De Christi Domini resurgentis gloria : oratio habita XIV. kal. majas MDCCCLIV in sacello Pontificio Vaticano

발행: 1854년

분량: 20페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

erat intelligens, nemo requirens Deum, nemo qui saceret b0num. O pessimam et teterrimam rerum conditionem l At vero quum Unigenitus Dei filius ad hoc serinam servi accepisset, ut humanam naturam prostratum erigeret, deformatum inStauraret, utque in pristinam dignitatem x indicaret; ideo omnem vitae suae industrium, omnem sollicitudinem ad insigno illud amoris et pietalis munus absolvendum intendit. Noverat ipse quanta esset exempli vis et auctoritas ad hominum animos resides et inertes incitandos, et quantum spes praemii ad eorum corda e vitiorum coeno ad virtutem, e terrenis desideriis ad coelestia origenda aloret. Quamobrem simul atque in publico Versari coepit , non fuit illi satis novam legem proferre, divina rerum arcana illa, quae ipse e sinu Patris hauserat, aperire, ad sanctioris vitae instituta inauditis et ad unguem persectis disciplinae praeceptis hominum genuS pro eliere; Sed, ne qua eXScuSatio,

ne quod perfugium reliquum foret, coepit ipse primus sacere,

atque in se novi et christiani hominis lypum exprimere. Purum enim suisset Christum hortalum homines Verbo, nisi firmasset exemplo. Itaque nunc audias praedicantem: Ego Sum Via, Veritas et vita; nunc docentem turbas, ut a se discant esse et mites et humiles corde, discant prospera mundi despicere, nulla adversa formidare ; nunc altissimae persectioniS praecepta et prope coelestes vivendi leges tradentem; nunc animOS, Spem praemii benigne ostentando, allicientem et inflammantem, atque centuplum iis omnibus se daturum Spondentem, qui unum pro Domino vel dimiserint, vel lol-leraverint. Quae quidem omnia sublimia atque praeclara novae

legis instituia Unigenitus Dei filius lactis primum atque prodigiis, proprio deinde Sanguine consigna it. Verumtamen n.

modum par VuS erat credentium numerus; quam facile exciderat miraculorum memoria, et numquam animum inducere

poterant, ut Verum Dei silium crederent, qui natus esset in

12쪽

stabulo, qui subri silius haberetur ab Omnibus, quique per irrisiones, per ludibria, per Verbera, omnemque ignominiarum xiiii fuisset acerbe raptatus, et morte Omnium turpissima condemnatus : adeo ut una cum eo in sepulcitro sertasse omnia dolituissent; nisi et quae sapienter ediderat, et mirifice ges soral, sem l ab inseris excitando, validissime constrinasse l. Quis senim, ut optime divus Tliomas perpendit, quis tanta fuisset dicendi vi tantaque copia, quis tanta auctoritate praeditus eli Prum scientia, tumque pollens miraculo, qui universis terrae gentibus ab insana nequitiae fraude jam tot annoS circum ventis undique et irretitis persuadere potuisset, ut hominem probroso ligno affixum, interque latrones pendentem medium, tamquam patrii desertorem ritus, perturbatoremque tranquillitatis publicae, hunc veluti Sanctum Domini Venerarentur: nisi cujus mortis tanta praecesserat ignominia, major olium subsecutus Osset immortalis vitae splendor et gloria 2 Omne igitur et religionis sundamentum , et salutis nostrae spes in Christi resurrectione adeo situ erat, ut praeter eam Vnna Omnia sutura Apostolus gonlium minime dubitaverit ustii muro. Quid revera causae fuisse putatis, quare Servator noster amantis-lissimus quoties ci a discipulis suis, et ab audacis insensissimis hostibus quaereretur, quod tundo in do se ipso testimo Dium proferret, lotios responderet Vel Ionae prophetae signum, Vel templi corporis sui, quod post triduum reaediscas- sol ' Quorsum verba illa de potestule ponendi animam suam, Ol iterum sumendi eam 3 Quorsum illa de fructu passionis suae, quem Percepturum praedixerat, quum exultatus suisset e terra Nonne eo quod intelligebat e plurimis praeclarisque signis ad sidona nostrum erigendam astruendamque unam praeeaeteris omnibus resurrectionis suae virtutem conferre 3 Λ profecto ubi primum Λpostoli acceperunt a mulieribus Chri- Slum Surrexisse, et ipsi propriis oculis conspexerunt revolutum

13쪽

a monumento lapidem, et corpore Vacuum sepulchrum; ubi Christus et singulis seorsum, et Omnibus in unum collectis pluries occurrit, et I homae dubitanti adhuc, atque magistrumphantasma habenti carnem suum obtulit palpandam; tum demum filium Dei consessi sunt, divinumque ei prorsus naturam inesse, potestatem, imperium firmissime crediderunt. Quare aspicientes in Auctorem sidei et consumatorem Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, qui cum malediceretur , non maledicebat, cum pateretur non comminabatur , quique propterea exaltaxit caput, quod in via de torrente bibisset, per patientiam currunt et ipsi ad propositum certamen.

Certum atque exploratum est Omnibus Se tamquam OVOS Occisionis missos esse in medio luporum; a parentibus, a fratribus ipsis esse tradendos; nihil aliud sibi esse expectandum,

quam Verbera, Vincula, flagra, Vulnera, contumeliaS et mortem. Verumtamen lumbos suos ea sortitudine accincti, quae a charitate tamquam radice generatur; quae, ut inquit Apostolus, dat homini omnia posse, eumque licet corpore indu-ium ad conditionem erigit nihilo minorem, quam incorpoream; quae omnia aggreditur quantum iS aspera, et Supra quam serre posSit humana natura ; quam neque tormenta, neque blanditiae aut illecebrae, neque mors ipsa labefactare Valeal; quaeque laetitiam, voluptatem et gloriam assert in infirmitatibus , in periculis, in nuditate, in sume, in angustiis; atque nihil putet praeter Deum sibi expetendum, nihil praeter ejus

Ossensionem esse formidandum; ea, inquum, sortitudine accincti inter barbarus perditissimasque gentes eternae Veritatis disseminandae munus demandatum alacres lubentesque suScipiunt. Possem hic in medium asserre quae et quanta Λpostoli resurrectioniS Stupore correpti, et mirum in modum recreati pro Veritate pertulerint, ni res esset adeo perspecta et perVulgata, ut SuperVacaneum videretur dicendo per Sequi, et con-

14쪽

sirmare. Testes enim sunt disjunctissimae quaeque regiones atque orae : lestes univei Sae quantumvis immanes et longinquae nationes, quae in teterrimis devorandis injuriis, atrocissimisque cruciatibus perserendis eorum constantiam et alacritatem suspexere : testis haec ipsa praesertim Urbs earum olim non tam potestate et imperio, quam errore et impietate magistra. Istam, ut appellat S. Leo Magnus, si omentium bestiarum silvam , istum turbulentissimae profundit alis oceanum omni humana ope destitutus, ut illius fretus Virtute, cujus nutu per maris undas tuto Olim incesserat, cujuS nuper miratus fuerat resurrectionis triumphum et gloriam, Petrus ingreditur. Sed quo tandem consilio Nempe ut ibi Crucis, quae tum apud Omnes vel maximo habebatur probro, Salutare signum extollat ut Cives avocet ab honore ad contemptum, a divitiis ad pauperlatem, a terrenis voluptatibus ad tormenta, ab olio et deliciis ad cortamen' Ut suadeat lubricis continenliam, elatis humilitatem, iracundis mansuetudinem, tenacibus largitatem, Omnibus fluxa et fragilia conlem-Here , Superna Sapere, Superna quaerere, in novitate Vitae

ambulare Et haec omnia tam ardua, tam salebrosa, tum ΡOSthominum memoriam inauditu in ea Urbe aggreditur, ubi impotens suStus, et os frenatu dominatur luxuria, ubi licentia hac chatur, ubi vel smodissima scelera consuetudo confirma erat, et religio ipsa sacraverat Ita plano : Petrus Christi redivivi

riam, quae revelabitur in eis, qui sunt in terris socii passionum ejus , incredibili prorsus virtute et constantia destruit, aediscat et plantat, utque omnium in se oculos et admirationem convertit. Iam plurimi veritatis luco perculsi divitias, honores cunctaque Vitae commoda et blandimenta despiciunt, ac palam profitentur nullam usquam nisi in Christo crucifixoeSSe salutem. Verum enim vero christianae militiae numerus in dies crescens, et publica novae religionis praedicatio

15쪽

ot consessio monstri illius omnium, quos terra tulit, impiissimi atque esseratissimi provocat indignationem. Furit jam atque excandescit in Petri discipulos immanissimus imperator. Iam viae et sora lota serine Urbe innocentium sanguinoot caede redundant. Ipsi jam dies festi et geniales ludi nihil videntur supero, niSi ad eorum pompam et celebritalem indignissimum miserorum stinus accedat. Quid tum antane rabies miserandaque strages eos a Christi charitate divellet

Eorum constantium flecteti Petrum a suscepto munere revocabit Potest quidem insana atque est renata barbaries conceptum jamdiu surorem in ipsum essundere, potest capto 3 inctoque supplicia mortemque intentare; animum vero si angere, ardorem temperare non PoteSt. In carceris squalore et angustiis, in cruce ipsa sussixus , dum proprio Sanguine et acerbissimo lanere Veritatem confirmat, novas ab inferni suu-

cibus praedas eripit, novosque illi, qui post supplicia carnis

Ol vulnera, post suam mortem de Sepulchro surrexit, ut mor-lom rosurgendo destrueret, aSSeclaS comparat; eOSque praesentissimo exemplo ad pugnam impellit, inflammat. Resugilanimus reminisci quot, quamque sunestas vicissitudines vel sub ipsa Apostolorum tempora plerique passim obierint ollite Romae et alibi sub peculiari Capite et Doctore constituti Christianorum coetus. Nemo ignorat infunda illa temporua I iberio ad Galerium continuata, in quibus christianum

nomen adeo criminosum erat et in istim, ut unum salis esset ad cruciatus et mortem. Nota sunt Omnibus illa quae ad Gregorium USque magnum Sunt con Secula, per quae communis

mater Ecclesia aut Graeco discerpta est schismate, aut Gothorum, Saxonum, ' andalorum dilucerata barbarie. Proh Deus immortalis quae temporum acerbitast Quae per sex sere saecula rerum teterrima iacies t Quis sine lacrimis re serat incendia, rapinas, vastationes' quis bella, tormen-

16쪽

la, caedes Quid impiorum suror intactum , vel inausum reliquit ' Quae urbs non barbaricis impressa vestigiis qQuae flumina non decolorata sanguine' Non aetas, non Sexus, non dignitas, non Vitae innocentia cuiquam proderat. Animad- erteres pecudum more jugulatos SeneS, juVenes obtruncatos, teneros puerorum et Virginum gregeS Varie Vexutos, alios virgis caesos, alios Securi percuSSos, multos in ignem detrusos, Omnes proSiratos, OcciSOS. Τanta erat tyrannorum crudelitas, tanta strages et desolatio. Verum ad haec rerum extrema perducti ceciderant animis, an eo Semper alacrioreS procedebant in aciem, quo liberalius invitabantur ad gloriam portentum singularet O constantium incredibilemi Desecorani

ante tormenta et carnifices, quam qui pro Veritate pali, et animae prodigus esSe refugeret. Sed fortasse lyrannis immuniores extiterunt haeretici, qui Christianam rempublicam nunc Occulte, nunc armis instructi et polentum praesidio labes actare, et landitus evertere conati sunt. Neque desunt nostris oliam temporibus, qui Vel nova confingunt, vel Vetera usurpani, atque ad aucupandam multitudinem singulari quodam utuntur artificio: dum se se religionis castitatem asserere, disciplinamque majorum ab inducta recentiorum superstitione indicare gloriantur. Itaque religionis specie et Romanum Pontificatum et omnes Sacerdotum ordines injuriis strepituque lacessunt; magnosque de violato ab ipsis veterum institulo excitant clamores, et omni Ope nituntur, ut disciplinae studio et Zelo discipulos abducant post se. Lupi istiusmodi agnorum Speciem praeseserentes non Sunt prorsus novi in Christiano grege. Eos perbelle Servator nostror designavit,ol internoscendos dedit, ne sorte parum cauti in errorem inducerentur: eosque omnes quo ViS colore, Vel habitu , quibusve armis instructos Catholica semper Veritus Ol constantia prostravit, extinxit. Rogavit enim qui exauditus est pro sua

17쪽

XVII

roverentia ne Petri fides desciat; suamque praesentiam usque ad saeculi consumationem promisit. Et re quidem Vera si, ut Di viis Λugustinus considerat, numeres quotquot Principi Apostolorum ordine SucceSSerunt supremos sacerdotes, si etiam

singulorum fidem expendas, Operae praelium erit Videre eamdem semper suisSe petram illam, quam portuo inseri mo- Vere nequeunt , nedum Vincere; eamdemquo ab exordio in Apostolica Sodo virtutem regnasse, eamdemque xiguisse firmi

talem atque unitatem.

Λt undonum Deus immortalisi Undenam lania repente rerum immutatio, ut non Parthi solum et Modi et Elami iuuiique qui Mesopotamiam, Iudaeam, Cappadociam , Pontumutque Asiam aliusque sinitimas region os incolebant, insanum illud antiquao superstitionis monstrum horrerent, et Christianam fidem amplecterentur; sed nulla jam foret gens tum agrestis et barbara, nullus tam inaccessus in terris locus, quo veritatis lux non pervaderet Undenam in crucialibus per serendis , in periculis adeundis tanta firmitas et constantia Nonne eX promissa post obilum vita et solidi talo Si onim gloriosissimo Christus do morte, de inferno triumphavit , Si mortuorum ille primogenitus resurrexit, qui nostrum omnium est Caput; quis dubitet, quin nobis etiam, qui mystici eius cor-POriS membra Sumus et partes, non ultra mortem Visuris sit

consurgendum Quumque ipse elevatus a terra omnia ad Setrahat, ac rapiat, num silios adoptionis, quorum gratia et amore de coelis descendii, ol visibiliter corporalis apparuit, incer-lOS, anxios ac prostratos relinquat' Quid Apostoli resurrectionem hanc omnibus usurpassent sermonibus, ut nihil aliud cogitare, nihil aliud loqui, aut praedicare viderent ur; nisi judicassent

SPOm n0Stram Omnem esse in ea constitutam; eamdemque maxime Valere ad solandos omnes vitae casus, mortisque formidi

nem Superandam ' Haec profecto est spes illa firmissima , quae Virum de terra Ilus in sterquilinio jacentem omnibus

18쪽

XVIII

co portum miseriis in iantam arrexit confestim laetitiam, ut quum amici casum rius dolentes mirati interrogassent, unde illi eo aerumnarum adducto hujusmodi esset gestiendi causa, scio, responderit, quod Redemptor meus Vivit, et in novissimo dio de terra surrecturus Sum, et rursum circumdabor polle mea, et reposita est haec spes mea in sinu meo. Hanc

spem sanctissimus prophetarum Daniel ullius in Iudaeorum unimis figore studebat, quum eVenturum praecineret, ut qui dormirent in terrae pulvere, evigilassent alii in vitam aeternam, alii Vero in opprobrium. EZechiel dignus factus est, qui in visione tam grandi resurrectionis spectaculo luelaretur. David ipse, dum viveret, jure exultabat, quod Dominus non dor liquisset animam justi in inserno, neque dedisset Sanctum suum Videre corruptionem. Macabaei illi sortissimi rogis ini pietatem abhorrentes hac una spe consolabantur fore, ut si tyrannus in praesenti vita illos perderet, rex mundi desun-clos in aeternae vitae resurrectione suscitasset. Spes haec adeo urgebat Λpostolum , ut modo exclamaret: cupio dissolvi, et esse eum Christo: modo Vero, quis me separabit

quidem sapientissimo. Cum enim spes haec mentem nostram ad in is ibilia rapiat, ad coelestia erigat; necesse est Omniaxilescant, quac habentur in terris. Quid orgo mirum si lotin logorrimi sortesque viri aspicientes in Christum, quem Deus voluit in infirmitato conterore , quem suscitaVit a mortuis, atque gloria et honore coronavit, partim in solitudinibus ori antes , partim in caprinis pollibus et melo-lis circumeuntes angustiati et afflicti, carceres et verberuexperti, lapidati sunt, secti sunt, et in ore gladii mortui sunt,

ut repromissionem post mortem aeciperent, ei meliorem invenirent resurrectionem 3 quae tanta mundi vis, quae tot cor-

19쪽

ruptelarum illecebrae, Vel quae tanta ad ersus tenebrarum polestales stilura erit colluctatio, cui Superandae pares non simus, quotieScumque hanc cordibuS nostris propositum spem firmissime teneamus ' Haec timorem ab animis nostris expellit, haec in aerumnis nos recreat et firmat, haec pauperum lacrimas tergit , haec martires essicit, atque Omnia omnium

virtutum genera nutrit, et prodigialiter fovet. O miserrimos illos, quibus in adversis Ailae casibus, in mortis discrimine spes haec dulcissima minime arridet i Quid acerbius excogitari potest quam in telerrima nocte, dum allo fremunt fluctus, et depraeliantur Venti, praeSentemque intentant omnia mortem, deprehendi in Oceano, incertOSque Viae, quae tuto in littore sistat, aestuoso in pelago errare Quis non paveat Quis tam sirino erit pectore, ut horribilem mortis aspectum valeat siccis oculis sustinere ' Quid aliud restat, quam nullam sperare salutem ' NOS Vero beatissimos, qui dum persecutionum et miseriarum fluctibus jactamur, hac spe duce, tamquam certo sidere, tendimus in portum : ac veluti milites, qui ne vulnera metuani, ne gladiOS perhorreScant praedas personant atque triumphos, laeti et gloriantes omnia perserimus et Sustinemus propter spem praemii et coronae, quam dubit Dominus justus judex iis omnibus, qui in agone certaminis posili xictoriam reporta erini. Quae cum ita se habeant non sine causa exultat Sancta' Mater Ecclesia laetabunda et laudans; atque praeclarissimam diem hanc maximis semper honoribus praedicat et extollit.

Quis enim splendidissimam resurrectionis Domini gloriam contemplans jam dubitet ' Quis Christi exemplo inflammulus,

qui natus est in signum, cui contradicetur, non libenti animoaSpera quaeque amplectatur Quis adversa et mortem ipsum pro Verilate formidet, an non potius firmissima repromissionis Spe, tamquam clypeo protectus, Omnia infernae conjuru-

20쪽

tionis v lii rotundat 2 Exultemus igitur, et pia gratiarum actione Oxultemus. Si enim, dum vivimus, derisiones et improperia patimur, aderit tandem dies, qua inter filios Dei et nos computabimur, utque inter Sanctos Sortem habentes nostram reportabimus gloriosum de inimicis triumphum; atque consor- mali corpori claritalis Christi cibabimur pane Vitae, et inebriabimur superiano voluptatis torrente.

SEARCH

MENU NAVIGATION