capite sanguinis subita CongeStione morbus eXoritur, Corporis depletione certandum est; Si evacuationes Solitae repreSSae Sint, eaS iterum eliCere Oportet. Professor Cel. SCARΡA, amaurosin imperfectam in omni fere casu, Sordibus in ventri-

47쪽

DE AMAUROS I.

culo et intestinis congestis, attribuit '; et quidem his penitus ejectis, retinae functiones usitatas, insigni Successu restituit. Principio,

Ventriculus, emeticorum antimonialium usu, Saburris exoneratus Sit; et po8t emesin, laXan-

tia ad alvi plenam solutionem eXhibere monemur. His rite peractis, tonica, et oculi stimulantia quae in secundo prioris Speciei gradu jamdudum enumerata sunt, hi C quoqUe utilissima videntur. SIC, quae de amaurosi praecipue Sunt digna. ObServatu, quam brevissime potui memoravi; et quamvis in methodo medendi in una praesertim Specie, adhuc Certe plurima desunt, altera tamen sanabilis ex maXima parte videtur;

48쪽

et siquidem in morborum Curatione per eXperientiam ducem ni fallor fidelissimum doce-Rmur oportet, Consilium medendi quoad adamauroSin imperfectam pertinet, uti Paviae professore illustri exercitatum fuit, tam ex ratione qua indicatur, quam ex insigni quo fere Semper successu probatum est, me judice. aliis longe est anteferendum.

SEARCH

MENU NAVIGATION