Claudii Ptolemaei liber de analemmate,

발행: 1562년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

7쪽

CLAUDII PTOLEMAEI

LIBER DE AN A LEMMATE,

AFederico Commandino Vrbinate instauratus,& commentariis illustratus Qui nunc primum eius operae tenebris in lucem prodit.

Eiusdem Federici Commandini liber de Horologiorum descriptione. ROMAE, M. D. L XII.

Apud Paulum Manutium Aldi F.

9쪽

RANUTIO FARNESIO,

CARDINALI AMPLISSIMO,

ET OPTIMO. ARCELLVs Cervinus adhuc Cardinalis , paucis ante annis , quam altissi-M mum Reipublicae Christianae gradum obtineret, duos libellos, unum Archimedis de iis, quae in aqua uehuntur, alterum Ptolemaei de analemmate, latine redditose diuturna obscuritate, in qua latuerant, euoluendos curauit: ineq; , qui tantum uirum unice diligebam , & obseruabam, eo munere pro sua liberalitate dignum existimauit. Cui diuino Pontifici quod ad libellum Ptolemaei de analemmate attinet studiosi homines, & ii maxime, qui mathematicis disciplinis delectantur, tanti beneficii memoria sempiterna se obstrianos esse libentissime praedicabunt, & fatebuntur; si, ut spero, praeclarissima scientia,&ab humanis rationibus non aliena post sexcentos annos reuiuiscere coeperit.Veteres enim mathematici de gnomonicis quidem rationibus accuratissime conscripserunt : pluraq; posteris tradiderunt. quae ad eas scientia, & cognitione comprehendendas attinerent. uerum uel temporum iniuria, uel hominum negligentia factum est, ut nulla super hac materia tot clarorum

10쪽

uirorum monumenta ad manus nostras peruenerint. nam Vitruvius, quem omnia eorum scripta

legisse, uel potius deuorasse intelligimus, cum de

architectura scribens in hunc sermonem de ana lemmate, ac gnomonicis rationibus incidisset, principia solum attigit, reliquas partes inchoatas,& imperfectas reliquit. haec est causa, cur nostrae memoriae mathematici non exactam, nec CX quisitam nobis rationem solaria horologia describendi tradiderunt ; sed tenui quadam obseruatione, atque animaduersione contenti, pauca solum praeceperunt, quae uel nullis rationibus confirmentur , uel certe a nobi S non sine maximo negotio, maximaq; temporis iactura erici possint. nam si

ueram analemmati S rationem ex ueterum mon

mentis inuestigare ualuissent , multo faciliorem nobis aditum ad huiusmodi facultatem patefecissent. Cum igitur hunc Ptolemaei librum de ana lemmate quam diligentissime legissem, eiusq; dignitatem cum non mediocri utilitate coniunctam facile perspexissem , eXistimaui me Marcelli Pontificis Maximi memoriae praeclare consulturum ,& mathematicarum disciplinarum studiosis gratissimum esse facturum , si pro mea uirili parte laborassem , ut edito tam praeclaro , tam utili libro per me aliqua lux afferretur. graecum enim codicem non habemus : et is , qui de graeco conuertit, ob materiae, in qua uersabatur,obscuritatem , cymerias, ut ita dicam, tenebras lectoribus offudit. praeterea

SEARCH

MENU NAVIGATION