Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

EX T ROGO POMPEIO

EXCERPTARUM

LIBRI XLIV.

. A D

18 4 3.

6쪽

PRAEFAMEN.

Τrogus ille Pompeius, cuius epitomen Iusti- nus dedit, Augusto imperante Opus historicum latino sermone quadraginta quatuor libris conscrἱ-pserat, in quo populorum omnium antiquorum res gestas, quatenus ex scriptoribus' innotuerant, persecutus fuerat. EiuSdem puter sub I. Caesare militaverat, epistolarumque et Iegationum, simul et anuli curam habuerat. Avus Sertoriano bello

civitatem a Cn. Pompeio perceperat; unde genti nomen Pompeiorum ortum; gens autem ipsa ex Gallia a Vocontiis originem duxit, quemadmo- , dum ipse Pompeius, de Gallicis rebus quum egisset, in fine libri XLIII. adnotaverat. Ceterum ex opere eius praeter epitomam Iustini nihil maioris V agmenti superest. nisi fortasse Mithridatis ad milites oratio, lib. 38, capp. 4 - 7, quam totum Austinus videtur ex Τrogo in suum opus transscri-z psiSSe,

7쪽

Iustinus ipse noster sub Antonino Pio vixisse creditur, ad quem etiam praefationem operi praemissam scripsisse perhibetur. I extus eius ab

recentioribus editoribus. multifarIam coaeruptus fuerat 'vel codicum interpolatorum Iectionibus,

vel ipsorum editorum emendationibus et coniecturis; quibus tantum non omnibus . deletis, Orationem in plerisque ad Bongarsit recengionem reduximus, quem optimis et codicibus et iudicio

in textu Iustini constituendo usum esse, meliorum omnium in hoc genere doctorum constans opinio est. In nominibus tamen historicis et geographicis, in quibus codices Iustini vehementer vacillant, reliquorum historicorum documentis obsecuti sumus. Antiquiores illos prologos ad I rogum scriptos, hic quoque, ut in priore editione sfactum erat, Omisimus, siquidem eorum propter innumera lectionis menda sine notis usus esse nussus Posset. Lipsiae m. Dec. a. XLIII.

8쪽

Quum multi ex Romanis, etiam consularis dignitatis Viri, res Romanas Graeco peregrinoque sermone in historiam c0ntulissent: sive aemulati0ne gl0riae, SiVevarietate et novitate operis delectatus, Vir priScae eloquentiae Trogus Pompeius seraecas et totius historias orbis Latino sermone comp0Suit: Ut, quUm DOStra Graece, Graeca qu0que nostra lingua legi possent: P rSus rem magni et animi et operiS aggreSSus. Νam quum plerisque auctoribus, singulorum regum Vel P pulorum res gestas Scribentibus, opus suum ardui lab ris videatur: nonne nobis Pompeius Herculea audacia Orbem terrarum aggressus videri deb0t, cuius libris omnium Sesulorum, regum, nationum P0pulorumque reS gestae continentur' et quae historici Graecorum, prout commodum cuique fuit, inter se segregatim DCC P Verunt; omiSSis quae sine fructu erant, ea omnia POm-Peius divisa temporibus et serie rerum digmta com 'IUSTINUS. A.

9쪽

suit. Horum igitur quatuor et quadraginta voluminum nam totidem edidit) per otium, quo in urbe Versab mur, cognitione quaeque dignissima excerPSi, et, OmiS- sis his, quae neu cognoscendi voluptate iucunda, nec exemplo erant necessaria, breve Veluti florum corpusculum feci, ut haberent, et qui Graeca didicissent, quo admonerentur, et qui non didicissent, quo instruerentur. Quod ad te, non cogn0Scendi magiS, quam emendandi causa transmisi; simul ut et otii mei, cuius et Culo reddendam putat, apud te ratio constaret. Sufficit enim mihi in temporo iudicium tuum, apud P0SterOS, quum obtrectationis invidia decesserit, industriae t stimonium habituro.

LIBER PRIMUS.

ARG. Cap. I. Assyrii. Ninus. 2. Semiramis. 3. Sardanapalus. 4. Μedi. Astyages. 5. Cyri initia. 6. Eius regnum. T. De Croeso Victoria 8. Contra Scrthas expeditio. s. Cambysea. Μagi. Otanes. IO. Darius.

CAP. I. Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat: quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed Spectata inter honos moderatio provehebat. Populus nullis legibus ten batur: arbitria principum pro legibus erant. Fines imperii tueri magis, quam Proser , m erat: intra Suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnia um Νinus, rex ASSyriorum, Veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic

10쪽

LIB. I. CAP. 2.

primus intulit bella finitimis, et rudes adhue ad resistendum populos terminos usque Libyae perdomuit. Fuere quidem temporibus antiquiores, Sesostris Aegypti, et Scythiae rex Tanaus; quorum alter in Pontum, alter usque Aegyptum excessit. Sed longinqua, non sinitima, bella gerebant; nec imperium sibi, sed populis Suis gl0riam quaerebant; contentique victoria, imperio

abstinebant. . Ninus magnitudinem quaesitae domin timis continua possessions firmavit. Domitis igitur P ximis, quum aecessione Virium sortior ad alios tran iret, et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit. Postremum illi bellum cum Zoroastre, rege Bactrianorum, suit, qui primus dicitur artes magisas invenisse, et mundi principia siderumque motus diligentissime Speetasse Hoc occiso et ipse decessi, , relieto impubere adhuc filio Ninya, et uxore Semiramide. CAP. H. Haec nec immatum ausa tradere imperium, nec ipsa palam tractare, tot ac tantis gentibus vix pati enter uni vim, nedum feminae, parituris, simulat se pro uxore Nini filium, pro semina puerum. Nam et Si tura utrique mediocris, et vox pariter gracilis, et line meritorum qualitas matri ac filio similis. Igitur brachia ac Crura velamentis, caput tiara tegit: et ne novo hab tu aliquid occultare videretur, eodem ornatu et populum vestiri iubet: quem morem vestis exinde gens universa tenet. Sic primis initiis sexum mentita puer eSse credi ta est. Magnas deinde res gessit: quarum amplitudinuubi invidiam superatam putat, quae sit latetur, quemVesimulasset. Nec hoc illi dignitatem regni ademit, Sed admirationem auxit, quod mulier non seminaS modo virtute, sed etiam viros anteiret. Haec Babyloniam condidit, murumque urbi cocto latere circumdedit, arenae

SEARCH

MENU NAVIGATION