De coloniis romanorum tempore liberae reipublicae deductis commentatio quam themate proposto elucubravit F. Ruperti quamque collegium Pontificium antiquitatibus romanis explicandis praemio donavit anno 1838

발행: 1838년

분량: 159페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Hea. Trans Tiberim denique Veiis captis et Volsiniis

ad inductas xx annorum ineundas compulsis, Nepete in Etruria deducta est, quae cis opponeretur, sicut Sutrium Tarquiniis , cum olrusci arma cepissent a Yersus romanos A. U. C. 369 et illa oppida auxilium romanorum implorassent. Nihil sere in historia romana perlustranda ani- , mum magis movet, et maiore admiratione dignum re- peritur , quam firmitas et perseverantia romanorum in consiliis ei proposilis exsequendis conspicuae . In civitate , quae ab unius arbitrio pendet, illae virtutes sa- . eilius sunt exercendae, quam in libera republica ;eum, qui vices regis subit, et in eius locum succedit, idem sentiat ac antecessor. Res autem romana ita constitula oral, ut et in senatu et in comitiis centurialis penes patricios summum imperium esset, qui, eadem sectantes, inter se consenserant, et sua auctoritale, nobilitate et prudentia animos plebis movebant. Quare

Cicero in libro de republica si dicit: duo praecipuasrmamenta reipublicae, auspicia et senatus. His autem, de quibus diximus, temporibus , sundamenta a romanis sunt posita suturae magnitudinis ei splendoris : nam non solum interna reipublicae constituendae forma per varios casus, discrimina et motus inter utrumque o dinem ad concordiam rediit, cum plebeiis, viribus

122쪽

eorum progressu temporis auctis, negari non posset, ut aequis cum patriciis iuribus in republica ulerentur: quae iura plebeii paulatim sibi vindicaverant, primum legibus sacratis, quibus inter alia ivlorcessio tribunorum est concessa, dein lege cassia agraria, repetilis vicibus rogata a tribunis Sp. Icilio et Tito Pontificio

A. U. c. ara , Genucio Α. 28I , Publilio et M. Laetorio A. 283); lege porro publilia, qua plebi

datum est, tribunos comitiis tribulis creare , et de

rebus publicis tributim deliberaro plebiscita); post

lege laxentia, cui leges xii tabularum originem debent, quibus et ius privatum et civile et publicumlatum est; denique legibus valeriis horaliis, quibus iussum est ut quod . plebs tributim iusserit, populus teneret: postremo lege canuleia, qua connubium plebeiis est concessum, et tribuni militum, consulum Ioco, ex utroque ordine sunt creali; praeterea stipendiis ex aerario militibus in oppugnandis Veiis concessis; sed etiam imperium, prolatis finibus, auctum est, conlinuis bellis cum vicinis populis prospero plerumque Marte gestis, in quibus romani commoda, a coloniis in suam rempublicam redundantia, clarissime perspexerani , neque hostis periculum, inde sibi imminens, sugili i); quare omnis vis belli in coloniis et oppugnandis et defendendis, evertendis et reparandis versabalur, quod praecipue in colonia antiate in oculos incurril.

ii Cons. not. 3 ad eoloniam Iavicanam. Liv. IV, 56.

123쪽

ΙΙΙ. Quaedam de conditione ei statu coloniarum huius temporis ab A. U. C. 245 ad 38s. Ex iis quae supra diximus de historia eoloniarum elucet, romanos et experientia priorum temporum, et usu huius aevi neces8stalem ει uulualem λ- remam coloniarum perspexisse, eX quo enim plebeii, post exactos reges, miseria continuorum bellorum vexati, fracti aere alieno et insolentia patriciorum, suam sortem emendare studerent, et secessione in montem sacrum lacla , suas vires novissimi; frequentia civium Romae vero iam adeo aucta esset, quod census numeri probant, ut non iam oneri solum , sed etiam - Periculo esset, cumque leges agrarias ab cassio Ialae,' et identidem a tribunis repelitae , summaque Virium intensione rogatae, et motus inde in republica orsi patriciis probarent, quam necessarium esset, inopiae plebis succurrere, nimiamque eius multitudinem exhaurire, ut motus reprimerentur; internam utililarem cum

Ierna coniungentes, colonias deduxerunt I in agros bello captos, qui, alias inusiles et parum securi, pIebi

assignasi sunt. Imminutus ita civium numerus reipublicae nihil nocebat, cum in colonias deducti ad suos agros et rempublicam romanam armis defendere eoacii essent, eamque utilitatem praeberent, ui et vim ho

eeraionem in montem sacrum.

124쪽

alium reprimereni, et praesidium in quo romani soreciperent, et unde auxilia peterent, essent, et commeatu simul iuvarent exercituum romanorum. Non civium tantum romanorum deductae sunt coloniae , sed etiam latinae missae esse videntur :aociolato enim cum latinis iam sub extremis regibus a romanis inita, et post reges exactos a Sp. Cassio renovari quaecumque ab . utroque populo suo sanguine et vitae periculo bello capia erant, et aequis partibus erant dividenda a , ut inter se iure iurandoso obstrinxerant: itaque etiam in agros socialis viribus occupatos, Ialinae coloniae deducendae erant, praeeipue cum plura captorum oppidorum olim latinorum suissent, quae ut sibi. rostituerentur postulabant. Discrimen inter colonias Ialinas ct civium romanorum alio

loco demonstrare, quantum fieri potest, conabimur. Quae ratio inter plures colonias plurium gentium in unum locum deductas intercessisset, plane ad liquidum perduci non potest. Eiusmodi colonia suit Antium , ubi et romani et latini, hernici nec non volsci veteres incolae consederant ): disiunctae tame u

125쪽

suisse et suos quaeque magistratus habuisse videntur, quod militiae causa singulus populus unum corpus efficeret; ducenta iugera agri in unam centuriam redacta

essent, cui separatione tantum agri publici adiungendum fuisset quantum ad eam pertineret, quod dissicile

esset essectu. Numerus colonorum ex consuetudine antiquissia

morum temporum a tribus civium partibus tricenorum esse solebat i): qua de causa plerumque triumviri coloniae deducendae et agri dividendi creati sunt. Frequentia civium Romae aucta, mullisque agris belloeaptis, duplex, triplex, adeo quintuplex numerus C lonorum deductus cst a . Qui cives romani in colonias missi sunt, delerioris sortis saeri non poterant, cum beneficii causa millerentur, sed civium iura re- liuebant , quod duarum civitalum civis iure romano nemo esse potest 3), legibus romanis vivebant, sacra romano ritu peragebant; sed Romae non censebantur, quod aberant perpetuo. Coloni in oppido capto primum locum oblinebant: coloniae enim erigies, simulacraque Romae nominantur ergo vices patriciorum

iij De Fidenis Cons supra Dionis. II, 53 de Caenina et Antemnis II, 35 τριακοσισυς αυδρας απγικους fa, Cons. quae supra de Lavicis dicta sunt. Liv. IV, 47.

. et

ia, Cic. pro Balbo c. II, 12.

126쪽

in colonia subibant, e quibus magistratus coloniae creabautur et ad quos ager publicus, Praeler eam partem quae veleribus incolis concessa erat, perlianebat. Bina enim colonis assignata iugera ad vitam sustentandam non sussiciebant, nisi usus agri publici

accederet, quem occupando in usum suum convertere,

quo ad pecora alenda uti possent Non enim ex mensuris aclis unusquisquo miles agri modum accepit , sed quod aui excoluit, aut in spe colendi occupavit) r . Illa enim assignata iugera erant heredium colonis Proprium, occupationes autem agri vasti, inculti ex agro publico sumit, quibus tribulum impositum erat, frugum decuma , fructuum arborum quinta pars a). Plebeii quamvis inopia oppressi, lamen saepe detre-elarunt colonis millendis nomina taxo, dulcedine Iegum agrariarum capit, sperantes lare, ut sibi Romae

manentibus ex publicis agris, bello pariis, landus assignaretur ; qui agri publici quidem vocali sunt;

revera aulem a patriciis nullo iure tenebantur, quae spes legibus agrariis, a Sp. Cassio Ialis, excitata, toties repetitis iisdem legibus semper suspensos animos tenuit, praecipue tot agris in locis propinquis expugnatis , ad assignationes maximo idoneis, ut captis Veiis, Faleriis, Capena. Coloniae enim, cum haec tem-

127쪽

pore belli ratio plurimum valebat, in terras, hostium

incursionibus maxime expositas, sunt deductae: colonis porro lanium agri culli portio est assignata, eaque contra hostes perpetuo defendenda ; praeterea huic possessioni iniunctum erat molestum militiae ossicium , desiderio patriae et suorum cruciabantur P uude evenit, ut qui inopia non premerentur, vix iu colonias 'abirent. Unde his facultates suppeterent sibi compa- randi quae ad agrum colendum eraut necessaria, ut instrumenta rustica , pecora , non liquet. An sorte cum agris in oppido capto ab incolis intersectis quasi hereditate in colonoi haec sunt collata Τ au ex parte praedae, quae militibus tribula est, haec sibi coemerunt corte Tib. Sempronius Gracchus cum ferret Iegem agrariam, penuria pauperum rerum Omnium,

quae ad agros eis assignandos bene colendos peribnebani , perspecta, pecunia eos adiuvii , quae ex hereditate Ailati regis pergameni redierunt. Desectio autem coloniarum, ea. gr. Λniit, Fidenarum , iam in historia coloniarum explicata est, et originem habuit vel in receptis in coloniam veteribus oppidi incolis, cum suis conspirantibus et romanorum praesidium eiicientibus , ut Antii, vel Iatini ei hemici propter societatem cum romanis in colonias missi erant, qui dolacerunt si latini rebellaruni. Romanorum civium coloni nunquam ita immemores fuisseni sui generis,

et pietatis erga patriam , ut defecissent.

128쪽

IV. Historia coloniarum a legibus liciniis, seu a primo plebeio consule, ad primum punicum bellum

Ab anno V. c. 398 ad 488.

i Respublica romana, hoc tempore iam firmiore laudamento nixa, Valebat. Tumultu enim civili, et inle- Minis siuelibus tandem sodalis, plebeii, suis magistralibus adtuli, donegato saepius in externos hostes auxilla , minis legum agrariarum nova iura sibi extorserant , eoque tandem pervenerant, ut i omnia civium sero iura sibi cum patriciis essent communia , ei uisummi in republica magistratus et honores sibi palerent. concordia inde in republica ordinum enata, nOVareipublicae constituendae forma et in colonias vim Suam exercuimo, eademque legos ibi usu valuisse videntur ,

cum coloniae imaginem reipublicae reserrant connubia enim et commercium cum veteribus incolis oppidi, in quod colonia deducta erat, communicari pulo: quolacium est , ut ei in colonia uterque ordo, colou rum patriciorum locum occupantium , et incolarum veterum plebeiorum quasi) in unum coalesceret, ei in concordia viveret; incolae a coloniis occupatorum oppidorum adeo interdum in colonorum numerum sunt recepti, eorumque iura iis imperilla. Haec ordinum concordia vires reipublicae adcoextulit, ut ex bello quinquaginta sermo annorum i cum famnilibus , populo sortissimo statinis disciplinae ii) Ab A. U. c. 4ra ad A. 46έ.

129쪽

romanae adsuetis, et a romanorum societate deficie

libus, qui eis in civium numerum recipi ei iisdem iuribus et honoribus frui postulantibus, recusarent , et cum euuscis simul eum gallis, umbris, apulis, cum famnilibus coniunctis) varia fortuna gesto, tandem superiores decederent, omnemque Italiam a Macra et Rubicone fluviis ad Delum usque Siculum suo imperio subiicerent. Hoc bello ad comprimendos hostes mullae coloniae sunt deductae, quorum historiam nunc expo

namus.

Samniticum bellum exortum est A. U. c. 4ra i ,

quamquam romani cum famnilibus ex A. U. C. 4or laedere iuncti erant, cum famniles Sidicinum adorti essent, et fidicini viribus cis impares, auxilium campanorum implorassent, qui et ipsi a famnitibus victi, romanis se dediderunt, ui ab iis luerentur. consulum alter M. Valerius corvus ad montem Gaurum in campania cum Samnitibus conflixit, ut aliquamdiu in neutram partem inclinarent acies, tandem vicit hostes. Consulum alter A. Cornelius corvus ad Saliculam in Samnio prosectus , in saltus incaute penetravit, et inclusus cum exercitu periisset, nisi P. Decius Mus occupato colle omnem vim hostium in se traxisset, et consuli viam aperuisset. Nova pugna ad Suessulam commissa , Samnites iterum vincuntur a T. Manlio. Bellum si in Liv. VII, 29.

130쪽

tam grave utrique populo suerat, ut romani famnilibus petentibus pacem concederent A. U. c. 4I4). , Latini, cum romanos familico bello debilitalon viderent, et iamdiu in laedere parum fidi fuissent,

milites se daturos negarunt, fidicinos et campanos iasidem acceperunt, et in senatu romano, Annio suae voluntalis interprete , postularunt, ut quemadmodum vires exercituum romanorum duplicarentur adiunctis Ialinis, et alter consulum et pars senatus e latinis s meretur. Quod cum romani sacere deueclarent, bellum cum Ialinis exortum est. Ad radices Vesuvii a T. Manlio hi P. Decio, diis manibus se devoventi, latini rinqeuntur. Ad Trisanum iterum victi, se dediderunt. Latium et capua agro multati ; latinus ager et salernus usque ad Vulturnum fluvium plebi romanae dividitur i) , qui antea publicus latinorum fuerat. Privernalibus volscis etiam victis, duae parius agri ademiae erant sa), volsci,anliales adhuc in armis erant, et Pedum, Tibur, Praeneste , Velitrae, et Lanuvium oppida Ialinis se iunxerant, ira moli ob agrum ereptum. M Asturam victi sunt, Pedumque vi captum , omne Latium expugna νlum 3 . Tum in senatu romano deliberatur, reserente Camillo, utrum omne Latium sit delendum , an victis ij Liv. VII, II. αὶ Id. VIII, 1. sal Id. VIII, 13.

SEARCH

MENU NAVIGATION