Novae quaedam observationes de ossibus, & partibus, eo pertinentibus ubi & ratio, qua crescunt & nutriuntur exponitur. Auctore Cloptone Havers ... Versio nova, cui accessit Joannes Ch. Heyne Sueci. Tentamen cheirurgicomedicum, de praecipuis ossium mo

발행: 1734년

분량: 469페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ug CLORTON I3 HAVERε. sebi n nciscuntur: aliae liquidae manent, etiam in una eademque quantitate. Iam oleum, sive sit calidum, sive friaidum, in propria ac naturali sua cons stentia liquidum manet: ut ita pars medullosi olei, talis remanens, magis pura neque

mixta videatur: altera vero, quae Con

gelatur , additum sibi habet aliquid,

consistentiam ejus mutans e & quales- 'am hae sint partes, melius discere non possiimus, quam eX eXperimento, Per quod talis mutatio in vulg/ri oleo essi- Citur , atque hoc ab ingeniosissimo Doctore GR EW mutuavi, qui in dis-Cursu suo de viribus mixturae no docet modum, pinguedinem corporis animam lis imitandi. Id vero , inquit, hunc lyπodum seri potest. Sume oleum oliUar m,

idque adfunde spiritui nitri rectiscato, rum digere illud per aliquot die , N ouum medullae Molorem sensim sensemque adipiscis rur , δεπς ult m. iv olbom pinguedinem

vel butyrum congeletur vel induretur ,

quod unicὸ vi ignis , aequὸ , ac pingue animalium , dissolvitur. In conversione olei io pinguedinem notandum , illud magis iνdurari, si quae m magis sulphurςa

partes sepiritus nitri exhalaverim. --.

212쪽

DE OssIBus, CAP. I. I ritus nitri. -- Εt productio pi ued nis es tantum perdurans olei congelatio. Inde quoque adparet, ipsam animalium pinguedinem tantum esse oleosarum partium cruoris coagulum , vel per quasdam partes salinas proprias, vel per partes ni- rrosas aeris , ips permixtas, prodactam. Ratio proin differentiae inter nonnullarum medullae partium consistentiam,& congelationem ejus , quae , ubi fri-fefacta, indurata reperitur , est mistio nitrosarum aeris partium, particulas ejus figentium , cum illa Combinatio. Id quod adeo efficaciter fit , ut, si quaedam induratae medullae pars destilletur per se; illa, destillatione peracta,& refrigerata, priorem suam consistentiam adquirat. Quamvis postea illam diu soli exponendo, quamdam ejus par tem ad veri olei naturam reduxerim, quod , di ubi friges tiam erat, adhuc liquidum remanebat.

213쪽

DE USIBUS MEDULLAE.

- uἰ- . I s. T Am proximum est, ut de me. D .lla I dullae usibus verba faciam.', ii De usibus, inquam, ejus, quia pluribus uno inservit, ille, quem Auctores ipsi adscribere videntur , nullus plane dit, dum medullosam substantiam, inter duas cranii tabulas positam , nutri'tioni ejus dicatam esse ConICndunta Praeterquam enim, quod ossa vasa sanguinea manifeste habeant , incremento eorum destinata , quae proprie ad substantiam eorum , nullo vero modo ad medullam pertinent: unicuique, natu ram medullae , qua oleum est, expen.

denti parere debet, fieri non posse, ut in substantiam solidam, qualis ossi est, convertatur, Si ve: o supposuerint, nu' tritionem non esse , nisi volatilis &fluidae materiei suppeditationem, quae

plenitudinem Conservet , tonumque ac temperationem Continentium partium defendat : oleum medullosum ad nu-pritionem pertinere dici potest, qua

214쪽

DE OssIBus, CAP. II. Lortenus olei expensi jacturam compen

sata

g. I 36. Usus ejus primo est genera- usga. iis ac omnibus ojJibtis δc integrae eorum fabricae communis: tum & secun t. do quibusdam nonnullis eorum partibus singularis magis. Omnem cujusvis Os sis subitantiam inungit: eoque ipso ossa in debita temperatione servat. Partes eorum naturaliter siccae sunt , &, ubi nimis magnum siccitatis gradum habent, fragiliora sunt, & a quacumque violentia frangi possunt: quin & constat , quam Cito tenuis omoplatae pars, omni carens medulla , ubi aeri exponitur, absque ulla vi, per propriam sibi siccitatem , frangatur. Quo ergo securitati eorum contra fissuras stadiurasque prospiceretur , necessum erat, a tali defenderentur materie , quae illorum Casuum retunderet violentiam, qui illa violarent, eorumque partes ita emollirent, ut illis pressuris illique vi, quae illas alias facilius, certius apertiuS-que laederent, cedere possent. . g. 1 37. Praeter hunc generalem me- Me quia dullae usum , singulariter quoque illo-i rum ossium , quae per articulum sibi committuntur, extremitatibus inservit . . ir

215쪽

se magno necessarioque motus negotio aptae fiant , semper conserventur in statu , qui motui ille adcommodatus sit , utque promtius situm suum,eX quacumque Caussa, mutare possint. Equidem extremitates ossium,

per articulum sibi commissorum , revera laeves sunt , quod si vero siccae, fuissent, non tanta promtitudine dc sa-cilitate imperio musculorum, illas moventium , obsecutae fuissent. Proin solis licita fuit natura , ut lubrico quodam oleo laevigarentur , cui, in juncturam influenti, humor mucilaginosus , per singulares glandulas , in articulis sitas, secretus, additur: ex qua duorum horum , olei atque mucilaginis , misceta nascitur Compositio , ad illud propositum, quod sine ullo naturae dispendio perfici potest, aptissima ι prout adparebit, ubi de glandulis , secernentibus

mucilaginem, locuturus sum. g. I 8. Oleum medullosum cum mu- o. Cilagine CaVet secundo , ne eXtremita tes ossium, per articulum Commissorum, incalescant, inordinatumque fervorem per motus suos Contrahant, qui alias

inde produceretur, ac praecipue, dum

216쪽

DE OssIBUs CAP. II 223 celeres, violenti, diuque Continuantur. Repugnat etenim, duo Corpora, aeque solida, ac ossa in quibusdam partibus sunt, & extremitates eorum, quae per articulum invicem committuntur, absque ope talis materiei, quae & illas mollit, seque illis interponit, ne se immees diate contingant, violenter ad invicem moveri adterique posse, nec tamen ma gnum inde produci calorem. Notum hoc Cuicumque aurigae :hiocque habent oleum suum atque mucilaginem, id est, compositionem , qua naturam imitan

tur, quae non est, nisi adipis atque liquefactae picis misceta , qua internum

rotae modiolum, extremitate que axis, - Circa quem rota movetur, inungunt: sine cujus ope, pernix alterius Circa alteram rotatio Calorem, & nonnumquam

Iam intensium producit, ut illa instrumenta In flammam abeant. Quod si tali praeternaturali articulorum incalescentiae, per violentum eorum morum CXCitandae , Cautum non suisset, homines plane torpidi fuissent, nec nisi ad lentos deliberatosque motus apti, vel ubi quam maXum C urgentes praecipitesque festipandi rationes adsuissent. g. I 39. Tertio. Necesium ulterius Adiri

erat s

217쪽

minuit. Me utila liga. mentis

eto CLOPTO NIs HAvER1. erat, inungerentur madefierentque ossa in juncturis suis per aliquod talis naturae, ad adtritum earum minuendum, vel consumtionem earum ab adtritu tali praecavendam. Ipsim et enim sen ii re , certique , esse possumus , duo Corpora ejusdem cum ossibus naturae, frequenter, ac, prout nonnullis ossibus Contingit, violenter ad se invicem mota, mutuas sibi inferre debere injurias, partesque quasdam utrimque auTerri: Ut ita modus naturae , aptandi ossa ad invicem in omnibus articulationibus , quo ipso facili motui illique situs mutationi , in quavis articulatione necessariae, habilia redduntur , quam admirabilis licet primo videatur , diuturno tamen usui impar foret , partesque, motui in corpore humano dicatae, mOXno Comio aptiores fierent , quam aC tioni, mutationique , apte continuandae. g. IqO. Quare inde g. I p.) elucescit, quam beneficum sit, ossibusque obsolute necessarium oleum medullosum iEnimvero usus ejus se ulterius quoque primo ad ligamenta , partes illas , Per articulos sibi commissas, Connectentia,

extendit, dum illa a siccitate & rigiditate defendit, plicabilia , omnibusque

218쪽

DE OssIBus, CAP. II. 2ermotibus sitibusque partis mobilis , ad quam pertinent, perficiundis adcommodata servat. Nisi enim ita inungerentur , diversam illorum a praesenti temperationem ut & rigiditatem facile animadverteremus , quam sibi Contrahunt , ubi soli exponuntur siccantur. que. Quin & praeter ea possumus supponere, illud aeque utile eamdemque ob

caussam illis necessarium esse partibus, ac oleum fidium chordis inservit, quo Musici dilacerationem earum , alias, ubi nimis extenduntur , metuendam, praecavent. Ita & ligamenta haecce, quam valida licet adpareant, quae sicca ab ingenti subitaque extensione vel Conmtorsione periclitarentur, per hanc medullosi olei mucilaginisque mixtionem

inunguntur madescuntque. I. I l. Prout vero & ligamentorum Liga

Nonnulla eorum ad exiguam quamdam ' 'ab extremitate ossis distantiam ossi adfiguntur, ut distincta separataque sint a quadam intermediae partis potetione cui incumbunt, ita , ut in omnibus

juncturae motibus non tantum inflec

tantur vel extendantur , sed & antrorsum

219쪽

pant. Quum jam ossi contigua sint &lii per illo rependo quasi moveantur, ratio adparet ac necessitas rei cujusdam, quae illa lubricet, motumque eorum super illa ossis parte , Circa quam m Ventur, promtiorem reddat facilioremque. Et, supposito ejus desectu, quod illa lubricet, intelligere possiimus juncturarum Crepitationes , in quibusdam seorbuticis observabiles, in quibus ma-him magis in ligamentis , quam in ossibus residet. Ubi enim non sunt suseficienter lubricata, non tam promte illam viam perrepent, quo motus juncturae ea vult , dumque non proportionaliter moventur , nec per Continuatum motum illi variationi respondent, quae in partis situ contingit 3 necessario, dum, junctura in motu suo perdurante , aliquod impedimentum adserunt, extraordinarie extenderentur idque caussa illius doloris esse videtur, quem tum saepius percipiunt: unumque est eorum , me judice , quod ligamentis

sensum infert. Quum vero tantum exintendi nequeant, ut, absque motu proprio, partem ad illum gradum extendi

vel inflecti sinant, ad quem musculi

220쪽

DE Oss Inos, CAP. H. 2 νContractione sua eamdem moveri cogunt

quique cum debita ossium conjunctionestare non posset) ; hinc, si ulterius extendi nequeunt, tandem cedere coguntur, atque hoc velocitate tanta , ut ossium CX- tremitates se mutuo subita vi feriant,quae percussio talem motum sonoris aeris par

ticulis imprimit, qualis sensum nothrum auditus adficit. Quamquam & sit simile vero, aliam quandoque crepitationis hujus ossium esse posse rationem, nempe diversam plane ligamentorum adfectionem, qualis est nimia ac praeternaturalis eorum laxitas , per quam quum magis extendi possint, ossa non tam arcte adinvicem tenent, ut procestis vel extremitas unius in sinu vel cavitate alterius firmiter detineatur; utut relaxatio eo rum non sit tanta, quae ossa ad luxationem quandam disponere possit. Supposito jam, ligamentum unius ossis oriri a

fundo sinus in altero, extremum unius ossis in motu juncturae , poterit in partem lateralem cavitatis delabi, superque illa , tamquam axe suo, moveri; omnis- 'que exigua irregularitas in situ ejus efficit , ut ita moveri nequeat, ut cum altera sui extremitate tantum de circulo describat,quantum muscularum contractio re-

SEARCH

MENU NAVIGATION